Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Isaiae - 38

Isaiae

38 1In diebus illis aegrotavit Ezechias usque ad mortem. Et introivit ad eum Isaias filius Amos propheta et dixit ei: «Haec dicit Dominus: Dispone domui tuae, quia morieris tu et non vives».
2Et convertit Ezechias faciem suam ad parietem et oravit ad Dominum
3et dixit: «Obsecro, Domine; memento, quaeso, quomodo ambulaverim coram te in veritate et in corde perfecto et, quod bonum est in oculis tuis, fecerim». Et flevit Ezechias fletu magno.
4Et factum est verbum Domini ad Isaiam dicens:
5«Vade et dic Ezechiae: “Haec dicit Dominus, Deus David patris tui: Audivi orationem tuam, vidi lacrimas tuas; ecce ego adiciam super dies tuos quindecim annos
6et de manu regis Assyriorum eruam te et civitatem istam et protegam hanc civitatem”.
7Hoc autem tibi erit signum a Domino quia faciet Dominus verbum hoc, quod locutus est:
8Ecce ego reverti faciam umbram graduum, per quos descenderat in horologio Achaz in sole retrorsum decem gradibus». Et reversus est sol decem gradibus per gradus, quos descenderat.

9Scriptura Ezechiae regis Iudae, cum aegrotasset et convaluisset de infirmitate sua:


10«Ego dixi: In dimidio dierum meorum

vadam ad portas inferi;

quaesivi residuum annorum meorum.


Dixi: Non videbo Dominum Deum in terra viventium,

non aspiciam hominem ultra

inter habitatores orbis.
11 Orbis – Lege cum nonnullis mss Hebraicis ḥāled; TM «quietis»

Habitaculum meum ablatum est et abductum longe a me

quasi tabernaculum pastorum;

convolvit sicut textor vitam meam;

de stamine succidit me.

De mane usque ad vesperam confecisti me.
12 Pastorum – Lege cum Targ, Syr, Sym et Vg îm; TM «pastorus mei»

13Prostratus sum usque ad mane,

quasi leo sic conterit omnia ossa mea;

de mane usque ad vesperam confecisti me.


14Sicut pullus hirundinis, sic mussitabo,

meditabor ut columba;

attenuati sunt oculi mei

suspicientes in excelsum.

Domine, vim patior,

sponde pro me.


15Quid dicam, aut quid respondebit mihi?

Ipse fecit!

Incedam per omnes annos meos

in amaritudine animae meae.


Domine, in te sperat cor meum;

vivat spiritus meus,

sana me et vivifica me;

16 TM, corruptus, ad verbum dicit: «Domine super eos, vivent et unicuique in eis vita spiritus mei; sanum me reddes et vivifica me». Lege ’ădōnāj ‛ālêkā mejaḥēl libbî; haḥ ălîmênî wehaḥăjenî

ecce in pacem versa est amaritudo mea.

Tu autem eruisti animam meam

a fovea consumptionis,

proiecisti enim post tergum tuum

omnia peccata mea.

17 Eruisti – Lege cum Gr et Vg ḥaśaktā; TM «adhaesisti»

18Quia non infernus confitebitur tibi,

neque mors laudabit te;

non exspectabunt, qui descendunt in lacum,

veritatem tuam.


19Vivens, vivens ipse confitebitur tibi,

sicut et ego hodie;

pater filiis notam faciet veritatem tuam.


20Domine, salvum me fac,

et ad sonum citharae cantabimus

cunctis diebus vitae nostrae
in domo Domini».


21Et iussit Isaias, ut tollerent massam de ficis et cataplasmarent super vulnus, et sanaretur.
22Et dixit Ezechias: «Quod erit signum quia ascendam in domum Domini?».


Note al testo

11 Orbis – Lege cum nonnullis mss Hebraicis ḥāled; TM «quietis»
12 Pastorum – Lege cum Targ, Syr, Sym et Vg îm; TM «pastorus mei»
16 TM, corruptus, ad verbum dicit: «Domine super eos, vivent et unicuique in eis vita spiritus mei; sanum me reddes et vivifica me». Lege ’ădōnāj ‛ālêkā mejaḥēl libbî; haḥ ălîmênî wehaḥăjenî
17 Eruisti – Lege cum Gr et Vg ḥaśaktā; TM «adhaesisti»