Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Osee - 8

Osee

8
1In gutture tuo sit tuba!
Quasi aquila super domum Domini
pro eo quod transgressi sunt foedus meum
et legem meam praevaricati sunt.

2Me invocant: “Deus meus”;
cognovimus te, Israel.

3Proiecit Israel bonum;
inimicus persequetur eum.

4Ipsi constituerunt reges, et non ex me;
principes constituerunt, et non cognovi:
argentum suum et aurum suum
fecerunt sibi idola,
ut interirent.

Proiectus est vitulus tuus, Samaria;
iratus est furor meus in eos.
Usquequo non poterunt emundari?
5 Proiectus est – Lege cum Vg nūaḥ; TM «proiecit»

6Quia ex Israel et ipse est:
artifex fecit illum,
et non est Deus;
quoniam in scintillas erit
vitulus Samariae.

7Quia ventum seminabunt
et turbinem metent;
cum culmus non sit in eo,
germen non faciet farinam:
quod et si fecerit,
alieni comedent eam.

8Devoratus est Israel,
nunc factus est in nationibus
quasi vas immundum.

9Quia ipsi ascenderunt ad Assyriam, onager est solitarius sibi;
Ephraim autem munera dederunt amatoribus.

Sed et cum mercede conduxerint nationes,
nunc compellam eos,
et trement paulisper sub onere regis principum.
10 Et trement – Lege wejāḥilû; TM «et coeperunt»

Cum multiplicaret Ephraim altaria pro peccato,
factae sunt ei arae in peccatum.
11 Pro peccato – Lege leḥaṭṭē’ (litteraliter: ad expiandum peccatum); TM «ad peccandum»

12Scribebam ei multiplices leges meas;
velut alienae computatae sunt.

Hostias amant,
immolant carnes et comedunt;
sed Dominus non suscipiet eas.
Nunc recordabitur iniquitatis eorum
et visitabit peccata eorum:
ipsi in Aegyptum convertentur.
13 Hostias amant – Lege zebaḥ ’āhōb ’āhăbû (cfr. 4,18); TM «hostias donationum mearum»

14Et oblitus est Israel factoris sui
et aedificavit delubra;
et Iudas multiplicavit urbes munitas.
Et mittam ignem in civitates eius,
et devorabit aedes illius.

Note al testo

5 Proiectus est – Lege cum Vg nūaḥ; TM «proiecit»
10 Et trement – Lege wejāḥilû; TM «et coeperunt»
11 Pro peccato – Lege leḥaṭṭē’ (litteraliter: ad expiandum peccatum); TM «ad peccandum»
13 Hostias amant – Lege zebaḥ ’āhōb ’āhăbû (cfr. 4,18); TM «hostias donationum mearum»