Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Novum Testamentum - Epistula I Petri - 3

Epistula I Petri

3 Similiter mulieres subditae sint suis viris, ut et si qui non credunt verbo, per mulierum conversationem sine verbo lucrifiant,
1 subditae suis viris
considerantes castam in timore conversationem vestram;
2 considerantes in timore castam
quarum sit non extrinsecus capillaturae aut circumdationis auri aut indumenti vestimentorum cultus,
3 aut circumdatio auri
sed qui absconditus cordis est homo in incorruptibilitate mitis et quieti spiritus, qui est in conspectu Dei locuples.
4 quieti et modesti spiritus quod est
5Sic enim aliquando et sanctae mulieres sperantes in Deo ornabant se subiectae propriis viris,
6sicut Sara oboediebat Abrahae dominum eum vocans; cuius estis filiae benefacientes et non timentes ullam perturbationem.

7Viri similiter cohabitantes secundum scientiam quasi infirmiori vaso muliebri impertientes honorem, tamquam et coheredibus gratiae vitae, uti ne impediantur orationes vestrae.

8In fine autem omnes unanimes, compatientes, fraternitatis amatores, misericordes, humiles,
non reddentes malum pro malo vel maledictum pro maledicto, sed e contrario benedicentes, quia in hoc vocati estis, ut benedictionem hereditate accipiatis.
9 ut benedictionem hereditate possideatis

10“ Qui enim vult vitam diligere
et videre dies bonos,
coerceat linguam suam a malo,

11et labia eius ne loquantur dolum;
declinet autem a malo et faciat bonum,
inquirat pacem et persequatur eam.

12Quia oculi Domini super iustos,
et aures eius in preces eorum;
vultus autem Domini super facientes mala
”.

13Et quis est qui vobis noceat, si boni aemulatores fueritis?
Sed et si patimini propter iustitiam, beati! Timorem autem eorum ne timueritis et non conturbemini,
14 Sed et si quid patimini
Dominum autem Christum sanctificate in cordibus vestris, parati semper ad defensionem omni poscenti vos rationem de ea, quae in vobis est spe,
15 parati semper ad satisfactionem
sed cum mansuetudine et timore, conscientiam habentes bonam, ut in quo de vobis detrectatur, confundantur, qui calumniantur vestram bonam in Christo conversationem.
16 sed cum modestia et timore | ut in eo quod detrahunt vobis confundantur
17Melius est enim benefacientes, si velit voluntas Dei, pati quam malefacientes.
Quia et Christus semel pro peccatis passus est, iustus pro iniustis, ut vos adduceret ad Deum, mortificatus quidem carne, vivificatus autem Spiritu;
18 semel pro peccatis mortuus est | ut nos offerret Deo mortificatus carne
in quo et his, qui in carcere erant, spiritibus adveniens praedicavit,
19 veniens praedicavit
20qui increduli fuerant aliquando, quando exspectabat Dei patientia in diebus Noe, cum fabricaretur arca, in qua pauci, id est octo animae, salvae factae sunt per aquam.
Cuius antitypum, baptisma, et vos nunc salvos facit, non carnis depositio sordium sed conscientiae bonae rogatio in Deum, per resurrectionem Iesu Christi,
21 Quod et vos nunc similis formae salvos facit baptisma | interrogatio in Deum
22qui est in dextera Dei, profectus in caelum, subiectis sibi angelis et potestatibus et virtutibus.

Note al testo

1 subditae suis viris
2 considerantes in timore castam
3 aut circumdatio auri
4 quieti et modesti spiritus quod est
9 ut benedictionem hereditate possideatis
14 Sed et si quid patimini
15 parati semper ad satisfactionem
16 sed cum modestia et timore | ut in eo quod detrahunt vobis confundantur
18 semel pro peccatis mortuus est | ut nos offerret Deo mortificatus carne
19 veniens praedicavit
21 Quod et vos nunc similis formae salvos facit baptisma | interrogatio in Deum