Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Novum Testamentum - Epistula I Petri - 4

Epistula I Petri

4 Christo igitur passo in carne, et vos eadem cogitatione armamini, quia, qui passus est carne, desiit a peccato,
1 a peccatis
ut iam non hominum concupiscentiis sed voluntate Dei quod reliquum est in carne vivat temporis.
2 non hominum desideriis
Sufficit enim praeteritum tempus ad voluntatem gentium consummandam, vobis, qui ambulastis in luxuriis, concupiscentiis, vinolentiis, comissationibus, potationibus et illicitis idolorum cultibus.
3 qui ambulaverunt in luxuriis desideriis
In quo mirantur non concurrentibus vobis in eandem luxuriae effusionem, blasphemantes;
4 In quo peregrinantur | luxuriae confusionem
5qui reddent rationem ei, qui paratus est iudicare vivos et mortuos.
Propter hoc enim et mortuis evangelizatum est, ut iudicentur quidem secundum homines carne, vivant autem secundum Deum Spiritu.
6 secundum homines in carne

7Omnium autem finis appropinquavit. Estote itaque prudentes et vigilate in orationibus.
8Ante omnia mutuam in vosmetipsos caritatem continuam habentes, quia caritas operit multitudinem peccatorum;
9hospitales invicem sine murmuratione;
unusquisque, sicut accepit donationem, in alterutrum illam administrantes sicut boni dispensatores multiformis gratiae Dei.
10 unusquisque sicut accepit gratiam
Si quis loquitur, quasi sermones Dei; si quis ministrat, tamquam ex virtute, quam largitur Deus, ut in omnibus glorificetur Deus per Iesum Christum: cui est gloria et imperium in saecula saeculorum. Amen.
11 quam administrat Deus | honorificetur Deus

Carissimi, nolite mirari in fervore, qui ad tentationem vobis fit, quasi novi aliquid vobis contingat,
12 nolite peregrinari
sed, quemadmodum communicatis Christi passionibus, gaudete, ut et in revelatione gloriae eius gaudeatis exsultantes.
13 sed communicantes
Si exprobramini in nomine Christi, beati, quoniam Spiritus gloriae et Dei super vos requiescit.
14 quoniam gloriae Dei Spiritus in vobis requiescit
Nemo enim vestrum patiatur quasi homicida aut fur aut maleficus aut alienorum speculator;
15 maledicus aut alienorum appetitor
16si autem ut christianus, non erubescat, glorificet autem Deum in isto nomine.

Quoniam tempus est, ut incipiat iudicium a domo Dei; si autem primum a nobis, qui finis eorum, qui non credunt Dei evangelio?
17 tempus ut | de domo Dei

18“ Et si iustus vix salvatur,
impius et peccator ubi parebit?
”.

Itaque et hi, qui patiuntur secundum voluntatem Dei, fideli Creatori commendent animas suas in benefacto.
19 commendant | in benefactis

Note al testo

1 a peccatis
2 non hominum desideriis
3 qui ambulaverunt in luxuriis desideriis
4 In quo peregrinantur | luxuriae confusionem
6 secundum homines in carne
10 unusquisque sicut accepit gratiam
11 quam administrat Deus | honorificetur Deus
12 nolite peregrinari
13 sed communicantes
14 quoniam gloriae Dei Spiritus in vobis requiescit
15 maledicus aut alienorum appetitor
17 tempus ut | de domo Dei
19 commendant | in benefactis