Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Novum Testamentum - Ad Thessalonicenses Epistula I Sancti Pauli Apostoli - 5

Ad Thessalonicenses Epistula I Sancti Pauli Apostoli

5 De temporibus autem et momentis, fratres, non indigetis, ut scribatur vobis;
1 ut scribamus vobis
2ipsi enim diligenter scitis quia dies Domini sicut fur in nocte ita veniet.
20prophetias nolite spernere;
3Cum enim dixerint: “ Pax et securitas ”, tunc repentinus eis superveniet interitus, sicut dolor in utero habenti, et non effugient.
4Vos autem, fratres, non estis in tenebris, ut vos dies ille tamquam fur comprehendat;
5omnes enim vos filii lucis estis et filii diei. Non sumus noctis neque tenebrarum;
6igitur non dormiamus sicut ceteri, sed vigilemus et sobrii simus.

Qui enim dormiunt, nocte dormiunt; et, qui ebrii sunt, nocte inebriantur.
7 et qui ebrii sunt nocte ebrii sunt
8Nos autem, qui diei sumus, sobrii simus, induti loricam fidei et caritatis et galeam spem salutis;
9quoniam non posuit nos Deus in iram sed in acquisitionem salutis per Dominum nostrum Iesum Christum,
10qui mortuus est pro nobis, ut sive vigilemus sive dormiamus, simul cum illo vivamus.
11Propter quod consolamini invicem et aedificate alterutrum, sicut et facitis.

12Rogamus autem vos, fratres, ut noveritis eos, qui laborant inter vos et praesunt vobis in Domino et monent vos,
ut habeatis illos superabundanter in caritate propter opus illorum. Pacem habete inter vos.
13 abundantius in caritate | Pacem habete cum eis
Hortamur autem vos, fratres: corripite inquietos, consolamini pusillanimes, suscipite infirmos, longanimes estote ad omnes.
14 Rogamus autem vos | patientes estote ad omnes
15Videte, ne quis malum pro malo alicui reddat, sed semper, quod bonum est, sectamini et in invicem et in omnes.

16Semper gaudete,
17sine intermissione orate,
in omnibus gratias agite; haec enim voluntas Dei est in Christo Iesu erga vos.
18 in Christo Iesu in omnibus vobis
19Spiritum nolite exstinguere,
22omnia autem probate, quod bonum est tenete,
23Ipse autem Deus pacis sanctificet vos per omnia, et integer spiritus vester et anima et corpus sine querela in adventu Domini nostri Iesu Christi servetur.
Fidelis est, qui vocat vos, qui etiam faciet.
24 qui vocavit vos

Fratres, orate etiam pro nobis.
25 orate pro nobis

26Salutate fratres omnes in osculo sancto.
Adiuro vos per Dominum, ut legatur epistula omnibus fratribus.
27 omnibus Sanctis fratribus

Gratia Domini nostri Iesu Christi vobiscum.
28 vobiscum. Amen

Note al testo

1 ut scribamus vobis
7 et qui ebrii sunt nocte ebrii sunt
13 abundantius in caritate | Pacem habete cum eis
14 Rogamus autem vos | patientes estote ad omnes
18 in Christo Iesu in omnibus vobis
24 qui vocavit vos
25 orate pro nobis
27 omnibus Sanctis fratribus
28 vobiscum. Amen