Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Novum Testamentum - Epistula III Ioannis - 1

Epistula III Ioannis

1 Presbyter Gaio carissimo, quem ego diligo in veritate.
1 Senior Gaio carissimo

Carissime, in omnibus exopto prospere te agere et valere, sicut prospere agit anima tua.
2 Carissime, de omnibus orationem facio prospere te ingredi et valere
Nam gavisus sum valde venientibus fratribus et testimonium perhibentibus veritati tuae, quomodo tu in veritate ambules.
3 Gavisus sum valde | sicut tu in veritate ambulas
Maius horum non habeo gaudium, quam ut audiam filios meos in veritate ambulare.
4 Maiorem horum non habeo gratiam | in veritate ambulantes

5Carissime, fideliter facis, quidquid operaris in fratres et hoc in peregrinos,
qui testimonium reddiderunt caritati tuae in conspectu ecclesiae. Bene facies subveniens illis in via digne Deo;
6 quos bene facies deducens digne Deo
pro nomine enim profecti sunt, nihil accipientes a gentilibus.
7 nihil accipientes a gentibus
Nos ergo debemus sublevare huiusmodi, ut cooperatores simus veritatis.
8 debemus suscipere huiusmodi

Scripsi aliquid ecclesiae; sed is qui amat primatum gerere in eis, Diotrephes, non recipit nos.
9 Scripsissem forsitan ecclesiae
Propter hoc, si venero, commonebo eius opera, quae facit verbis malignis garriens in nos; et quasi non ei ista sufficiant, nec ipse suscipit fratres et eos, qui cupiunt, prohibet et de ecclesia eicit.
10 si venero commoneam

11Carissime, noli imitari malum, sed quod bonum est. Qui benefacit, ex Deo est; qui malefacit, non vidit Deum.

Demetrio testimonium redditur ab omnibus et ab ipsa veritate; sed et nos testimonium perhibemus, et scis quoniam testimonium nostrum verum est.
12 et nos autem testimonium | et nosti quoniam

Multa habui scribere tibi, sed nolo per atramentum et calamum scribere tibi; 
13 sed nolui
14spero autem protinus te videre, et os ad os loquemur.

Pax tibi. Salutant te amici. Saluta amicos nominatim.
15 per nomen

Note al testo

1 Senior Gaio carissimo
2 Carissime, de omnibus orationem facio prospere te ingredi et valere
3 Gavisus sum valde | sicut tu in veritate ambulas
4 Maiorem horum non habeo gratiam | in veritate ambulantes
6 quos bene facies deducens digne Deo
7 nihil accipientes a gentibus
8 debemus suscipere huiusmodi
9 Scripsissem forsitan ecclesiae
10 si venero commoneam
12 et nos autem testimonium | et nosti quoniam
13 sed nolui
15 per nomen