Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Novum Testamentum - Ad Ephesios Epistula Sancti Pauli Apostoli - 2

Ad Ephesios Epistula Sancti Pauli Apostoli

2 1Et vos, cum essetis mortui delictis et peccatis vestris,
in quibus aliquando ambulastis secundum saeculum mundi huius, secundum principem potestatis aeris, spiritus, qui nunc operatur in filios diffidentiae;
2 aeris huius
in quibus et nos omnes aliquando conversati sumus in concupiscentiis carnis nostrae, facientes voluntates carnis et cogitationum, et eramus natura filii irae sicut et ceteri.
3 in desideriis carnis nostrae
4Deus autem, qui dives est in misericordia, propter nimiam caritatem suam, qua dilexit nos,
5et cum essemus mortui peccatis, convivificavit nos Christo — gratia estis salvati —
6et conresuscitavit et consedere fecit in caelestibus in Christo Iesu,
7ut ostenderet in saeculis supervenientibus abundantes divitias gratiae suae in bonitate super nos in Christo Iesu.
Gratia enim estis salvati per fidem; et hoc non ex vobis, Dei donum est:
8 Dei enim donum est
9non ex operibus, ut ne quis glorietur.
Ipsius enim sumus factura, creati in Christo Iesu in opera bona, quae praeparavit Deus, ut in illis ambulemus.
10 in operibus bonis

11Propter quod memores estote quod aliquando vos gentes in carne, qui dicimini praeputium ab ea, quae dicitur circumcisio in carne manufacta,
quia eratis illo in tempore sine Christo, alienati a conversatione Israel et extranei testamentorum promissionis, spem non habentes et sine Deo in mundo.
12 et hospites testamentorum promissionis
13Nunc autem in Christo Iesu vos, qui aliquando eratis longe, facti estis prope in sanguine Christi.
Ipse est enim pax nostra, qui fecit utraque unum et medium parietem maceriae solvit, inimicitiam, in carne sua,
14 et medium parietem maceriae solvens
legem mandatorum in decretis evacuans, ut duos condat in semetipso in unum novum hominem, faciens pacem,
15 mandatorum decretis | in semet ipsum
16et reconciliet ambos in uno corpore Deo per crucem interficiens inimicitiam in semetipso.
17Et veniens evangelizavit pacem vobis, qui longe fuistis, et pacem his, qui prope;
18quoniam per ipsum habemus accessum ambo in uno Spiritu ad Patrem.

Ergo iam non estis extranei et advenae, sed estis concives sanctorum et domestici Dei,
19 non estis hospites et advenae | cives
20superaedificati super fundamentum apostolorum et prophetarum, ipso summo angulari lapide Christo Iesu,
in quo omnis aedificatio compacta crescit in templum sanctum in Domino,
21 aedificatio constructa
22in quo et vos coaedificamini in habitaculum Dei in Spiritu.

Note al testo

2 aeris huius
3 in desideriis carnis nostrae
8 Dei enim donum est
10 in operibus bonis
12 et hospites testamentorum promissionis
14 et medium parietem maceriae solvens
15 mandatorum decretis | in semet ipsum
19 non estis hospites et advenae | cives
21 aedificatio constructa