Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Novum Testamentum - Ad Ephesios Epistula Sancti Pauli Apostoli - 2

Ad Ephesios Epistula Sancti Pauli Apostoli

Nova Vulgata Torna al libro

AT greco

Nova Vulgata 2 2,1Et vos, cum essetis mortui delictis et peccatis vestris,
Nova Vulgata in quibus aliquando ambulastis secundum saeculum mundi huius, secundum principem potestatis aeris, spiritus, qui nunc operatur in filios diffidentiae;
2 aeris huius
Nova Vulgata in quibus et nos omnes aliquando conversati sumus in concupiscentiis carnis nostrae, facientes voluntates carnis et cogitationum, et eramus natura filii irae sicut et ceteri.
3 in desideriis carnis nostrae
Nova Vulgata 2,4Deus autem, qui dives est in misericordia, propter nimiam caritatem suam, qua dilexit nos,
Nova Vulgata 2,5et cum essemus mortui peccatis, convivificavit nos Christo — gratia estis salvati —
Nova Vulgata 2,6et conresuscitavit et consedere fecit in caelestibus in Christo Iesu,
Nova Vulgata 2,7ut ostenderet in saeculis supervenientibus abundantes divitias gratiae suae in bonitate super nos in Christo Iesu.
Nova Vulgata Gratia enim estis salvati per fidem; et hoc non ex vobis, Dei donum est:
8 Dei enim donum est
Nova Vulgata 2,9non ex operibus, ut ne quis glorietur.
Nova Vulgata Ipsius enim sumus factura, creati in Christo Iesu in opera bona, quae praeparavit Deus, ut in illis ambulemus.
10 in operibus bonis
Nova Vulgata
2,11Propter quod memores estote quod aliquando vos gentes in carne, qui dicimini praeputium ab ea, quae dicitur circumcisio in carne manufacta,
Nova Vulgata quia eratis illo in tempore sine Christo, alienati a conversatione Israel et extranei testamentorum promissionis, spem non habentes et sine Deo in mundo.
12 et hospites testamentorum promissionis
Nova Vulgata 2,13Nunc autem in Christo Iesu vos, qui aliquando eratis longe, facti estis prope in sanguine Christi.
Nova Vulgata Ipse est enim pax nostra, qui fecit utraque unum et medium parietem maceriae solvit, inimicitiam, in carne sua,
14 et medium parietem maceriae solvens
Nova Vulgata legem mandatorum in decretis evacuans, ut duos condat in semetipso in unum novum hominem, faciens pacem,
15 mandatorum decretis | in semet ipsum
Nova Vulgata 2,16et reconciliet ambos in uno corpore Deo per crucem interficiens inimicitiam in semetipso.
Nova Vulgata 2,17Et veniens evangelizavit pacem vobis, qui longe fuistis, et pacem his, qui prope;
Nova Vulgata 2,18quoniam per ipsum habemus accessum ambo in uno Spiritu ad Patrem.
Nova Vulgata
Ergo iam non estis extranei et advenae, sed estis concives sanctorum et domestici Dei,
19 non estis hospites et advenae | cives
Nova Vulgata 2,20superaedificati super fundamentum apostolorum et prophetarum, ipso summo angulari lapide Christo Iesu,
Nova Vulgata in quo omnis aedificatio compacta crescit in templum sanctum in Domino,
21 aedificatio constructa
Nova Vulgata 2,22in quo et vos coaedificamini in habitaculum Dei in Spiritu.