Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Novum Testamentum - Epistula Iacobi - 2

Epistula Iacobi

2 1Fratres mei, nolite in personarum acceptione habere fidem Domini nostri Iesu Christi gloriae.
Etenim si introierit in synagogam vestram vir aureum anulum habens in veste candida, introierit autem et pauper in sordido habitu,
2 in conventu vestro vir
et intendatis in eum, qui indutus est veste praeclara, et dixeritis: “ Tu sede hic bene ”, pauperi autem dicatis: “ Tu sta illic aut sede sub scabello meo ”,
3 sub scabillo pedum meorum
4nonne iudicatis apud vosmetipsos et facti estis iudices cogitationum iniquarum?

Audite, fratres mei dilectissimi. Nonne Deus elegit, qui pauperes sunt mundo, divites in fide et heredes regni, quod repromisit diligentibus se?
5 elegit pauperes in hoc mundo | quod repromisit Deus diligentibus se
Vos autem exhonorastis pauperem. Nonne divites opprimunt vos et ipsi trahunt vos ad iudicia?
6 nonne divites per potentiam opprimunt vos
7Nonne ipsi blasphemant bonum nomen, quod invocatum est super vos?
Si tamen legem perficitis regalem secundum Scripturam: “ Diliges proximum tuum sicut teipsum ”, bene facitis;
8 secundum Scripturas
9si autem personas accipitis, peccatum operamini, redarguti a lege quasi transgressores.
10Quicumque autem totam legem servaverit, offendat autem in uno, factus est omnium reus.
Qui enim dixit: “ Non moechaberis ”, dixit et: “ Non occides ”; quod si non moecharis, occidis autem, factus es transgressor legis.
11 quod si non moechaberis occides autem
Sic loquimini et sic facite sicut per legem libertatis iudicandi.
12 incipientes iudicari
Iudicium enim sine misericordia illi, qui non fecit misericordiam; superexsultat misericordia iudicio.
13 superexultat autem

14Quid proderit, fratres mei, si fidem quis dicat se habere, opera autem non habeat? Numquid poterit fides salvare eum?
Si frater aut soror nudi sunt et indigent victu cotidiano,
15 Si autem frater
16dicat autem aliquis de vobis illis: “ Ite in pace, calefacimini et saturamini ”, non dederitis autem eis, quae necessaria sunt corporis, quid proderit?
 Sic et fides, si non habeat opera, mortua est in semetipsa.
17 mortua est in semet ipsam
Sed dicet quis: “ Tu fidem habes, et ego opera habeo ”. Ostende mihi fidem tuam sine operibus, et ego tibi ostendam ex operibus meis fidem.
18 et ego ostendam tibi ex operibus fidem meam
19Tu credis quoniam unus est Deus? Bene facis; et daemones credunt et contremiscunt!
20Vis autem scire, o homo inanis, quoniam fides sine operibus otiosa est?
21Abraham pater noster nonne ex operibus iustificatus est offerens Isaac filium suum super altare?
22Vides quoniam fides cooperabatur operibus illius, et ex operibus fides consummata est,
23et suppleta est Scriptura dicens: “ Credidit Abraham Deo, et reputatum est illi ad iustitiam ”, et amicus Dei appellatus est.
24Videtis quoniam ex operibus iustificatur homo et non ex fide tantum.
25Similiter autem et Rahab meretrix nonne ex operibus iustificata est suscipiens nuntios et alia via eiciens?
26Sicut enim corpus sine spiritu emortuum est, ita et fides sine operibus mortua est.

Note al testo

2 in conventu vestro vir
3 sub scabillo pedum meorum
5 elegit pauperes in hoc mundo | quod repromisit Deus diligentibus se
6 nonne divites per potentiam opprimunt vos
8 secundum Scripturas
11 quod si non moechaberis occides autem
12 incipientes iudicari
13 superexultat autem
15 Si autem frater
17 mortua est in semet ipsam
18 et ego ostendam tibi ex operibus fidem meam