Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Novum Testamentum - Ad Romanos Epistula Sancti Pauli Apostoli - 10

Ad Romanos Epistula Sancti Pauli Apostoli

10 Fratres, voluntas quidem cordis mei et obsecratio ad Deum pro illis in salutem.
1 ad Deum fit pro illis
2Testimonium enim perhibeo illis quod aemulationem Dei habent sed non secundum scientiam;
ignorantes enim Dei iustitiam et suam iustitiam quaerentes statuere, iustitiae Dei non sunt subiecti;
3 et suam quaerentes statuere
4finis enim legis Christus ad iustitiam omni credenti.

Moyses enim scribit de iustitia, quae ex lege est: “ Qui fecerit homo, vivet in eis ”.
5 Moses enim scripsit quoniam iustitiam | vivet in ea
Quae autem ex fide est iustitia, sic dicit: “ Ne dixeris in corde tuo: Quis ascendet in caelum?”, id est Christum deducere;
6 quis ascendit in caelum?
aut: “ Quis descendet in abyssum? ”, hoc est Christum ex mortuis revocare.
7 aut quis descendit in abyssum
Sed quid dicit? “ Prope te est verbum, in ore tuo et in corde tuo ”; hoc est verbum fidei, quod praedicamus.
8 Prope est verbum
9Quia si confitearis in ore tuo: “ Dominum Iesum! ”, et in corde tuo credideris quod Deus illum excitavit ex mortuis, salvus eris.
10Corde enim creditur ad iustitiam, ore autem confessio fit in salutem.
Dicit enim Scriptura:
“ Omnis, qui credit in illo, non confundetur ”.
11 in illum

12Non enim est distinctio Iudaei et Graeci, nam idem Dominus omnium, dives in omnes, qui invocant illum:

13Omnis enim, quicumque invocaverit nomen Domini, salvus erit.

14Quomodo ergo invocabunt, in quem non crediderunt? Aut quomodo credent ei, quem non audierunt? Quomodo autem audient sine praedicante?
Quomodo vero praedicabunt nisi mittantur? Sicut scriptum est:
Quam speciosi pedes evangelizantium bona ”.
15 evangelizantium pacem evangelizantium bona

16Sed non omnes oboedierunt evangelio; Isaias enim dicit:
Domine, quis credidit auditui nostro? ”.

17Ergo fides ex auditu, auditus autem per verbum Christi.

Sed dico: Numquid non audierunt? Quin immo,
in omnem terram exiit sonus eorum,
et in fines orbis terrae verba eorum
.
18 et quidem in omnem terram exiit

Sed dico: Numquid Israel non cognovit? Primus Moyses dicit:
Ego ad aemulationem vos adducam per Non gentem:
per gentem insipientem ad iram
vos provocabo ”.
19 in non gentem, in gentem insipientem in iram vos mittam

Isaias autem audet et dicit: “ Inventus sum in non quaerentibus me; palam apparui his, qui me non interrogabant ”.
20 Inventus sum non quaerentibus me

21Ad Israel autem dicit: “ Tota die expandi manus meas ad populum non credentem et contradicentem ”.

Note al testo

1 ad Deum fit pro illis
3 et suam quaerentes statuere
5 Moses enim scripsit quoniam iustitiam | vivet in ea
6 quis ascendit in caelum?
7 aut quis descendit in abyssum
8 Prope est verbum
11 in illum
15 evangelizantium pacem evangelizantium bona
18 et quidem in omnem terram exiit
19 in non gentem, in gentem insipientem in iram vos mittam
20 Inventus sum non quaerentibus me