Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Novum Testamentum - Ad Romanos Epistula Sancti Pauli Apostoli - 12

Ad Romanos Epistula Sancti Pauli Apostoli

12 1Obsecro itaque vos, fratres, per misericordiam Dei, ut exhibeatis corpora vestra hostiam viventem, sanctam, Deo placentem, rationabile obsequium vestrum;
et nolite conformari huic saeculo, sed transformamini renovatione mentis, ut probetis quid sit voluntas Dei, quid bonum et bene placens et perfectum.
2 sed reformamini in novitate sensus vestri | quae sit voluntas Dei bona et placens et perfecta

Dico enim per gratiam, quae data est mihi, omnibus, qui sunt inter vos, non altius sapere quam oportet sapere, sed sapere ad sobrietatem, unicuique sicut Deus divisit mensuram fidei.
3 non plus sapere
4Sicut enim in uno corpore multa membra habemus, omnia autem membra non eundem actum habent,
5ita multi unum corpus sumus in Christo, singuli autem alter alterius membra.
6Habentes autem donationes secundum gratiam, quae data est nobis, differentes: sive prophetiam, secundum rationem fidei;
7sive ministerium, in ministrando; sive qui docet, in doctrina;
sive qui exhortatur, in exhortando; qui tribuit, in simplicitate; qui praeest, in sollicitudine; qui miseretur, in hilaritate.
8 qui exhortatur

9Dilectio sine simulatione. Odientes malum, adhaerentes bono;
caritate fraternitatis invicem diligentes, honore invicem praevenientes,
10 caritatem fraternitatis
11sollicitudine non pigri, spiritu ferventes, Domino servientes,
12spe gaudentes, in tribulatione patientes, orationi instantes,
13necessitatibus sanctorum communicantes, hospitalitatem sectantes.
14Benedicite persequentibus; benedicite et nolite maledicere!
15Gaudere cum gaudentibus, flere cum flentibus.
16Idipsum invicem sentientes, non alta sapientes, sed humilibus consentientes. Nolite esse prudentes apud vosmetipsos.

Nulli malum pro malo reddentes; providentes bona coram omnibus hominibus;
17 providentes bona non tantum coram Deo sed etiam coram ho minibus
18si fieri potest, quod ex vobis est, cum omnibus hominibus pacem habentes;
non vosmetipsos vindicantes, carissimi, sed date locum irae, scriptum est enim: “ Mihi vindicta, ego retribuam ”, dicit Dominus.
19 non vosmet ipsos defendentes | Mihi vindictam
20Sed si esurierit inimicus tuus, ciba illum; si sitit, potum da illi. Hoc enim faciens, carbones ignis congeres super caput eius.
21Noli vinci a malo, sed vince in bono malum.

Note al testo

2 sed reformamini in novitate sensus vestri | quae sit voluntas Dei bona et placens et perfecta
3 non plus sapere
8 qui exhortatur
10 caritatem fraternitatis
17 providentes bona non tantum coram Deo sed etiam coram ho minibus
19 non vosmet ipsos defendentes | Mihi vindictam