Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Novum Testamentum - Ad Romanos Epistula Sancti Pauli Apostoli - 2

Ad Romanos Epistula Sancti Pauli Apostoli

2 1Propter quod inexcusabilis es, o homo omnis, qui iudicas. In quo enim iudicas alterum, teipsum condemnas; eadem enim agis, qui iudicas.
2Scimus enim quoniam iudicium Dei est secundum veritatem in eos, qui talia agunt.
3Existimas autem hoc, o homo, qui iudicas eos, qui talia agunt, et facis ea, quia tu effugies iudicium Dei?
An divitias benignitatis eius et patientiae et longanimitatis contemnis, ignorans quoniam benignitas Dei ad paenitentiam te adducit?
4 An divitias bonitatis eius
5Secundum duritiam autem tuam et impaenitens cor thesaurizas tibi iram in die irae et revelationis iusti iudicii Dei,
6qui reddet unicuique secundum opera eius:
his quidem, qui secundum patientiam boni operis gloriam et honorem et incorruptionem quaerunt, vitam aeternam;
7 et incorruptionem quaerentibus
his autem, qui ex contentione et non oboediunt veritati, oboediunt autem iniquitati, ira et indignatio.
8 et qui non adquiescunt veritati, credunt autem iniquitati
9Tribulatio et angustia in omnem animam hominis operantis malum, Iudaei primum et Graeci;
10gloria autem et honor et pax omni operanti bonum, Iudaeo primum et Graeco.
11Non est enim personarum acceptio apud Deum!

12Quicumque enim sine lege peccaverunt, sine lege et peribunt; et quicumque in lege peccaverunt, per legem iudicabuntur.
13Non enim auditores legis iusti sunt apud Deum, sed factores legis iustificabuntur.
14Cum enim gentes, quae legem non habent, naturaliter, quae legis sunt, faciunt, eiusmodi legem non habentes ipsi sibi sunt lex;
qui ostendunt opus legis scriptum in cordibus suis, testimonium simul reddente illis conscientia ipsorum, et inter se invicem cogitationibus accusantibus aut etiam defendentibus,
15 testimonium reddente | cogitationum accusantium aut etiam defendentium
in die cum iudicabit Deus occulta hominum secundum evangelium meum per Christum Iesum.
16 per Iesum Christum

17Si autem tu Iudaeus cognominaris et requiescis in lege et gloriaris in Deo,
et nosti Voluntatem et discernis potiora instructus per legem,
18 et nostri voluntatem et probas facis
et confidis teipsum ducem esse caecorum, lumen eorum, qui in tenebris sunt,
19 confidis te ipsum
20eruditorem insipientium, magistrum infantium, habentem formam scientiae et veritatis in lege.
21Qui ergo alium doces, teipsum non doces? Qui praedicas non furandum, furaris?
Qui dicis non moechandum, moecharis? Qui abominaris idola, templa spolias?
22 Qui abominaris idola sacrilegium facis
23Qui in lege gloriaris, per praevaricationem legis Deum inhonoras?
Nomen enim Dei propter vos blasphematur inter gentes ”, sicut scriptum est.
24 per vos blasphematur

25Circumcisio quidem prodest, si legem observes; si autem praevaricator legis sis, circumcisio tua praeputium facta est.
26Si igitur praeputium iustitias legis custodiat, nonne praeputium illius in circumcisionem reputabitur?
27Et iudicabit, quod ex natura est praeputium legem consummans, te, qui per litteram et circumcisionem praevaricator legis es.
Non enim qui manifesto Iudaeus est, neque quae manifesto in carne circumcisio,
28 in manifesto Iudaeus est | in manifesto in carne circumcisio
sed qui in abscondito Iudaeus est, et circumcisio cordis in spiritu non littera, cuius laus non ex hominibus sed ex Deo est.
29 Iudaeus et circumcisio cordis

Note al testo

4 An divitias bonitatis eius
7 et incorruptionem quaerentibus
8 et qui non adquiescunt veritati, credunt autem iniquitati
15 testimonium reddente | cogitationum accusantium aut etiam defendentium
16 per Iesum Christum
18 et nostri voluntatem et probas facis
19 confidis te ipsum
22 Qui abominaris idola sacrilegium facis
24 per vos blasphematur
28 in manifesto Iudaeus est | in manifesto in carne circumcisio
29 Iudaeus et circumcisio cordis