Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Novum Testamentum - Evangelium Secundum Ioannem - 9

Evangelium Secundum Ioannem

9 1Et praeteriens vidit hominem caecum a nativitate.
Et interrogaverunt eum discipuli sui dicentes: “ Rabbi, quis peccavit, hic aut parentes eius, ut caecus nasceretur? ”.
2 discipuli sui: Rabbi
3Respondit Iesus: “ Neque hic peccavit neque parentes eius, sed ut manifestentur opera Dei in illo.
Nos oportet operari opera eius, qui misit me, donec dies est; venit nox, quando nemo potest operari.
4 me oportet
5Quamdiu in mundo sum, lux sum mundi ”.
6Haec cum dixisset, exspuit in terram et fecit lutum ex sputo et linivit lutum super oculos eius
7et dixit ei: “ Vade, lava in natatoria Siloae! ” — quod interpretatur Missus —. Abiit ergo et lavit et venit videns.
Itaque vicini et, qui videbant eum prius quia mendicus erat, dicebant: “ Nonne hic est, qui sedebat et mendicabat? ”;
8 Alii dicebant quia
alii dicebant: “ Hic est! ”; alii dicebant: “ Nequaquam, sed similis est eius! ”. Ille dicebat: “ Ego sum! ”.
9 Alii autem: Nequaquam | Ille dicebat quia
Dicebant ergo ei: “ Quomodo igitur aperti sunt oculi tibi? ”.
10 Quomodo aperti sunt
Respondit ille: “ Homo, qui dicitur Iesus, lutum fecit et unxit oculos meos et dixit mihi: “Vade ad Siloam et lava! “. Abii ergo et lavi et vidi ”.
11 ad natatoriam Siloae | et abii et lavi
Et dixerunt ei: “ Ubi est ille? ”. Ait: “ Nescio ”.
12 Dixerunt

13Adducunt eum ad pharisaeos, qui caecus fuerat. 
Erat autem sabbatum, in qua die lutum fecit Iesus et aperuit oculos eius.
14 sabbatum quando lutum
Iterum ergo interrogabant et eum pharisaei quomodo vidisset. Ille autem dixit eis: “ Lutum posuit super oculos meos, et lavi et video ”.
15 interrogabant eum pharisaei quomodo | mihi super oculos et lavi
Dicebant ergo ex pharisaeis quidam: “ Non est hic homo a Deo, quia sabbatum non custodit! ”; alii autem dicebant: “ Quomodo potest homo peccator haec signa facere? ”. Et schisma erat in eis.
16 Alii dicebant
Dicunt ergo caeco iterum: “ Tu quid dicis de eo quia aperuit oculos tuos? ”. Ille autem dixit: “ Propheta est! ”.
17 qui aperuit oculos
18Non crediderunt ergo Iudaei de illo quia caecus fuisset et vidisset, donec vocaverunt parentes eius, qui viderat.
19Et interrogaverunt eos dicentes: “ Hic est filius vester, quem vos dicitis quia caecus natus est? Quomodo ergo nunc videt? ”.
Responderunt ergo parentes eius et dixerunt: “ Scimus quia hic est filius noster et quia caecus natus est.
20 Responderunt eis parentes eius
Quomodo autem nunc videat nescimus, aut quis eius aperuit oculos nos nescimus; ipsum interrogate. Aetatem habet; ipse de se loquetur! ”.
21 ipse de se loquatur
22Haec dixerunt parentes eius, quia timebant Iudaeos; iam enim conspiraverant Iudaei, ut, si quis eum confiteretur Christum, extra synagogam fieret.
Propterea parentes eius dixerunt: “ Aetatem habet; ipsum interrogate! ”.
23 dixerunt quia

24Vocaverunt ergo rursum hominem, qui fuerat caecus, et dixerunt ei: “ Da gloriam Deo! Nos scimus quia hic homo peccator est ”.
Respondit ergo ille: “ Si peccator est nescio; unum scio quia caecus cum essem, modo video ”.
25 Dixit ergo ille
Dixerunt ergo illi: “ Quid fecit tibi? Quomodo aperuit oculos tuos? ”.
26 aperuit tibi oculos
Respondit eis: “ Dixi vobis iam, et non audistis; quid iterum vultis audire? Numquid et vos vultis discipuli eius fieri? ”.
27 et audistis
Et maledixerunt ei et dixerunt: “ Tu discipulus illius es, nos autem Moysis discipuli sumus.
28 Maledixerunt
29Nos scimus quia Moysi locutus est Deus, hunc autem nescimus unde sit ”.
Respondit homo et dixit eis: “ In hoc enim mirabile est quia vos nescitis unde sit, et aperuit meos oculos!
30 Respondit ille homo
Scimus quia peccatores Deus non audit, sed si quis Dei cultor est et voluntatem eius facit, hunc exaudit.
31 Scimus autem quia
32A saeculo non est auditum quia aperuit quis oculos caeci nati;
33nisi esset hic a Deo, non poterat facere quidquam ”.
Responderunt et dixerunt ei: “ In peccatis tu natus es totus et tu doces nos? ”. Et eiecerunt eum foras.
34 in peccatis natus es

Audivit Iesus quia eiecerunt eum foras et, cum invenisset eum, dixit ei: “ Tu credis in Filium hominis? ”.
35 credis in Filium Dei
Respondit ille et dixit: “ Et quis est, Domine, ut credam in eum? ”.
36 Quis est
Dixit ei Iesus: “ Et vidisti eum; et, qui loquitur tecum, ipse est ”.
37 Et dixit
At ille ait: “ Credo, Domine! ”; et adoravit eum.
38 et procidens adoravit eum
Et dixit Iesus: “ In iudicium ego in hunc mundum veni, ut, qui non vident, videant, et, qui vident, caeci fiant ”.
39 Dixit ei Iesus
Audierunt haec ex pharisaeis, qui cum ipso erant, et dixerunt ei: “ Numquid et nos caeci sumus? ”.
40 Et audierunt ex pharisaeis
Dixit eis Iesus: “ Si caeci essetis, non haberetis peccatum. Nunc vero dicitis: “Videmus!”; peccatum vestrum manet ”.
41 nunc vero dicitis quia

Note al testo

2 discipuli sui: Rabbi
4 me oportet
8 Alii dicebant quia
9 Alii autem: Nequaquam | Ille dicebat quia
10 Quomodo aperti sunt
11 ad natatoriam Siloae | et abii et lavi
12 Dixerunt
14 sabbatum quando lutum
15 interrogabant eum pharisaei quomodo | mihi super oculos et lavi
16 Alii dicebant
17 qui aperuit oculos
20 Responderunt eis parentes eius
21 ipse de se loquatur
23 dixerunt quia
25 Dixit ergo ille
26 aperuit tibi oculos
27 et audistis
28 Maledixerunt
30 Respondit ille homo
31 Scimus autem quia
34 in peccatis natus es
35 credis in Filium Dei
36 Quis est
37 Et dixit
38 et procidens adoravit eum
39 Dixit ei Iesus
40 Et audierunt ex pharisaeis
41 nunc vero dicitis quia