Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Novum Testamentum - Evangelium Secundum Lucam - 12

Evangelium Secundum Lucam

12 Interea multis turbis circumstantibus, ita ut se invicem conculcarent, coepit dicere ad discipulos suos primum: “ Attendite a fermento pharisaeorum, quod est hypocrisis.
1 Multis autem turbis | ad discipulos suos: Attendite | quae est hypocrisis
2Nihil autem opertum est, quod non reveletur, neque absconditum, quod non sciatur.
Quoniam, quae in tenebris dixistis, in lumine audientur, et quod in aurem locuti estis in cubiculis, praedicabitur in tectis.
3 in lumine dicentur

4Dico autem vobis amicis meis: Ne terreamini ab his, qui occidunt corpus et post haec non habent amplius, quod faciant.
5Ostendam autem vobis quem timeatis: Timete eum, qui postquam occiderit, habet potestatem mittere in gehennam. Ita dico vobis: Hunc timete.
6Nonne quinque passeres veneunt dipundio? Et unus ex illis non est in oblivione coram Deo.
Sed et capilli capitis vestri omnes numerati sunt. Nolite timere; multis passeribus pluris estis.
7 nolite ergo timere

8Dico autem vobis: Omnis, quicumque confessus fuerit in me coram hominibus, et Filius hominis confitebitur in illo coram angelis Dei;
9qui autem negaverit me coram hominibus, denegabitur coram angelis Dei.

Et omnis, qui dicet verbum in Filium hominis, remittetur illi; ei autem, qui in Spiritum Sanctum blasphemaverit, non remittetur.
10 qui dicit

11Cum autem inducent vos in synagogas et ad magistratus et potestates, nolite solliciti esse qualiter aut quid respondeatis aut quid dicatis:
12Spiritus enim Sanctus docebit vos in ipsa hora, quae oporteat dicere ”.

13Ait autem quidam ei de turba: “ Magister, dic fratri meo, ut dividat mecum hereditatem ”.
14At ille dixit ei: “ Homo, quis me constituit iudicem aut divisorem super vos? ”.
Dixitque ad illos: “ Videte et cavete ab omni avaritia, quia si cui res abundant, vita eius non est ex his, quae possidet”.
15 quia non in abundantia cuiusquam vita eius est
16Dixit autem similitudinem ad illos dicens: “ Hominis cuiusdam divitis uberes fructus ager attulit.
17Et cogitabat intra se dicens: “Quid faciam, quod non habeo, quo congregem fructus meos?”.
Et dixit: “Hoc faciam: destruam horrea mea et maiora aedificabo et illuc congregabo omne triticum et bona mea,
18 maiora faciam et illue congregabo omnia quae nata sunt mihi et bona mea
19et dicam animae meae: Anima, habes multa bona posita in annos plurimos; requiesce, comede, bibe, epulare”.
20Dixit autem illi Deus: “Stulte! Hac nocte animam tuam repetunt a te; quae autem parasti, cuius erunt?”.
Sic est qui sibi thesaurizat et non fit in Deum dives ”.
21 et non est in Deum dives

22Dixitque ad discipulos suos: “ Ideo dico vobis: nolite solliciti esse animae quid manducetis, neque corpori quid vestiamini.
Anima enim plus est quam esca, et corpus quam vestimentum.
23 anima plus est
Deus pascit illos; quanto magis vos pluris estis volucribus.
24 pluris estis illis
Quis autem vestrum cogitando potest adicere ad aetatem suam cubitum?
25 ad staturam suam cubitum unum
26Si ergo neque, quod minimum est, potestis, quid de ceteris solliciti estis?
Considerate lilia quomodo crescunt: non laborant neque nent; dico autem vobis: Nec Salomon in omni gloria sua vestiebatur sicut unum ex istis.
27 non laborant, non nent
28Si autem fenum, quod hodie in agro est et cras in clibanum mittitur, Deus sic vestit, quanto magis vos, pusillae fidei.
Et vos nolite quaerere quid manducetis aut quid bibatis et nolite solliciti esse.
29 et nolite in sublime tolli
30Haec enim omnia gentes mundi quaerunt; Pater autem vester scit quoniam his indigetis.
Verumtamen quaerite regnum eius; et haec adicientur vobis.
31 regnum Dei et haec omnia adicientur

Noli timere, pusillus grex, quia complacuit Patri vestro dare vobis regnum.
32 Nolite timere
33Vendite, quae possidetis, et date eleemosynam. Facite vobis sacculos, qui non veterescunt, thesaurum non deficientem in caelis, quo fur non appropiat, neque tinea corrumpit;
34ubi enim thesaurus vester est, ibi et cor vestrum erit.

35Sint lumbi vestri praecincti et lucernae ardentes,
36et vos similes hominibus exspectantibus dominum suum, quando revertatur a nuptiis, ut, cum venerit et pulsaverit, confestim aperiant ei.
37Beati servi illi, quos cum venerit dominus invenerit vigilantes. Amen dico vobis, quod praecinget se et faciet illos discumbere, et transiens ministrabit illis.
Et si venerit in secunda vigilia et si in tertia vigilia venerit et ita invenerit, beati sunt illi.
38 beati sunt servi illi
Hoc autem scitote quia, si sciret pater familias, qua hora fur veniret, non sineret perfodi domum suam.
39 vigilaret utique et non sineret
40Et vos estote parati, quia, qua hora non putatis, Filius hominis venit ”.

Ait autem Petrus: “ Domine, ad nos dicis hanc parabolam an et ad omnes? ”.
41 Ait autem ei Petrus
Et dixit Dominus: “ Quis putas est fidelis dispensator et prudens, quem constituet dominus super familiam suam, ut det illis in tempore tritici mensuram?
42 Dixit autem
Beatus ille servus, quem cum venerit dominus eius invenerit ita facientem.
43 cum venerit dominus invenerit
Vere dico vobis: Supra omnia, quae possidet, constituet illum.
44 quia supra omnia
45Quod si dixerit servus ille in corde suo: “Moram facit dominus meus venire”, et coeperit percutere pueros et ancillas et edere et bibere et inebriari,
46veniet dominus servi illius in die, qua non sperat, et hora, qua nescit, et dividet eum partemque eius cum infidelibus ponet.
Ille autem servus, qui cognovit voluntatem domini sui et non praeparavit vel non fecit secundum voluntatem eius, vapulabit multis;
47 et non fecit
48qui autem non cognovit et fecit digna plagis, vapulabit paucis. Omni autem, cui multum datum est, multum quaeretur ab eo, et cui commendaverunt multum, plus petent ab eo.

Ignem veni mittere in terram et quid volo? Si iam accensus esset!
49 et quid volo si accendatur (Clem.: nisi ut accendatur)
50Baptisma autem habeo baptizari et quomodo coartor, usque dum perficiatur!
51Putatis quia pacem veni dare in terram? Non, dico vobis, sed separationem.
52Erunt enim ex hoc quinque in domo una divisi: tres in duo, et duo in tres;
dividentur pater in filium et filius in patrem, mater in filiam et filia in matrem, socrus in nurum suam et nurus in socrum ”.
53 et filius in patrem suum | et nurus in socrum suam

54Dicebat autem et ad turbas: “ Cum videritis nubem orientem ab occasu, statim dicitis: “Nimbus venit”, et ita fit;
55et cum austrum flantem, dicitis: “Aestus erit”, et fit.
Hypocritae, faciem terrae et caeli nostis probare, hoc autem tempus quomodo nescitis probare?
55 quia aestus erit
56 quomodo non probatis
57Quid autem et a vobis ipsis non iudicatis, quod iustum est?

58Cum autem vadis cum adversario tuo ad principem, in via da operam liberari ab illo, ne forte trahat te apud iudicem, et iudex tradat te exactori, et exactor mittat te in carcerem.
59Dico tibi: Non exies inde, donec etiam novissimum minutum reddas ”.

Note al testo

1 Multis autem turbis | ad discipulos suos: Attendite | quae est hypocrisis
3 in lumine dicentur
7 nolite ergo timere
10 qui dicit
15 quia non in abundantia cuiusquam vita eius est
18 maiora faciam et illue congregabo omnia quae nata sunt mihi et bona mea
21 et non est in Deum dives
23 anima plus est
24 pluris estis illis
25 ad staturam suam cubitum unum
27 non laborant, non nent
29 et nolite in sublime tolli
31 regnum Dei et haec omnia adicientur
32 Nolite timere
38 beati sunt servi illi
39 vigilaret utique et non sineret
41 Ait autem ei Petrus
42 Dixit autem
43 cum venerit dominus invenerit
44 quia supra omnia
47 et non fecit
49 et quid volo si accendatur (Clem.: nisi ut accendatur)
53 et filius in patrem suum | et nurus in socrum suam
55 quia aestus erit
56 quomodo non probatis