Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Novum Testamentum - Evangelium Secundum Marcum - 6

Evangelium Secundum Marcum

6 Et egressus est inde et venit in patriam suam, et sequuntur illum discipuli sui.
1 et egressus inde abiit in patriam suam et sequebantur illum
Et facto sabbato, coepit in synagoga docere; et multi audientes admirabantur dicentes: “ Unde huic haec, et quae est sapientia, quae data est illi, et virtutes tales, quae per manus eius efficiuntur?
2 admirabantur in doctrina eius dicentes unde huic haec omnia
Nonne iste est faber, filius Mariae et frater Iacobi et Iosetis et Iudae et Simonis? Et nonne sorores eius hic nobiscum sunt? ”. Et scandalizabantur in illo.
3 Mariae, frater Iacobi et Ioseph | nonne et
4Et dicebat eis Iesus: “ Non est propheta sine honore nisi in patria sua et in cognatione sua et in domo sua ”.
5Et non poterat ibi virtutem ullam facere, nisi paucos infirmos impositis manibus curavit;
6et mirabatur propter incredulitatem eorum.
Et circumibat castella in circuitu docens.

Et convocat Duodecim et coepit eos mittere binos et dabat illis potestatem in spiritus immundos;
7 convocavit | potestatem spirituum immundorum
et praecepit eis, ne quid tollerent in via nisi virgam tantum: non panem, non peram neque in zona aes,
8 non peram non panem
sed ut calcearentur sandaliis et ne induerentur duabus tunicis.
9 sed calciatos

10Et dicebat eis: “ Quocumque introieritis in domum, illic manete, donec exeatis inde.

Et quicumque locus non receperit vos nec audierint vos, exeuntes inde excutite pulverem de pedibus vestris in testimonium illis ”.
11 quicumque non receperint
Et exeuntes praedicaverunt, ut paenitentiam agerent;
12 praedicabant
13et daemonia multa eiciebant et ungebant oleo multos aegrotos et sanabant.

Et audivit Herodes rex; manifestum enim factum est nomen eius. Et dicebant: “ Ioannes Baptista resurrexit a mortuis, et propterea inoperantur virtutes in illo ”.
14 et dicebat quia
15Alii autem dicebant: “ Elias est ”. Alii vero dicebant: “ Propheta est, quasi unus ex prophetis ”.
Quo audito, Herodes aiebat: “ Quem ego decollavi Ioannem, hic resurrexit! ”.
16 Herodes ait | a mortuis rexurrexit

17Ipse enim Herodes misit ac tenuit Ioannem et vinxit eum in carcere propter Herodiadem uxorem Philippi fratris sui, quia duxerat eam.
18Dicebat enim Ioannes Herodi: “ Non licet tibi habere uxorem fratris tui ”.
19Herodias autem insidiabatur illi et volebat occidere eum nec poterat:

Herodes enim metuebat Ioannem, sciens eum virum iustum et sanctum, et custodiebat eum et audito eo multum haesitabat et libenter eum audiebat.
20 audito eo multa faciebat
Et cum dies opportunus accidisset, quo Herodes natali suo cenam fecit principibus suis et tribunis et primis Galilaeae,
21 accidisset Herodes natalis sui fecit cenam principibus et tribunis
cumque introisset filia ipsius Herodiadis et saltasset, placuit Herodi simulque recumbentibus. Rex ait puellae: “ Pete a me, quod vis, et dabo tibi ”.
22 saltasset et placuisset
Et iuravit illi multum: “ Quidquid petieris a me, dabo tibi, usque ad dimidium regni mei ”.
23 illi quia quicquid petieris dabo tibi licet dimidium
24Quae cum exisset, dixit matri suae: “ Quid petam? ”. At illa dixit: “ Caput Ioannis Baptistae ”.
25Cumque introisset statim cum festinatione ad regem, petivit dicens: “ Volo ut protinus des mihi in disco caput Ioannis Baptistae ”.
Et contristatus rex propter iusiurandum et propter recumbentes noluit eam decipere
26 simul recumbentes noluit eam contristare
et statim misso spiculatore rex praecepit afferri caput eius. Et abiens decollavit eum in carcere
27 sed misso speculatore praecepit afferri caput eius in disco et decollavit
28et attulit caput eius in disco et dedit illud puellae et puella dedit illud matri suae.
29Quo audito discipuli eius venerunt et tulerunt corpus eius et posuerunt illud in monumento.

30Et convenientes apostoli ad Iesum renuntiaverunt illi omnia, quae egerant et docuerant.
Et ait illis: “ Venite vos ipsi seorsum in desertum locum et requiescite pusillum ”. Erant enim, qui veniebant et redibant multi, et nec manducandi spatium habebant.
31 Venite seorsum
Et abierunt in navi in desertum locum seorsum.
32 Et ascendentes in navi abierunt

Et viderunt eos abeuntes et cognoverunt multi, et pedestre de omnibus civitatibus concurrerunt illuc et praevenerunt eos.
33 et pedestre et de
Et exiens vidit multam turbam et misertus est super eos, quia erant sicut oves non habentes pastorem, et coepit docere illos multa.
34 multam turbam Iesus
Et cum iam hora multa facta esset, accesserunt discipuli eius dicentes: “ Desertus est locus hic, et hora iam est multa;
35 hora multa fieret | et iam hora praeterivit
dimitte illos, ut euntes in villas et vicos in circuitu emant sibi, quod manducent ”.
36 in proximas villas | cibos quos manducent
Respondens autem ait illis: “ Date illis vos manducare ”. Et dicunt ei: “ Euntes emamus denariis ducentis panes et dabimus eis manducare? ”.
37 date illis manducare et dixerunt ei
Et dicit eis: “ Quot panes habetis? Ite, videte ”. Et cum cognovissent, dicunt: “ Quinque et duos pisces ”.
38 ite et videte
39Et praecepit illis, ut accumbere facerent omnes secundum contubernia super viride fenum.
Et discubuerunt secundum areas per centenos et per quinquagenos.
40 discubuerunt in partes per
Et acceptis quinque panibus et duobus piscibus, intuens in caelum benedixit et fregit panes et dabat discipulis suis, ut ponerent ante eos; et duos pisces divisit omnibus.
41 et dedit discipulis
42Et manducaverunt omnes et saturati sunt;
et sustulerunt fragmenta duodecim cophinos plenos, et de piscibus.
43 et sustulerunt reliquias fragmentorum
Et erant, qui manducaverunt panes, quinque milia virorum.
44 qui manducaverant quinque milia

Et statim coegit discipulos suos ascendere navem, ut praecederent trans fretum ad Bethsaidam, dum ipse dimitteret populum.
45 ut praecederent eum
46Et cum dimisisset eos, abiit in montem orare.

Et cum sero factum esset, erat navis in medio mari, et ipse solus in terra.
47 cum sero esset
Et videns eos laborantes in remigando, erat enim ventus contrarius eis, circa quartam vigiliam noctis venit ad eos ambulans super mare et volebat praeterire eos.
48 et circa quartam vigiliam
49At illi, ut viderunt eum ambulantem super mare, putaverunt phantasma esse et exclamaverunt;
50omnes enim eum viderunt et conturbati sunt. Statim autem locutus est cum eis et dicit illis: “ Confidite, ego sum; nolite timere! ”.
Et ascendit ad illos in navem, et cessavit ventus. Et valde nimis intra se stupebant:
51 et plus magis
non enim intellexerant de panibus, sed erat cor illorum obcaecatum.
52 erat enim cor

Et cum transfretassent in terram, pervenerunt Gennesaret et applicuerunt.
53 cum transfretassent pervenerunt in terram Gennesareth
54Cumque egressi essent de navi, continuo cognoverunt eum
55et percurrentes universam regionem illam coeperunt in grabatis eos, qui se male habebant, circumferre, ubi audiebant eum esse.
Et quocumque introibat in vicos aut in civitates vel in villas, in plateis ponebant infirmos, et deprecabantur eum ut vel fimbriam vestimenti eius tangerent; et, quotquot tangebant eum, salvi fiebant.
56 in vicos vel in villas aut civitates

Note al testo

1 et egressus inde abiit in patriam suam et sequebantur illum
2 admirabantur in doctrina eius dicentes unde huic haec omnia
3 Mariae, frater Iacobi et Ioseph | nonne et
7 convocavit | potestatem spirituum immundorum
8 non peram non panem
9 sed calciatos
11 quicumque non receperint
12 praedicabant
14 et dicebat quia
16 Herodes ait | a mortuis rexurrexit
20 audito eo multa faciebat
21 accidisset Herodes natalis sui fecit cenam principibus et tribunis
22 saltasset et placuisset
23 illi quia quicquid petieris dabo tibi licet dimidium
26 simul recumbentes noluit eam contristare
27 sed misso speculatore praecepit afferri caput eius in disco et decollavit
31 Venite seorsum
32 Et ascendentes in navi abierunt
33 et pedestre et de
34 multam turbam Iesus
35 hora multa fieret | et iam hora praeterivit
36 in proximas villas | cibos quos manducent
37 date illis manducare et dixerunt ei
38 ite et videte
40 discubuerunt in partes per
41 et dedit discipulis
43 et sustulerunt reliquias fragmentorum
44 qui manducaverant quinque milia
45 ut praecederent eum
47 cum sero esset
48 et circa quartam vigiliam
51 et plus magis
52 erat enim cor
53 cum transfretassent pervenerunt in terram Gennesareth
56 in vicos vel in villas aut civitates