Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Novum Testamentum - Ad Galatas Epistula Sancti Pauli Apostoli - 5

Ad Galatas Epistula Sancti Pauli Apostoli

5 1Hac libertate nos Christus liberavit; state igitur et nolite iterum iugo servitutis detineri.
2Ecce ego Paulus dico vobis quoniam, si circumcidamini, Christus vobis nihil proderit.
3Testificor autem rursum omni homini circumcidenti se quoniam debitor est universae legis faciendae.
4Evacuati estis a Christo, qui in lege iustificamini, a gratia excidistis.
Nos enim Spiritu ex fide spem iustitiae exspectamus.
5 Haec persuasio non est ex eo, qui vocat vos.
6Nam in Christo Iesu neque circumcisio aliquid valet neque praeputium, sed fides, quae per caritatem operatur.

7Currebatis bene; quis vos impedivit veritati non oboedire?
Haec persuasio non est ex eo, qui vocat vos.
8 Persuasio non est
9Modicum fermentum totam massam corrumpit.
10Ego confido in vobis in Domino quod nihil aliud sapietis; qui autem conturbat vos, portabit iudicium, quicumque est ille.
11Ego autem, fratres, si circumcisionem adhuc praedico, quid adhuc persecutionem patior? Ergo evacuatum est scandalum crucis.
12Utinam et abscidantur, qui vos conturbant!

Vos enim in libertatem vocati estis, fratres; tantum ne libertatem in occasionem detis carni, sed per caritatem servite invicem.
13 carnis

Omnis enim lex in uno sermone impletur, in hoc: Diliges proximum tuum sicut teipsum.
14 impletur: Diliges
Quod si invicem mordetis et devoratis, videte, ne ab invicem consumamini!
15 mordetis et comeditis

Dico autem: Spiritu ambulate et concupiscentiam carnis ne perfeceritis.
16 et desiderium carnis non perficietis
17Caro enim concupiscit adversus Spiritum, Spiritus autem adversus carnem; haec enim invicem adversantur, ut non, quaecumque vultis, illa faciatis.
18Quod si Spiritu ducimini, non estis sub lege.
19Manifesta autem sunt opera carnis, quae sunt fornicatio, immunditia, luxuria,
20idolorum servitus, veneficia, inimicitiae, contentiones, aemulationes, irae, rixae, dissensiones, sectae,
invidiae, ebrietates, comissationes et his similia, quae praedico vobis, sicut praedixi, quoniam, qui talia agunt, regnum Dei non consequentur.
21 invidiae, homicidia, ebrietates
Fructus autem Spiritus est caritas, gaudium, pax, longanimitas, benignitas, bonitas, fides,
22 longanimitas, bonitas, benignitas, fides
mansuetudo, continentia; adversus huiusmodi non est lex.
23 modestia, continentia
Qui autem sunt Christi Iesu, carnem crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis.
24 Qui autem sunt Christi
25Si vivimus Spiritu, Spiritu et ambulemus.

26Non efficiamur inanis gloriae cupidi, invicem provocantes, invicem invidentes.

Note al testo

5 Haec persuasio non est ex eo, qui vocat vos.
8 Persuasio non est
13 carnis
14 impletur: Diliges
15 mordetis et comeditis
16 et desiderium carnis non perficietis
21 invidiae, homicidia, ebrietates
22 longanimitas, bonitas, benignitas, fides
23 modestia, continentia
24 Qui autem sunt Christi