Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Proverbiorum - 5

Proverbiorum

5
1Fili mi, attende ad sapientiam meam,

et prudentiae meae inclina aurem tuam,

2ut custodias cogitationes,

et disciplinam labia tua conservent.

3Favum enim stillant labia meretricis,

et nitidius oleo guttur eius;

4novissima autem illius amara quasi absinthium

et acuta quasi gladius biceps.

5Pedes eius descendunt in mortem,

et ad inferos gressus illius tendunt;

6cum non observet semitam vitae,

vagi sunt gressus eius, et ipsa nescit.

Nunc ergo, fili mi, audi me

et ne recedas a verbis oris mei.
7 Fili mi, audi – Sing. cum Gr contra TM. Cfr. versus seqq.

8Longe fac ab ea viam tuam

et ne appropinques foribus domus eius.

9Ne des alienis honorem tuum

et annos tuos crudeli,

10ne forte impleantur extranei viribus tuis,

et labores tui sint in domo aliena,

11et gemas in novissimis,

quando consumpseris carnes tuas et corpus tuum

12et dicas: «Cur detestatus sum disciplinam,

et increpationes renuit cor meum,

13nec audivi vocem docentium me

et magistris non inclinavi aurem meam?

14Paene fui in omni malo,

in medio ecclesiae et synagogae».

15Bibe aquam de cisterna tua

et fluenta putei tui,

ne deriventur fontes tui foras,

et in plateis rivi aquarum;
16 Ne – Praemittitur cum Gr; in TM pen, vel ’al excisum

17habeto eas solus,

nec sint alieni participes tui.

18Sit vena tua benedicta,

et laetare cum muliere adulescentiae tuae;

cerva carissima et gratissimus hinnulus,

blanditiae eius inebrient te in omni tempore,

in amore eius delectare iugiter.
19 Blanditiae – Lege dōdê-; TM «ubera». Cfr. 7,18 parallelismum terminorum

20Quare seduceris, fili mi, ab aliena

et foveris in sinu extraneae?

21Quoniam ante Dominum viae hominis,

et omnes gressus eius considerat.

22Iniquitates suae capient impium,

et funibus peccatorum suorum constringetur.

23Ipse morietur, quia non habuit disciplinam,

et in multitudine stultitiae suae decipietur.

Note al testo

7 Fili mi, audi – Sing. cum Gr contra TM. Cfr. versus seqq.
16 Ne – Praemittitur cum Gr; in TM pen, vel ’al excisum
19 Blanditiae – Lege dōdê-; TM «ubera». Cfr. 7,18 parallelismum terminorum