Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Novum Testamentum - Ad Galatas Epistula Sancti Pauli Apostoli - 6

Ad Galatas Epistula Sancti Pauli Apostoli

Nova Vulgata Torna al libro

AT ebraico

Nova Vulgata 6 6,1Fratres, et si praeoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, vos, qui spiritales estis, huiusmodi instruite in spiritu lenitatis, considerans teipsum, ne et tu tenteris.
Nova Vulgata 6,2Alter alterius onera portate et sic adimplebitis legem Christi.
Nova Vulgata 6,3Nam si quis existimat se aliquid esse, cum sit nihil, ipse se seducit;
Nova Vulgata 6,4opus autem suum probet unusquisque et sic in semetipso tantum gloriationem habebit et non in altero.
Nova Vulgata 6,5Unusquisque enim onus suum portabit.
Nova Vulgata
Communicet autem is, qui catechizatur verbum, ei qui se catechizat, in omnibus bonis.
6 gloriam habebit
Nova Vulgata 6,7Nolite errare: Deus non irridetur. Quae enim seminaverit homo, haec et metet;
Nova Vulgata quoniam, qui seminat in carne sua, de carne metet corruptionem, qui autem seminat in Spiritu, de Spiritu metet vitam aeternam.
8 de carne et metet corruptionem
Nova Vulgata Bonum autem facientes infatigabiles, tempore enim suo metemus non deficientes.
9 Bonum autem facientes non deficiamus
Nova Vulgata 6,10Ergo dum tempus habemus, operemur bonum ad omnes, maxime autem ad domesticos fidei.
Nova Vulgata
6,11Videte qualibus litteris scripsi vobis mea manu.
Nova Vulgata 6,12Quicumque volunt placere in carne, hi cogunt vos circumcidi, tantum ut crucis Christi persecutionem non patiantur;
Nova Vulgata 6,13neque enim, qui circumciduntur, legem custodiunt, sed volunt vos circumcidi, ut in carne vestra glorientur.
Nova Vulgata 6,14Mihi autem absit gloriari nisi in cruce Domini nostri Iesu Christi, per quem mihi mundus crucifixus est, et ego mundo.
Nova Vulgata Neque enim circumcisio aliquid est neque praeputium sed nova creatura.
15 In Christo enim Iesu neque circumcisio aliquid valet
Nova Vulgata 6,16Et quicumque hanc regulam secuti fuerint, pax super illos et misericordia et super Israel Dei.
Nova Vulgata
6,17De cetero nemo mihi molestus sit; ego enim stigmata Iesu in super corpore meo porto.
Nova Vulgata
6,18De cetero nemo mihi molestus sit; ego enim stigmata Iesu in super corpore meo porto.