Nova Vulgata22,1Deponentes igitur omnem malitiam et omnem dolum et simulationes et invidias et omnes detractiones,
Nova Vulgata2,2sicut modo geniti infantes, rationale sine dolo lac concupiscite, ut in eo crescatis in salutem,
Nova Vulgata2,3si gustastis quoniam dulcis Dominus.
Nova VulgataAd quem accedentes, lapidem vivum, ab hominibus quidem reprobatum, coram Deo autem electum, pretiosum,
4a Deo autem electum honorificatum
Nova Vulgataet ipsi tamquam lapides vivi aedificamini domus spiritalis in sacerdotium sanctum offerre spiritales hostias acceptabiles Deo per Iesum Christum.
Nova VulgataPropter quod continet Scriptura: “ Ecce pono in Sion lapidem angularem, electum, pretiosum; et, qui credit in eo, non confundetur ”.
6lapidem summum angularem electum pretiosum | et qui crediderit
Nova Vulgata 2,7Vobis igitur honor credentibus; non credentibus autem “ Lapis, quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli ”
Nova Vulgataet “ lapis offensionis et petra scandali ”; qui offendunt verbo non credentes, in quod et positi sunt.
8verbo nec credunt
Nova Vulgata Vos autem genus electum, regale sacerdotium, gens sancta, populus in acquisitionem, ut virtutes annuntietis eius, qui de tenebris vos vocavit in admirabile lumen suum;
9gens sancta, populus adquisitionis
Nova Vulgata2,10qui aliquando non populus, nunc autem populus Dei; qui non consecuti misericordiam, nunc autem misericordiam consecuti.
Nova Vulgata 2,11Carissimi, obsecro tamquam advenas et peregrinos abstinere vos a carnalibus desideriis, quae militant adversus animam;
Nova Vulgataconversationem vestram inter gentes habentes bonam, ut in eo, quod detrectant de vobis tamquam de malefactoribus, ex bonis operibus considerantes glorificent Deum in die visitationis.
12ut in eo quod detractant
Nova Vulgata 2,13Subiecti estote omni humanae creaturae propter Dominum: sive regi quasi praecellenti
Nova Vulgata2,14sive ducibus tamquam ab eo missis ad vindictam malefactorum, laudem vero bonorum;
Nova Vulgata2,15quia sic est voluntas Dei, ut benefacientes obmutescere faciatis imprudentium hominum ignorantiam,
Nova Vulgata2,16quasi liberi, et non quasi velamen habentes malitiae libertatem, sed sicut servi Dei.
Nova Vulgata 2,17Omnes honorate, fraternitatem diligite, Deum timete, regem honorificate.
Nova Vulgata Servi, subditi estote in omni timore dominis, non tantum bonis et modestis sed etiam pravis.
18Servi subditi in omni timore | sed etiam discolis
Nova Vulgata2,19Haec est enim gratia, si propter conscientiam Dei sustinet quis tristitias, patiens iniuste.
Nova VulgataQuae enim gloria est, si peccantes et colaphizati sustinetis? Sed si benefacientes et patientes sustinetis, haec est gratia apud Deum.
20et colaphizati suffertis
Nova Vulgata2,21In hoc enim vocati estis, quia et Christus passus est pro vobis, vobis relinquens exemplum, ut sequamini vestigia eius:
Nova Vulgata 2,22qui peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore ipsius;
Nova Vulgata qui cum malediceretur, non remaledicebat; cum pateretur, non comminabatur, commendabat autem iuste iudicanti;
23non maledicebat | tradebat autem iudicanti se iniuste
Nova Vulgata 2,24qui peccata nostra ipse pertulit in corpore suo super lignum, ut peccatis mortui iustitiae viveremus; cuius livore sanati estis.
Nova Vulgata 2,25Eratis enim sicut oves errantes, sed conversi estis nunc ad pastorem et episcopum animarum vestrarum.