Nova Vulgata44,1Domini, quod iustum est et aequum, servis praestate, scientes quoniam et vos Dominum habetis in caelo.
Nova Vulgata 4,2Orationi instate, vigilantes in ea in gratiarum actione,Orationi instate, vigilantes in ea in gratiarum actione,
Nova Vulgata4,3orantes simul et pro nobis, ut Deus aperiat nobis ostium sermonis ad loquendum mysterium Christi, propter quod etiam vinctus sum,
Nova Vulgata4,4ut manifestem illud, ita ut oportet me loqui.
Nova Vulgata4,5In sapientia ambulate ad eos, qui foris sunt, tempus redimentes.
Nova VulgataSermo vester semper sit in gratia, sale conditus, ut sciatis quomodo oporteat vos unicuique respondere.
6semper in gratia sale sit conditus
Nova Vulgata 4,7Quae circa me sunt, omnia vobis nota faciet Tychicus, carissimus frater et fidelis minister et conservus in Domino,
Nova Vulgataquem misi ad vos ad hoc ipsum, ut cognoscatis, quae circa nos sunt, et consoletur corda vestra,
8ut cognoscat quae circa vos sunt
Nova Vulgatacum Onesimo fideli et carissimo fratre, qui est ex vobis; omnia, quae hic aguntur, nota facient vobis.
9carissimo et fideli
Nova Vulgata 4,10Salutat vos Aristarchus concaptivus meus et Marcus consobrinus Barnabae, de quo accepistis mandata — si venerit ad vos, excipite illum —
Nova Vulgataet Iesus, qui dicitur Iustus, qui sunt ex circumcisione, hi soli adiutores in regno Dei, qui mihi fuerunt solacio.
11hii soli sunt adiutores
Nova Vulgata12 Salutat vos Epaphras, qui ex vobis est, servus Christi Iesu, semper certans pro vobis in orationibus, ut stetis perfecti et impleti in omni voluntate Dei.
12semper sollicitus pro vobis | perfecti et pleni in omni voluntate Dei
Nova Vulgata4,13Testimonium enim illi perhibeo, quod habet multum laborem pro vobis et pro his, qui sunt Laodiciae et qui Hierapoli.
Nova Vulgata4,14Salutat vos Lucas, medicus carissimus, et Demas.
Nova Vulgata4,15Salutate fratres, qui sunt Laodiciae, et Nympham et, quae in domo eius est, ecclesiam.
Nova VulgataEt cum lecta fuerit apud vos epistula, facite ut et in Laodicensium ecclesia legatur, et eam, quae ex Laodicia est, vos quoque legatis.
16et eam quae Laodicensium est vos legatis
18Gratia vobiscum. Amen
Nova Vulgata4,17Et dicite Archippo: “ Vide ministerium, quod accepisti in Domino, ut illud impleas ”.
Nova Vulgata 4,18Salutatio mea manu Pauli. Memores estote vinculorum meorum. Gratia vobiscum.