Nova Vulgata77,1Nolite iudicare, ut non iudicemini;
Nova Vulgata7,2in quo enim iudicio iudicaveritis, iudicabimini, et in qua mensura mensi fueritis, metietur vobis.
Nova Vulgata7,3Quid autem vides festucam in oculo fratris tui, et trabem in oculo tuo non vides?
Nova VulgataAut quomodo dices fratri tuo: “Sine, eiciam festucam de oculo tuo”, et ecce trabes est in oculo tuo?
4quomodo dicis
Nova Vulgata7,5Hypocrita, eice primum trabem de oculo tuo, et tunc videbis eicere festucam de oculo fratris tui.
Nova Vulgata 7,6Nolite dare sanctum canibus neque mittatis margaritas vestras ante porcos, ne forte conculcent eas pedibus suis et conversi dirumpant vos.
Nova Vulgata 7,7Petite, et dabitur vobis; quaerite et invenietis; pulsate, et aperietur vobis.
Nova Vulgata7,8Omnis enim qui petit, accipit; et, qui quaerit, invenit; et pulsanti aperietur.
Nova Vulgata7,9Aut quis est ex vobis homo, quem si petierit filius suus panem, numquid lapidem porriget ei?
Nova Vulgata7,10Aut si piscem petierit, numquid serpentem porriget ei?
Nova VulgataSi ergo vos, cum sitis mali, nostis dona bona dare filiis vestris, quanto magis Pater vester, qui in caelis est, dabit bona petentibus se.
11bona data dare
Nova Vulgata Omnia ergo, quaecumque vultis ut faciant vobis homines, ita et vos facite eis; haec est enim Lex et Prophetae.
12et vos facite illis
Nova Vulgata 7,13Intrate per angustam portam, quia lata porta et spatiosa via, quae ducit ad perditionem, et multi sunt, qui intrant per eam;
Nova Vulgata7,14quam angusta porta et arta via, quae ducit ad vitam, et pauci sunt, qui inveniunt eam!
Nova Vulgata 7,15Attendite a falsis prophetis, qui veniunt ad vos in vestimentis ovium, intrinsecus autem sunt lupi rapaces.
Nova Vulgata7,16A fructibus eorum cognoscetis eos: numquid colligunt de spinis uvas aut de tribulis ficus?
Nova Vulgata7,17Sic omnis arbor bona fructus bonos facit, mala autem arbor fructus malos facit:
Nova Vulgata7,18non potest arbor bona fructus malos facere, neque arbor mala fructus bonos facere.
Nova Vulgata7,19Omnis arbor, quae non facit fructum bonum, exciditur et in ignem mittitur.
Nova Vulgata7,20Igitur ex fructibus eorum cognoscetis eos.
Nova Vulgata Non omnis, qui dicit mihi: “Domine, Domine”, intrabit in regnum caelorum, sed qui facit voluntatem Patris mei, qui in caelis est.
21sed qui facit voluntatem Patris mei, qui in caelis est, ipse intrabit in regnum caelorum
Nova Vulgata7,22Multi dicent mihi in illa die: “Domine, Domine, nonne in tuo nomine prophetavimus, et in tuo nomine daemonia eiecimus, et in tuo nomine virtutes multas fecimus?”.
Nova VulgataEt tunc confitebor illis: Numquam novi vos; discedite a me, qui operamini iniquitatem.
23confitebor illis quia
Nova Vulgata 7,24Omnis ergo, qui audit verba mea haec et facit ea, assimilabitur viro sapienti, qui aedificavit domum suam supra petram.
Nova Vulgata7,25Et descendit pluvia, et venerunt flumina, et flaverunt venti et irruerunt in domum illam, et non cecidit; fundata enim erat supra petram.
Nova Vulgata 7,26Et omnis, qui audit verba mea haec et non facit ea, similis erit viro stulto, qui aedificavit domum suam supra arenam.
Nova Vulgata7,27Et descendit pluvia, et venerunt flumina, et flaverunt venti et irruerunt in domum illam, et cecidit, et fuit ruina eius magna ”.
Nova Vulgata 7,28Et factum est cum consummasset Iesus verba haec, admirabantur turbae super doctrinam eius;
Nova Vulgata erat enim docens eos sicut potestatem habens et non sicut scribae eorum.