Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Novum Testamentum - Evangelium Secundum Ioannem - 12

Evangelium Secundum Ioannem

Nova Vulgata Torna al libro

AT ebraico

Nova Vulgata 12 Iesus ergo ante sex dies Paschae venit Bethaniam, ubi erat Lazarus, quem suscitavit a mortuis Iesus.
1 ubi fuerat Lazarus mortuus quem suscitavit Iesus
Nova Vulgata Fecerunt ergo ei cenam ibi, et Martha ministrabat, Lazarus vero unus erat ex discumbentibus cum eo.
2 Fecerunt autem ei
Nova Vulgata Maria ergo accepit libram unguenti nardi puri, pretiosi et unxit pedes Iesu et extersit capillis suis pedes eius; domus autem impleta est ex odore unguenti.
3 nardi pistici | et domus impleta est
Nova Vulgata Dicit autem Iudas Iscariotes, unus ex discipulis eius, qui erat eum traditurus:
4 Dicit ergo unus ex discipulis eius, Iudas Scariotis
Nova Vulgata 12,5“ Quare hoc unguentum non veniit trecentis denariis et datum est egenis? ”.
Nova Vulgata 12,6Dixit autem hoc, non quia de egenis pertinebat ad eum, sed quia fur erat et, loculos habens, ea, quae mittebantur, portabat.
Nova Vulgata 12,7Dixit ergo Iesus: “ Sine illam, ut in diem sepulturae meae servet illud.
Nova Vulgata 12,8Pauperes enim semper habetis vobiscum, me autem non semper habetis ”.
Nova Vulgata
Cognovit ergo turba multa ex Iudaeis quia illic est, et venerunt non propter Iesum tantum, sed ut et Lazarum viderent, quem suscitavit a mortuis.
9 sed ut Lazarum
Nova Vulgata 12,10Cogitaverunt autem principes sacerdotum, ut et Lazarum interficerent,
Nova Vulgata 12,11quia multi propter illum abibant ex Iudaeis et credebant in Iesum.
Nova Vulgata
In crastinum turba multa, quae venerat ad diem festum, cum audissent quia venit Iesus Hierosolymam,
12 In crastinum autem
Nova Vulgata acceperunt ramos palmarum et processerunt obviam ei et clamabant:
Hosanna!
Benedictus, qui venit in nomine Domini
,
et rex Israel! ”.
13 Domini rex Israhel
Nova Vulgata
Invenit autem Iesus asellum et sedit super eum, sicut scriptum est:
14 Et invenit Iesus
Nova Vulgata
12,15Noli timere, filia Sion.
Ecce rex tuus venit
sedens super pullum asinae
”.
Nova Vulgata
12,16Haec non cognoverunt discipuli eius primum, sed quando glorificatus est Iesus, tunc recordati sunt quia haec erant scripta de eo, et haec fecerunt ei.
Nova Vulgata 12,17Testimonium ergo perhibebat turba, quae erat cum eo, quando Lazarum vocavit de monumento et suscitavit eum a mortuis.
Nova Vulgata 12,18Propterea et obviam venit ei turba, quia audierunt eum fecisse hoc signum.
Nova Vulgata Pharisaei ergo dixerunt ad semetipsos: “ Videtis quia nihil proficitis? Ecce mundus post eum abiit! ”.
19 nihil proficimus ecce mundus totus
Nova Vulgata
Erant autem Graeci quidam ex his, qui ascenderant, ut adorarent in die festo;
20 gentiles quidam
Nova Vulgata 12,21hi ergo accesserunt ad Philippum, qui erat a Bethsaida Galilaeae, et rogabant eum dicentes: “ Domine, volumus Iesum videre ”.
Nova Vulgata Venit Philippus et dicit Andreae; venit Andreas et Philippus et dicunt Iesu.
22 Andreae; Andreas rursum et Philippus dixerunt Iesu
Nova Vulgata Iesus autem respondet eis dicens: “ Venit hora, ut glorificetur Filius hominis.
23 respondit eis | ut clarificetur
Nova Vulgata 12,24Amen, amen dico vobis: Nisi granum frumenti cadens in terram mortuum fuerit, ipsum solum manet; si autem mortuum fuerit, multum fructum affert.
Nova Vulgata Qui amat animam suam, perdit eam; et, qui odit animam suam in hoc mundo, in vitam aeternam custodiet eam.
25 perdet eam | custodit eam
Nova Vulgata Si quis mihi ministrat, me sequatur, et ubi sum ego, illic et minister meus erit; si quis mihi ministraverit, honorificabit eum Pater.
26 honorificabit eum Pater meus
Nova Vulgata 12,27Nunc anima mea turbata est. Et quid dicam? Pater, salvifica me ex hora hac? Sed propterea veni in horam hanc.
Nova Vulgata Pater, glorifica tuum nomen! ”. Venit ergo vox de caelo: “ Et glorificavi et iterum glorificabo ”.
28 clarifica | Et clarificavi | clarificabo
Nova Vulgata
12,29Turba ergo, quae stabat et audierat, dicebat tonitruum factum esse; alii dicebant: “ Angelus ei locutus est ”.
Nova Vulgata Respondit Iesus et dixit: “ Non propter me vox haec facta est sed propter vos.
30 vox haec venit
Nova Vulgata Nunc iudicium est huius mundi, nunc princeps huius mundi eicietur foras;
31 iudicium est mundi
Nova Vulgata et ego, si exaltatus fuero a terra, omnes traham ad meipsum ”.
32 omnia traham
Nova Vulgata 12,33Hoc autem dicebat significans, qua morte esset moriturus.
Nova Vulgata Respondit ergo ei turba: “ Nos audivimus ex Lege, quia Christus manet in aeternum; et quomodo tu dicis: “Oportet exaltari Filium hominis”? Quis est iste Filius hominis? ”.
34 Respondit ei turba
Nova Vulgata Dixit ergo eis Iesus: “ Adhuc modicum tempus lumen in vobis est. Ambulate, dum lucem habetis, ut non tenebrae vos comprehendant; et, qui ambulat in tenebris, nescit quo vadat.
35 adhuc modicum lumen
Nova Vulgata Dum lucem habetis, credite in lucem, ut filii lucis fiatis ”. Haec locutus est Iesus et abiit et abscondit se ab eis.
36 filii lucis sitis
Nova Vulgata
12,37Cum autem tanta signa fecisset coram eis, non credebant in eum,
Nova Vulgata 12,38ut sermo Isaiae prophetae impleretur, quem dixit:
Domine, quis credidit auditui nostro,
et brachium Domini cui revelatum est?
”.
Nova Vulgata
12,39Propterea non poterant credere, quia iterum dixit Isaias:
Nova Vulgata
12,40Excaecavit oculos eorum
et induravit eorum cor,
ut non videant oculis
et intellegant corde et convertantur,
et sanem eos
”.
Nova Vulgata
Haec dixit Isaias, quia vidit gloriam eius et locutus est de eo.
41 quando vidit
Nova Vulgata 12,42Verumtamen et ex principibus multi crediderunt in eum, sed propter pharisaeos non confitebantur, ut de synagoga non eicerentur;
Nova Vulgata 12,43dilexerunt enim gloriam hominum magis quam gloriam Dei.
Nova Vulgata
12,44Iesus autem clamavit et dixit: “ Qui credit in me, non credit in me sed in eum, qui misit me;
Nova Vulgata 12,45et, qui videt me, videt eum, qui misit me.
Nova Vulgata 12,46Ego lux in mundum veni, ut omnis, qui credit in me, in tenebris non maneat.
Nova Vulgata 12,47Et si quis audierit verba mea et non custodierit, ego non iudico eum; non enim veni, ut iudicem mundum, sed ut salvificem mundum.
Nova Vulgata 12,48Qui spernit me et non accipit verba mea, habet, qui iudicet eum: sermo, quem locutus sum, ille iudicabit eum in novissimo die,
Nova Vulgata 12,49quia ego ex meipso non sum locutus, sed, qui misit me, Pater, ipse mihi mandatum dedit quid dicam et quid loquar.
Nova Vulgata 12,50Et scio quia mandatum eius vita aeterna est. Quae ergo ego loquor, sicut dixit mihi Pater, sic loquor ”.