Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Novum Testamentum - Epistula I Ioannis - 5

Epistula I Ioannis

Nova Vulgata Torna al libro

AT greco

Nova Vulgata 5 Omnis, qui credit quoniam Iesus est Christus, ex Deo natus est; et omnis, qui diligit Deum qui genuit, diligit et eum qui natus est ex eo.
1 qui diligit eum qui genuit | diligit eum qui natus est ex eo
Nova Vulgata 5,2In hoc cognoscimus quoniam diligimus natos Dei, cum Deum diligamus et mandata eius faciamus.
Nova Vulgata Haec est enim caritas Dei, ut mandata eius servemus; et mandata eius gravia non sunt,
3 ut mandata eius custodiamus
Nova Vulgata quoniam omne, quod natum est ex Deo, vincit mundum; et haec est victoria, quae vicit mundum: fides nostra.
4 victoria quae vincit
Nova Vulgata
5,5Quis est qui vincit mundum, nisi qui credit quoniam Iesus est Filius Dei?
Nova Vulgata Hic est qui venit per aquam et sanguinem, Iesus Christus; non in aqua solum sed in aqua et in sanguine. Et Spiritus est, qui testificatur, quoniam Spiritus est veritas.
6 sed in aqua et sanguine | quoniam Christus est Veritas
Nova Vulgata Quia tres sunt, qui testificantur:
7 qui testimonium dant
Nova Vulgata Spiritus et aqua et sanguis; et hi tres in unum sunt.
8 et tres unum sunt
Nova Vulgata Si testimonium hominum accipimus, testimonium Dei maius est, quoniam hoc est testimonium Dei, quia testificatus est de Filio suo.
9 quoniam hoc est testimonium Dei, quod maius est, quia testificatus est
Nova Vulgata Qui credit in Filium Dei, habet testimonium in se. Qui non credit Deo, mendacem facit eum, quoniam non credidit in testimonium, quod testificatus est Deus de Filio suo.
10 in Filio Dei | testimonium Dei in se | Qui non credit Filio, mendacem | in testimonio quod testificatus est Deus
Nova Vulgata 5,11Et hoc est testimonium, quoniam vitam aeternam dedit nobis Deus, et haec vita in Filio eius est.
Nova Vulgata 5,12Qui habet Filium, habet vitam; qui non habet Filium Dei, vitam non habet.
Nova Vulgata
5,13Haec scripsi vobis, ut sciatis quoniam vitam habetis aeternam, qui creditis in nomen Filii Dei.
Nova Vulgata
Et haec est fiducia, quam habemus ad eum, quia si quid petierimus secundum voluntatem eius, audit nos.
14 quia quodcumque petierimus
Nova Vulgata Et si scimus quoniam audit nos, quidquid petierimus, scimus quoniam habemus petitiones, quas postulavimus ab eo.
15 Et scimus quoniam
Nova Vulgata
Si quis videt fratrem suum peccare peccatum non ad mortem, petet, et dabit ei Deus vitam, peccantibus non ad mortem. Est peccatum ad mortem; non pro illo dico, ut roget.
16 Qui scit fratrem suum | et dabit ei vitam
Nova Vulgata Omnis iniustitia peccatum est, et est peccatum non ad mortem.
17 Omnis iniquitas peccatum est
Nova Vulgata
Scimus quoniam omnis, qui natus est ex Deo, non peccat, sed ille qui genitus est ex Deo, conservat eum, et Malignus non tangit eum.
18 sed generatio Dei conservat eum
Nova Vulgata 5,19Scimus quoniam ex Deo sumus, et mundus totus in Maligno positus est.
Nova Vulgata Et scimus quoniam Filius Dei venit et dedit nobis sensum, ut cognoscamus eum, qui verus est; et sumus in eo, qui verus est, in Filio eius Iesu Christo. Hic est qui verus est, Deus et vita aeterna.
20 ut cognoscamus verum Deum et simus in vero Filio eius. Hic est verus Deus
Nova Vulgata 5,21Filioli, custodite vos a simulacris!