Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Iudith - 6

Iudith

Nova Vulgata Torna al libro

AT greco

Nova Vulgata 6 Et, cum cessasset tumultus virorum, qui erant in circuitu concilii, dixit Holofernes princeps militiae virtutis Assyriae ad Achior coram omni populo alienigenarum et ad omnes filios Moab:
1 Tumultus: cum o R n x - coram omni populo: cum o g n x
AT greco Gdt6,1καὶ ὡς κατέπαυσεν ὁ θόρυβος τῶν ἀνδρῶν τῶν κύκλῳ τῆς συνεδρίας καὶ εἶπεν Ολοφέρνης ἀρχιστράτηγος δυνάμεως Ασσουρ πρὸς Αχιωρ ἐναντίον παντὸς τοῦ δήμου ἀλλοφύλων καὶ πρὸς πάντας υἱοὺς Μωαβ
Nova Vulgata 6,2«Et quis es tu, Achior, et mercennarii Ephraim, quoniam prophetasti nobis sicut hodie et dixisti quoniam genus filiorum Israel non expugnatur, quoniam Deus eorum proteget eos? Et quis est Deus, nisi Nabuchodonosor rex omnis terrae? Hic mittet potestatem suam et disperdet eos a facie terrae, et non liberabit eos Deus eorum.
AT greco Gdt6,2καὶ τίς εἶ σύ Αχιωρ καὶ οἱ μισθωτοὶ τοῦ Εφραιμ ὅτι ἐπροφήτευσας ἐν ἡμῖν καθὼς σήμερον καὶ εἶπας τὸ γένος Ισραηλ μὴ πολεμῆσαι ὅτι ὁ θεὸς αὐτῶν ὑπερασπιεῖ αὐτῶν καὶ τίς θεὸς εἰ μὴ Ναβουχοδονοσορ οὗτος ἀποστελεῖ τὸ κράτος αὐτοῦ καὶ ἐξολεθρεύσει αὐτοὺς ἀπὸ προσώπου τῆς γῆς καὶ οὐ ῥύσεται αὐτοὺς ὁ θεὸς αὐτῶν
Nova Vulgata Sed nos servi illius percutiemus eos sicut hominem unum, nec sustinebunt vim equorum nostrorum.
3 Illius: cum m e; cfr. x o R n - vim: cum o g
AT greco Gdt6,3ἀλλ’ ἡμεῖς οἱ δοῦλοι αὐτοῦ πατάξομεν αὐτοὺς ὡς ἄνθρωπον ἕνα καὶ οὐχ ὑποστήσονται τὸ κράτος τῶν ἵππων ἡμῶν
Nova Vulgata Inundabimus enim eos in ipsis, et montes eorum inebriabuntur sanguine eorum, et campi eorum replebuntur mortuis eorum, et non resistet vestigium pedum eorum contra faciem nostram, sed perditione perient. Dicit rex Nabuchodonosor, dominus universae terrae; dixit enim, et non frustrabuntur verba oris eius.
4 In ipsis: cum m
Rex: cum x; cfr. e r v
AT greco Gdt6,4κατακαύσομεν γὰρ αὐτοὺς ἐν αὐτοῖς καὶ τὰ ὄρη αὐτῶν μεθυσθήσεται ἐν τῷ αἵματι αὐτῶν καὶ τὰ πεδία αὐτῶν πληρωθήσεται τῶν νεκρῶν αὐτῶν καὶ οὐκ ἀντιστήσεται τὸ ἴχνος τῶν ποδῶν αὐτῶν κατὰ πρόσωπον ἡμῶν ἀλλὰ ἀπωλείᾳ ἀπολοῦνται λέγει ὁ βασιλεὺς Ναβουχοδονοσορ ὁ κύριος πάσης τῆς γῆς εἶπεν γάρ οὐ ματαιωθήσεται τὰ ῥήματα τῶν λόγων αὐτοῦ
Nova Vulgata Tu autem, Achior, mercennari Ammon, qui locutus es verba haec in die iniquitatis tuae, non videbis faciem meam iam ex hac die, quoadusque ulciscar in genus illorum, qui ascenderunt ex Aegypto.
5 In genus: cum x g
AT greco Gdt6,5σὺ δέ Αχιωρ μισθωτὲ τοῦ Αμμων ὃς ἐλάλησας τοὺς λόγους τούτους ἐν ἡμέρᾳ ἀδικίας σου οὐκ ὄψει ἔτι τὸ πρόσωπόν μου ἀπὸ τῆς ἡμέρας ταύτης ἕως οὗ ἐκδικήσω τὸ γένος τῶν ἐξ Αἰγύπτου
Nova Vulgata Et tunc pertransiet ferrum militiae meae et populus famulorum meorum latera tua, et cades cum vulneratis eorum, cum venero.
6 Ferrum: cum g o; cfr. R - populus: cum m
AT greco Gdt6,6καὶ τότε διελεύσεται ὁ σίδηρος τῆς στρατιᾶς μου καὶ ὁ λαὸς τῶν θεραπόντων μου τὰς πλευράς σου καὶ πεσῇ ἐν τοῖς τραυματίαις αὐτῶν ὅταν ἐπιστρέψω
Nova Vulgata Et deducent te servi mei in montanam et ponent te in una civitatum ascensuum
7 Montanam: cum e
AT greco Gdt6,7καὶ ἀποκαταστήσουσίν σε οἱ δοῦλοί μου εἰς τὴν ὀρεινὴν καὶ θήσουσίν σε ἐν μιᾷ τῶν πόλεων τῶν ἀναβάσεων
Nova Vulgata 6,8et non peries, donec extermineris cum eis.
AT greco Gdt6,8καὶ οὐκ ἀπολῇ ἕως οὗ ἐξολεθρευθῇς μετ’ αὐτῶν
Nova Vulgata 6,9Et, si speras corde tuo quoniam non capientur, non concidat facies tua. Locutus sum, et nihil decidet verborum meorum».
AT greco Gdt6,9καὶ εἴπερ ἐλπίζεις τῇ καρδίᾳ σου ὅτι οὐ συλλημφθήσονται μὴ συμπεσέτω σου τὸ πρόσωπον ἐλάλησα καὶ οὐδὲν διαπεσεῖται τῶν ῥημάτων μου
Nova Vulgata
Et praecepit Holofernes servis suis, qui erant adstantes in tabernaculo eius, ut comprehenderent Achior et ducerent eum in Betuliam et traderent in manus filiorum Israel.
10 In tabernaculo eius: cum x
AT greco Gdt6,10καὶ προσέταξεν Ολοφέρνης τοῖς δούλοις αὐτοῦ οἳ ἦσαν παρεστηκότες ἐν τῇ σκηνῇ αὐτοῦ συλλαβεῖν τὸν Αχιωρ καὶ ἀποκαταστῆσαι αὐτὸν εἰς Βαιτυλουα καὶ παραδοῦναι εἰς χεῖρας υἱῶν Ισραηλ
Nova Vulgata Et comprehenderunt eum servi eius et duxerunt illum extra castra in campum et promoverunt ex medio campo in montanam et advenerunt ad fontes, qui erant sub Betulia.
11 Comeprehenderunt: cum g o R n t e - illum: cum g p m t r v - et promoverunt: cum o R n g
AT greco Gdt6,11καὶ συνέλαβον αὐτὸν οἱ δοῦλοι αὐτοῦ καὶ ἤγαγον αὐτὸν ἔξω τῆς παρεμβολῆς εἰς τὸ πεδίον καὶ ἀπῆραν ἐκ μέσου τῆς πεδινῆς εἰς τὴν ὀρεινὴν καὶ παρεγένοντο ἐπὶ τὰς πηγάς αἳ ἦσαν ὑποκάτω Βαιτυλουα
Nova Vulgata Et, ut viderunt eos viri civitatis super verticem montis, acceperunt arma sua et exierunt extra civitatem supra cacumen montis, et omnis vir fundibalarius occupavit ascensus eorum et mittebat lapides super eos.
12 Fundibalarius occupavit: cum g o R n
AT greco Gdt6,12καὶ ὡς εἶδαν αὐτοὺς οἱ ἄνδρες τῆς πόλεως ἐπὶ τὴν κορυφὴν τοῦ ὄρους ἀνέλαβον τὰ ὅπλα αὐτῶν καὶ ἀπῆλθον ἔξω τῆς πόλεως ἐπὶ τὴν κορυφὴν τοῦ ὄρους καὶ πᾶς ἀνὴρ σφενδονήτης διεκράτησαν τὴν ἀνάβασιν αὐτῶν καὶ ἔβαλλον ἐν λίθοις ἐπ’ αὐτούς
Nova Vulgata 6,13Et accedentes sub monte alligaverunt Achior et reliquerunt proiectum sub radice montis et reversi sunt ad dominum suum.
AT greco Gdt6,13καὶ ὑποδύσαντες ὑποκάτω τοῦ ὄρους ἔδησαν τὸν Αχιωρ καὶ ἀφῆκαν ἐρριμμένον ὑπὸ τὴν ῥίζαν τοῦ ὄρους καὶ ἀπῴχοντο πρὸς τὸν κύριον αὐτῶν
Nova Vulgata Descendentes autem filii Israel de civitate sua adstiterunt ei et solventes eum perduxerunt in Betuliam et adduxerunt eum ad principes civitatis suae,
14 Adstiterunt ei: cumx
AT greco Gdt6,14καταβάντες δὲ οἱ υἱοὶ Ισραηλ ἐκ τῆς πόλεως αὐτῶν ἐπέστησαν αὐτῷ καὶ λύσαντες αὐτὸν ἀπήγαγον εἰς τὴν Βαιτυλουα καὶ κατέστησαν αὐτὸν ἐπὶ τοὺς ἄρχοντας τῆς πόλεως αὐτῶν
Nova Vulgata 6,15qui erant in diebus illis Ozias filius Michae de tribu Simeon et Chabris filius Gothoniel et Charmis filius Melchiel.
AT greco Gdt6,15οἳ ἦσαν ἐν ταῖς ἡμέραις ἐκείναις Οζιας ὁ τοῦ Μιχα ἐκ τῆς φυλῆς Συμεων καὶ Χαβρις ὁ τοῦ Γοθονιηλ καὶ Χαρμις υἱὸς Μελχιηλ
Nova Vulgata Et convocaverunt omnes seniores civitatis, et concurrerunt omnes iuvenes eorum et mulieres et pueri eorum in ecclesiam; et statuerunt Achior in medio omnis populi ipsorum, et interrogavit eum Ozias, quid contigisset.
16 Concurrerunt: cum p m e r v - ecclesiam: cum o m g R p - omnis: cum R; cfr. x - ipsorum: cum R t e r v
AT greco Gdt6,16καὶ συνεκάλεσαν πάντας τοὺς πρεσβυτέρους τῆς πόλεως καὶ συνέδραμον πᾶς νεανίσκος αὐτῶν καὶ αἱ γυναῖκες εἰς τὴν ἐκκλησίαν καὶ ἔστησαν τὸν Αχιωρ ἐν μέσῳ παντὸς τοῦ λαοῦ αὐτῶν καὶ ἐπηρώτησεν αὐτὸν Οζιας τὸ συμβεβηκός
Nova Vulgata Et respondens indicavit eis verba consilii Holofernis et omnia verba, quaecumque locutus est in medio principum filiorum Assyriae, et quaecumque magniverbatus est Holofernes adversus domum Israel.
17 Respondes: cum o n g
Adversus: cum m
AT greco Gdt6,17καὶ ἀποκριθεὶς ἀπήγγειλεν αὐτοῖς τὰ ῥήματα τῆς συνεδρίας Ολοφέρνου καὶ πάντα τὰ ῥήματα ὅσα ἐλάλησεν ἐν μέσῳ τῶν ἀρχόντων υἱῶν Ασσουρ καὶ ὅσα ἐμεγαλορρημόνησεν Ολοφέρνης εἰς τὸν οἶκον Ισραηλ
Nova Vulgata Et procidens omnis populus adoraverunt Deum et clamaverunt dicentes:
18 Procidens: cum g
AT greco Gdt6,18καὶ πεσόντες ὁ λαὸς προσεκύνησαν τῷ θεῷ καὶ ἐβόησαν λέγοντες
Nova Vulgata 6,19«Domine, Deus caeli, respice ad superbiam eorum et miserere humilitatis generis nostri et respice ad faciem eorum, qui sanctificati sunt tibi in hac die».
AT greco Gdt6,19κύριε ὁ θεὸς τοῦ οὐρανοῦ κάτιδε ἐπὶ τὰς ὑπερηφανίας αὐτῶν καὶ ἐλέησον τὴν ταπείνωσιν τοῦ γένους ἡμῶν καὶ ἐπίβλεψον ἐπὶ τὸ πρόσωπον τῶν ἡγιασμένων σοι ἐν τῇ ἡμέρᾳ ταύτῃ
Nova Vulgata Et consolati sunt Achior et laudaverunt eum valde.
20 Consolati sunt: cum t e r
AT greco Gdt6,20καὶ παρεκάλεσαν τὸν Αχιωρ καὶ ἐπῄνεσαν αὐτὸν σφόδρα
Nova Vulgata Et suscepit eum Ozias de ecclesia in domum suam et fecit cenam senioribus, et invocaverunt
Deum Israel in adiutorium per totam noctem illam. 

21 Ecclesia: cum g - per totam noctem illam: cum x
AT greco Gdt6,21καὶ παρέλαβεν αὐτὸν Οζιας ἐκ τῆς ἐκκλησίας εἰς οἶκον αὐτοῦ καὶ ἐποίησεν πότον τοῖς πρεσβυτέροις καὶ ἐπεκαλέσαντο τὸν θεὸν Ισραηλ εἰς βοήθειαν ὅλην τὴν νύκτα ἐκείνην