Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Ecclesiasticus - 25

Ecclesiasticus

Nova Vulgata Torna al libro

AT greco

Nova Vulgata 25 In tribus placitum est spiritui meo,

quae sunt probata coram Deo et hominibus:

Gr II: 16
La: 35b
Syr: 36b
AT greco Sir25,1ἐν τρισὶν ὡραΐσθην καὶ ἀνέστην ὡραία ἔναντι κυρίου καὶ ἀνθρώπων ὁμόνοια ἀδελφῶν καὶ φιλία τῶν πλησίον καὶ γυνὴ καὶ ἀνὴρ ἑαυτοῖς συμπεριφερόμενοι
Nova Vulgata
25,2concordia fratrum et amor proximorum

et vir et mulier bene sibi consentientes.

AT greco Sir25,2τρία δὲ εἴδη ἐμίσησεν ἡ ψυχή μου καὶ προσώχθισα σφόδρα τῇ ζωῇ αὐτῶν πτωχὸν ὑπερήφανον καὶ πλούσιον ψεύστην γέροντα μοιχὸν ἐλαττούμενον συνέσει
Nova Vulgata
25,3Tres species odivit anima mea,

et aggravor valde animae illorum:

AT greco Sir25,3ἐν νεότητι οὐ συναγείοχας καὶ πῶς ἂν εὕροις ἐν τῷ γήρᾳ σου
Nova Vulgata
25,4pauperem superbum, divitem mendacem,

senem fatuum et insensatum.

AT greco Sir25,4ὡς ὡραῖον πολιαῖς κρίσις καὶ πρεσβυτέροις ἐπιγνῶναι βουλήν
Nova Vulgata
25,5In iuventute tua non congregasti;

quomodo in senectute tua invenies?

AT greco Sir25,5ὡς ὡραία γερόντων σοφία καὶ δεδοξασμένοις διανόημα καὶ βουλή
Nova Vulgata
25,6Quam speciosum canitiei iudicium,

et presbyteris cognoscere consilium!

AT greco Sir25,6στέφανος γερόντων πολυπειρία καὶ τὸ καύχημα αὐτῶν φόβος κυρίου
Nova Vulgata
25,7Quam speciosa veteranis sapientia,

et gloriosis intellectus et consilium!

AT greco Sir25,7ἐννέα ὑπονοήματα ἐμακάρισα ἐν καρδίᾳ καὶ τὸ δέκατον ἐρῶ ἐπὶ γλώσσης ἄνθρωπος εὐφραινόμενος ἐπὶ τέκνοις ζῶν καὶ βλέπων ἐπὶ πτώσει ἐχθρῶν
Nova Vulgata
25,8Corona senum multa peritia,

et gloria illorum timor Dei.

AT greco Sir25,8μακάριος ὁ συνοικῶν γυναικὶ συνετῇ καὶ ὃς ἐν γλώσσῃ οὐκ ὠλίσθησεν καὶ ὃς οὐκ ἐδούλευσεν ἀναξίῳ ἑαυτοῦ
Nova Vulgata
25,9Novem insuspicabilia cordis magnificavi,

et decimum dicam in lingua hominibus:

AT greco Sir25,9μακάριος ὃς εὗρεν φρόνησιν καὶ ὁ διηγούμενος εἰς ὦτα ἀκουόντων
Nova Vulgata
25,10homo, qui iucundatur in filiis,

vivens et videns subversionem inimicorum suorum;

AT greco Sir25,10ὡς μέγας ὁ εὑρὼν σοφίαν ἀλλ’ οὐκ ἔστιν ὑπὲρ τὸν φοβούμενον τὸν κύριον
Nova Vulgata
25,11beatus, qui habitat cum muliere sensata

et non arat in bove et in asino simul;

et qui lingua sua non est lapsus,

et qui non servivit indigno se;

AT greco Sir25,11φόβος κυρίου ὑπὲρ πᾶν ὑπερέβαλεν ὁ κρατῶν αὐτοῦ τίνι ὁμοιωθήσεται
Nova Vulgata
25,12beatus, qui invenit amicum verum,

et qui enarrat iustitiam auri audienti;

AT greco Sir25,12
Nova Vulgata
25,13quam magnus, qui invenit sapientiam et scientiam,

sed non est super timentem Dominum.

AT greco Sir25,13πᾶσαν πληγὴν καὶ μὴ πληγὴν καρδίας καὶ πᾶσαν πονηρίαν καὶ μὴ πονηρίαν γυναικός
Nova Vulgata
25,14Timor Dei super omnia excedit;
AT greco Sir25,14πᾶσαν ἐπαγωγὴν καὶ μὴ ἐπαγωγὴν μισούντων καὶ πᾶσαν ἐκδίκησιν καὶ μὴ ἐκδίκησιν ἐχθρῶν
Nova Vulgata
25,15qui tenet illum, cui assimilabitur?
AT greco Sir25,15οὐκ ἔστιν κεφαλὴ ὑπὲρ κεφαλὴν ὄφεως καὶ οὐκ ἔστιν θυμὸς ὑπὲρ θυμὸν ἐχθροῦ
Nova Vulgata
25,16Timor Dei initium dilectionis eius;

fides autem initium adhaesionis ei.

AT greco Sir25,16συνοικῆσαι λέοντι καὶ δράκοντι εὐδοκήσω ἢ συνοικῆσαι μετὰ γυναικὸς πονηρᾶς
Nova Vulgata
25,17Omnis plaga tristitia cordis est,

et omnis malitia nequitia mulieris.

AT greco Sir25,17πονηρία γυναικὸς ἀλλοιοῖ τὴν ὅρασιν αὐτῆς καὶ σκοτοῖ τὸ πρόσωπον αὐτῆς ὡς ἄρκος
Nova Vulgata
25,18Et omnem plagam et non plagam cordis;
AT greco Sir25,18ἀνὰ μέσον τῶν πλησίον αὐτοῦ ἀναπεσεῖται ὁ ἀνὴρ αὐτῆς καὶ ἀκουσίως ἀνεστέναξεν πικρά
Nova Vulgata
25,19et omnem nequitiam et non nequitiam mulieris;
AT greco Sir25,19μικρὰ πᾶσα κακία πρὸς κακίαν γυναικός κλῆρος ἁμαρτωλοῦ ἐπιπέσοι αὐτῇ
Nova Vulgata
25,20et omnem calamitatem et non calamitatem odientium;
AT greco Sir25,20ἀνάβασις ἀμμώδης ἐν ποσὶν πρεσβυτέρου οὕτως γυνὴ γλωσσώδης ἀνδρὶ ἡσύχῳ
Nova Vulgata
25,21et omnem vindictam et non vindictam inimicorum.
AT greco Sir25,21μὴ προσπέσῃς ἐπὶ κάλλος γυναικὸς καὶ γυναῖκα μὴ ἐπιποθήσῃς
Nova Vulgata
25,22Non est venenum nequius super venenum colubri,
AT greco Sir25,22ὀργὴ καὶ ἀναίδεια καὶ αἰσχύνη μεγάλη γυνὴ ἐὰν ἐπιχορηγῇ τῷ ἀνδρὶ αὐτῆς
Nova Vulgata
25,23et non est ira super iram mulieris;

commorari leoni et draconi placebit

quam habitare cum muliere nequam.

AT greco Sir25,23καρδία ταπεινὴ καὶ πρόσωπον σκυθρωπὸν καὶ πληγὴ καρδίας γυνὴ πονηρά χεῖρες παρειμέναι καὶ γόνατα παραλελυμένα ἥτις οὐ μακαριεῖ τὸν ἄνδρα αὐτῆς
Nova Vulgata
25,24Nequitia mulieris immutat faciem eius

et obscurat vultum eius tamquam ursus.

In medio proximorum eius accumbet vir eius
AT greco Sir25,24ἀπὸ γυναικὸς ἀρχὴ ἁμαρτίας καὶ δι’ αὐτὴν ἀποθνῄσκομεν πάντες
Nova Vulgata
25,25et invitus suspirabit amare.
AT greco Sir25,25μὴ δῷς ὕδατι διέξοδον μηδὲ γυναικὶ πονηρᾷ παρρησίαν
Nova Vulgata
25,26Parva omnis malitia prae malitia mulieris:

sors peccatorum cadat super illam.
AT greco Sir25,26εἰ μὴ πορεύεται κατὰ χεῖράς σου ἀπὸ τῶν σαρκῶν σου ἀπότεμε αὐτήν
Nova Vulgata
25,27Sicut ascensus arenosus in pedibus veterani,

sic mulier linguata homini quieto.

Nova Vulgata
25,28Ne incidas in mulieris speciem

et non concupiscas mulieris opes.

Nova Vulgata
25,29Ira et irreverentia et confusio magna
Nova Vulgata
25,30mulier, si primatum habeat super virum suum.
Nova Vulgata
25,31Cor humile et facies tristis

et plaga cordis mulier nequam.

Nova Vulgata
25,32Manus debiles et genua dissoluta

mulier, quae non beatificat virum suum.

Nova Vulgata
25,33A muliere initium factum est peccati,

et per illam omnes morimur.

Nova Vulgata
25,34Non des aquae tuae exitum, nec modicum,

nec mulieri nequam veniam prodeundi.

Nova Vulgata
25,35Si non ambulaverit ad manum tuam,

confundet te in conspectu inimicorum;

Nova Vulgata
25,36a carnibus tuis abscinde illam

et dimitte illam de domo tua.