Nova Vulgata55,1Vir autem quidam nomine Ananias cum Sapphira uxore sua vendidit agrum
Nova Vulgataet subtraxit de pretio, conscia quoque uxore, et afferens partem quandam ad pedes apostolorum posuit.
2et fraudavit de pretio agri conscia uxore sua
Nova VulgataDixit autem Petrus: “ Anania, cur implevit Satanas cor tuum mentiri te Spiritui Sancto et subtrahere de pretio agri?
3cur temptavit Satanas | et fraudare de pretio agri
Nova Vulgata5,4Nonne manens tibi manebat et venumdatum in tua erat potestate? Quare posuisti in corde tuo hanc rem? Non es mentitus hominibus sed Deo! ”.
Nova VulgataAudiens autem Ananias haec verba cecidit et exspiravit; et factus est timor magnus in omnes audientes.
5in omnes qui audierant
Nova VulgataSurgentes autem iuvenes involverunt eum et efferentes sepelierunt.
6iuvenes amoverunt eum
Nova Vulgata 5,7Factum est autem quasi horarum trium spatium, et uxor ipsius nesciens, quod factum fuerat, introivit.
Nova Vulgata5,8Respondit autem ei Petrus: “ Dic mihi, si tanti agrum vendidistis? ”. At illa dixit: “ Etiam, tanti ”.
Nova VulgataPetrus autem ad eam: “ Quid est quod convenit vobis tentare Spiritum Domini? Ecce pedes eorum, qui sepelierunt virum tuum, ad ostium, et efferent te ”.
9Quid utique convenit vobis
Nova VulgataConfestim cecidit ante pedes eius et exspiravit; intrantes autem iuvenes invenerunt illam mortuam et efferentes sepelierunt ad virum suum.
10et extulerunt et sepelierunt ad virum suum
Nova VulgataEt factus est timor magnus super universam ecclesiam et in omnes, qui audierunt haec.
11in universa Ecclesia
Nova Vulgata 5,12Per manus autem apostolorum fiebant signa et prodigia multa in plebe; et erant unanimiter omnes in porticu Salomonis.
Nova Vulgata5,13Ceterorum autem nemo audebat coniungere se illis, sed magnificabat eos populus;
Nova Vulgatamagis autem addebantur credentes Domino multitudines virorum ac mulierum,
14magis autem augebatur credentium in Domino multitudo virorum ac mulierum
Nova Vulgataita ut et in plateas efferrent infirmos et ponerent in lectulis et grabatis, ut, veniente Petro, saltem umbra illius obumbraret quemquam eorum.
15ita ut in plateas eicerent infirmos
Nova Vulgata5,16Concurrebat autem et multitudo vicinarum civitatum Ierusalem, afferentes aegros et vexatos ab spiritibus immundis, qui curabantur omnes.
Nova Vulgata 5,17Exsurgens autem princeps sacerdotum et omnes, qui cum illo erant, quae est haeresis sadducaeorum, repleti sunt zelo
Nova Vulgata5,18et iniecerunt manus in apostolos et posuerunt illos in custodia publica.
Nova VulgataAngelus autem Domini per noctem aperuit ianuas carceris et educens eos dixit:
19aperiens ianuas
Nova Vulgata5,20Ite et stantes loquimini in templo plebi omnia verba vitae huius ”.
Nova VulgataQui cum audissent, intraverunt diluculo in templum et docebant. Adveniens autem princeps sacerdotum et, qui cum eo erant, convocaverunt concilium et omnes seniores filiorum Israel et miserunt in carcerem, ut adducerentur illi.
21et miserunt in carcerem ut adducerentur
Nova VulgataCum venissent autem ministri, non invenerunt illos in carcere; reversi autem nuntiaverunt
22et aperto carcere non invenissent illos, reversi nuntiaverunt
Nova Vulgatadicentes: “ Carcerem invenimus clausum cum omni diligentia et custodes stantes ad ianuas, aperientes autem intus neminem invenimus! ”.
23carcerem quidem invenimus clausum | aperientes autem neminem intus
Nova VulgataUt audierunt autem hos sermones, magistratus templi et principes sacerdotum ambigebant de illis quidnam fieret illud.
24ambigebant de illis quidnam fieret
Nova VulgataAdveniens autem quidam nuntiavit eis: “ Ecce viri, quos posuistis in carcere, sunt in templo stantes et docentes populum ”.
25nuntiavit eis quia
Nova Vulgata Tunc abiens magistratus cum ministris adducebat illos, non per vim, timebant enim populum, ne lapidarentur.
26tunc abiit magistratus cum ministris et adduxit illos sine vi
Nova Vulgata5,27Et cum adduxissent illos, statuerunt in concilio. Et interrogavit eos princeps sacerdotum
Nova Vulgatadicens: “ Nonne praecipiendo praecepimus vobis, ne doceretis in nomine isto? Et ecce replevistis Ierusalem doctrina vestra et vultis inducere super nos sanguinem hominis istius ”.
28praecipiendo praecepimus | replestis Hierusalem
Nova Vulgata5,29Respondens autem Petrus et apostoli dixerunt: “ Oboedire oportet Deo magis quam hominibus.
Nova Vulgata5,30Deus patrum nostrorum suscitavit Iesum, quem vos interemistis suspendentes in ligno;
Nova Vulgatahunc Deus Ducem et Salvatorem exaltavit dextera sua ad dandam paenitentiam Israel et remissionem peccatorum.
31hunc Deus Principem et Salvatorem
Nova VulgataEt nos sumus testes horum verborum, et Spiritus Sanctus, quem dedit Deus oboedientibus sibi ”.
32quem dedit Deus omnibus oboedientibus sibi
Nova VulgataHaec cum audissent, dissecabantur et volebant interficere illos.
33et cogitabant interficere illos
Nova Vulgata 5,34Surgens autem quidam in concilio pharisaeus nomine Gamaliel, legis doctor honorabilis universae plebi, iussit foras ad breve homines fieri
Nova Vulgata5,35dixitque ad illos: “ Viri Israelitae, attendite vobis super hominibus istis quid acturi sitis.
Nova VulgataAnte hos enim dies exstitit Theudas dicens esse se aliquem, cui consensit virorum numerus circiter quadringentorum; qui occisus est, et omnes, quicumque credebant ei, dissipati sunt et redacti sunt ad nihilum.
36dissipati sunt et redactus est ad nihilum
Nova VulgataPost hunc exstitit Iudas Galilaeus in diebus census et avertit populum post se; et ipse periit, et omnes, quotquot consentiebant ei, dispersi sunt.
37Iudas Galilaeus in diebus professionis | et omnes quotquot consenserunt ei
Nova VulgataEt nunc dico vobis: Discedite ab hominibus istis et sinite illos. Quoniam si est ex hominibus consilium hoc aut opus hoc, dissolvetur;
38Et nunc itaque dico vobis | aut opus dissolvetur
Nova Vulgatasi vero ex Deo est, non poteritis dissolvere eos, ne forte et adversus Deum pugnantes inveniamini! ”. Consenserunt autem illi
39ne forte et Deo repugnare inveniamini
Nova Vulgata5,40et convocantes apostolos, caesis denuntiaverunt, ne loquerentur in nomine Iesu, et dimiserunt eos.
Nova VulgataEt illi quidem ibant gaudentes a conspectu concilii, quoniam digni habiti sunt pro nomine contumeliam pati;
41pro nomine Iesu contumeliam pati
Nova Vulgataet omni die in templo et circa domos non cessabant docentes et evangelizantes Christum, Iesum.