Nova Vulgata22,1Et die tertio nuptiae factae sunt in Cana Galilaeae, et erat mater Iesu ibi;
Nova Vulgatavocatus est autem et Iesus et discipuli eius ad nuptias.
2Vocatus est autem ibi
Nova Vulgata2,3Et deficiente vino, dicit mater Iesu ad eum: “ Vinum non habent ”.
Nova VulgataEt dicit ei Iesus: “ Quid mihi et tibi, mulier? Nondum venit hora mea ”.
4Quid mihi et tibi est, mulier?
Nova Vulgata2,5Dicit mater eius ministris: “ Quodcumque dixerit vobis, facite ”.
Nova Vulgata 2,6Erant autem ibi lapideae hydriae sex positae secundum purificationem Iudaeorum, capientes singulae metretas binas vel ternas.
Nova Vulgata2,7Dicit eis Iesus: “ Implete hydrias aqua ”. Et impleverunt eas usque ad summum.
Nova VulgataEt dicit eis: “ Haurite nunc et ferte architriclino ”. Illi autem tulerunt.
8Et dicit eis Iesus | architriclino et tulerunt
Nova Vulgata2,9Ut autem gustavit architriclinus aquam vinum factam et non sciebat unde esset, ministri autem sciebant, qui haurierant aquam, vocat sponsum architriclinus
Nova Vulgataet dicit ei: “ Omnis homo primum bonum vinum ponit et, cum inebriati fuerint, id quod deterius est; tu servasti bonum vinum usque adhuc ”.
10tunc id quod
Nova Vulgata2,11Hoc fecit initium signorum Iesus in Cana Galilaeae et manifestavit gloriam suam, et crediderunt in eum discipuli eius.
Nova Vulgata 2,12Post hoc descendit Capharnaum ipse et mater eius et fratres eius et discipuli eius, et ibi manserunt non multis diebus.
Nova Vulgata 2,13Et prope erat Pascha Iudaeorum, et ascendit Hierosolymam Iesus.
Nova Vulgata2,14Et invenit in templo vendentes boves et oves et columbas, et nummularios sedentes;
Nova Vulgataet cum fecisset flagellum de funiculis, omnes eiecit de templo, oves quoque et boves, et nummulariorum effudit aes et mensas subvertit;
15quasi flagellum
Nova Vulgata2,16et his, qui columbas vendebant, dixit: “ Auferte ista hinc! Nolite facere domum Patris mei domum negotiationis ”.
Nova VulgataRecordati sunt discipuli eius quia scriptum est: “Zelus domus tuae comedit me”.
17Recordati vero sunt
Nova Vulgata2,18Responderunt ergo Iudaei et dixerunt ei: “ Quod signum ostendis nobis, quia haec facis? ”.
Nova Vulgata2,19Respondit Iesus et dixit eis: “ Solvite templum hoc et in tribus diebus excitabo illud ”.
Nova Vulgata2,20Dixerunt ergo Iudaei: “ Quadraginta et sex annis aedificatum est templum hoc, et tu tribus diebus excitabis illud? ”.
Nova Vulgata2,21Ille autem dicebat de templo corporis sui.
Nova Vulgata2,22Cum ergo resurrexisset a mortuis, recordati sunt discipuli eius quia hoc dicebat, et crediderunt Scripturae et sermoni, quem dixit Iesus.
Nova Vulgata 2,23Cum autem esset Hierosolymis in Pascha, in die festo, multi crediderunt in nomine eius, videntes signa eius, quae faciebat.
Nova Vulgata2,24Ipse autem Iesus non credebat semetipsum eis, eo quod ipse nosset omnes,
Nova Vulgata2,25et quia opus ei non erat, ut quis testimonium perhiberet de homine: ipse enim sciebat quid esset in homine.