Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Iudith - 5

Iudith

Nova Vulgata Torna al libro

AT greco

Nova Vulgata 5 Et renuntiatum est Holoferni principi militiae virtutis Assyriae quoniam filii Israel praeparaverant se ad pugnam et transitus montanae concluserant et muris cinxerant omnem verticem montis excelsi et posuerant in campis offendicula.
1 Omnem: cum m R g - verticem: cum m - montis: cum R g
AT greco Gdt5,1καὶ ἀνηγγέλη Ολοφέρνῃ ἀρχιστρατήγῳ δυνάμεως Ασσουρ διότι οἱ υἱοὶ Ισραηλ παρεσκευάσαντο εἰς πόλεμον καὶ τὰς διόδους τῆς ὀρεινῆς συνέκλεισαν καὶ ἐτείχισαν πᾶσαν κορυφὴν ὄρους ὑψηλοῦ καὶ ἔθηκαν ἐν τοῖς πεδίοις σκάνδαλα
Nova Vulgata 5,2Et iratus est iracundia valde et convocavit omnes principes Moab et duces Ammon et omnes magistratus maritimae
AT greco Gdt5,2καὶ ὠργίσθη θυμῷ σφόδρα καὶ ἐκάλεσεν πάντας τοὺς ἄρχοντας Μωαβ καὶ τοὺς στρατηγοὺς Αμμων καὶ πάντας σατράπας τῆς παραλίας
Nova Vulgata et dixit eis: «Renuntiate mihi, filii Chanaan: Quis est iste populus, qui sedet in montanis? Quae sunt autem, quas inhabitant, civitates, et quae est multitudo virtutis eorum? Et in quo est potestas et fortitudo eorum, et quis praeest super eos rex, dux militiae eorum?
3 Quo: cum o n g - et fortitudo: cum x
AT greco Gdt5,3καὶ εἶπεν αὐτοῖς ἀναγγείλατε δή μοι υἱοὶ Χανααν τίς ὁ λαὸς οὗτος ὁ καθήμενος ἐν τῇ ὀρεινῇ καὶ τίνες ἃς κατοικοῦσιν πόλεις καὶ τὸ πλῆθος τῆς δυνάμεως αὐτῶν καὶ ἐν τίνι τὸ κράτος αὐτῶν καὶ ἡ ἰσχὺς αὐτῶν καὶ τίς ἀνέστηκεν ἐπ’ αὐτῶν βασιλεὺς ἡγούμενος στρατιᾶς αὐτῶν
Nova Vulgata 5,4Et quare terga verterunt, ne venirent in obviam mihi prae omnibus, qui inhabitant ad occasum?».
AT greco Gdt5,4καὶ διὰ τί κατενωτίσαντο τοῦ μὴ ἐλθεῖν εἰς ἀπάντησίν μοι παρὰ πάντας τοὺς κατοικοῦντας ἐν δυσμαῖς
Nova Vulgata Et dixit ad eum Achior dux filiorum Ammon: «Audiat dominus meus verbum ex ore servi tui, et referam tibi veritatem de populo isto, qui inhabitat montana ista iuxta te, et non exibit mendacium ex ore servi tui.
5 Tui: cum n - referam: cum g o n x AU; cfr. R - iuxta te: cum AU
AT greco Gdt5,5καὶ εἶπεν πρὸς αὐτὸν Αχιωρ ὁ ἡγούμενος πάντων υἱῶν Αμμων ἀκουσάτω δὴ λόγον ὁ κύριός μου ἐκ στόματος τοῦ δούλου σου καὶ ἀναγγελῶ σοι τὴν ἀλήθειαν περὶ τοῦ λαοῦ τούτου ὃς κατοικεῖ τὴν ὀρεινὴν ταύτην πλησίον σοῦ οἰκοῦντος καὶ οὐκ ἐξελεύσεται ψεῦδος ἐκ τοῦ στόματος τοῦ δούλου σου
Nova Vulgata 5,6Populus hic est ex progenie Chaldaeorum
AT greco Gdt5,6ὁ λαὸς οὗτός εἰσιν ἀπόγονοι Χαλδαίων
Nova Vulgata et inhabitaverunt primum in Mesopotamia, quoniam noluerunt sequi deos patrum suorum, qui fuerunt in terra Chaldaeorum praeclari.
7 Sequi: cum o AU; cfr. R g - deos: cum g o m R AU - praeclari: cum f k Pesh g o R x
AT greco Gdt5,7καὶ παρῴκησαν τὸ πρότερον ἐν τῇ Μεσοποταμίᾳ ὅτι οὐκ ἐβουλήθησαν ἀκολουθῆσαι τοῖς θεοῖς τῶν πατέρων αὐτῶν οἳ ἐγένοντο ἐν γῇ Χαλδαίων
Nova Vulgata Et declinaverunt de via parentum suorum et adoraverunt Deum caeli, Deum, quem cognoverunt; et eiecerunt eos a facie deorum suorum, et fugerunt in Mesopotamiam et inhabitaverunt ibi dies multos.
8 Dies multos: cum r AU
AT greco Gdt5,8καὶ ἐξέβησαν ἐξ ὁδοῦ τῶν γονέων αὐτῶν καὶ προσεκύνησαν τῷ θεῷ τοῦ οὐρανοῦ θεῷ ᾧ ἐπέγνωσαν καὶ ἐξέβαλον αὐτοὺς ἀπὸ προσώπου τῶν θεῶν αὐτῶν καὶ ἔφυγον εἰς Μεσοποταμίαν καὶ παρῴκησαν ἐκεῖ ἡμέρας πολλάς
Nova Vulgata Et dixit Deus eorum, ut exirent de peregrinatione ipsorum et irent in terram Chanaan. Et inhabitaverunt ibi et repleti sunt auro et argento et pecoribus multis valde.
9 De peregrinatione: cum v t e r p - ipsorum: cum R
AT greco Gdt5,9καὶ εἶπεν ὁ θεὸς αὐτῶν ἐξελθεῖν ἐκ τῆς παροικίας αὐτῶν καὶ πορευθῆναι εἰς γῆν Χανααν καὶ κατῴκησαν ἐκεῖ καὶ ἐπληθύνθησαν χρυσίῳ καὶ ἀργυρίῳ καὶ ἐν κτήνεσιν πολλοῖς σφόδρα
Nova Vulgata Et descenderunt in Aegyptum — cooperuerat enim fames faciem terrae Chanaan — et commorati sunt ibi, usquedum enutriti sunt et facti sunt ibi in multitudinem magnam, nec erat numerus generis eorum.
10 Ibi: cum R o m p; cfr. g
AT greco Gdt5,10καὶ κατέβησαν εἰς Αἴγυπτον ἐκάλυψεν γὰρ τὸ πρόσωπον τῆς γῆς Χανααν λιμός καὶ παρῴκησαν ἐκεῖ μέχρις οὗ διετράφησαν καὶ ἐγένοντο ἐκεῖ εἰς πλῆθος πολύ καὶ οὐκ ἦν ἀριθμὸς τοῦ γένους αὐτῶν
Nova Vulgata Et insurrexerunt super eos Aegyptii et circumvenerunt eos in luto et latere, humiliaverunt eos et posuerunt eos in servos.
11 Circumvenerunt: cum g
AT greco Gdt5,11καὶ ἐπανέστη αὐτοῖς ὁ βασιλεὺς Αἰγύπτου καὶ κατεσοφίσατο αὐτοὺς ἐν πόνῳ καὶ πλίνθῳ ἐταπείνωσαν αὐτοὺς καὶ ἔθεντο αὐτοὺς εἰς δούλους
Nova Vulgata Et clamaverunt ad Deum suum, et percussit totam terram Aegypti plagis, in quibus non erat medicina, et eiecerunt eos Aegyptii a facie sua.
12 Deum: cum o R x t r
AT greco Gdt5,12καὶ ἀνεβόησαν πρὸς τὸν θεὸν αὐτῶν καὶ ἐπάταξεν πᾶσαν τὴν γῆν Αἰγύπτου πληγαῖς ἐν αἷς οὐκ ἦν ἴασις καὶ ἐξέβαλον αὐτοὺς οἱ Αἰγύπτιοι ἀπὸ προσώπου αὐτῶν
Nova Vulgata Et exsiccavit Deus Rubrum mare ante eos
13 Ante eos: cum t e r v
AT greco Gdt5,13καὶ κατεξήρανεν ὁ θεὸς τὴν ἐρυθρὰν θάλασσαν ἔμπροσθεν αὐτῶν
Nova Vulgata 5,14et eduxit eos in viam Sinai et Cadesbarne. Et eiecerunt omnes inhabitantes in eremo
AT greco Gdt5,14καὶ ἤγαγεν αὐτοὺς εἰς ὁδὸν τοῦ Σινα καὶ Καδης Βαρνη καὶ ἐξέβαλον πάντας τοὺς κατοικοῦντας ἐν τῇ ἐρήμῳ
Nova Vulgata 5,15et habitaverunt in terra Amorraeorum et omnes Hesebonitas exstirpaverunt in virtute sua. Et transeuntes Iordanem possederunt totam montanam
AT greco Gdt5,15καὶ ᾤκησαν ἐν γῇ Αμορραίων καὶ πάντας τοὺς Εσεβωνίτας ἐξωλέθρευσαν ἐν τῇ ἰσχύι αὐτῶν καὶ διαβάντες τὸν Ιορδάνην ἐκληρονόμησαν πᾶσαν τὴν ὀρεινὴν
Nova Vulgata 5,16et eiecerunt a facie sua Chananaeum et Pherezaeum et Iebusaeum et Sichem et omnes Gergesaeos et habitaverunt in ea diebus multis.
AT greco Gdt5,16καὶ ἐξέβαλον ἐκ προσώπου αὐτῶν τὸν Χαναναῖον καὶ τὸν Φερεζαῖον καὶ τὸν Ιεβουσαῖον καὶ τὸν Συχεμ καὶ πάντας τοὺς Γεργεσαίους καὶ κατῴκησαν ἐν αὐτῇ ἡμέρας πολλάς
Nova Vulgata Et, usquedum non peccarent in conspectu Dei sui, erant cum ipsis bona, quia Deus odiens iniquitatem cum ipsis est.
17 Cum ipsis: cum o
AT greco Gdt5,17καὶ ἕως οὐχ ἥμαρτον ἐνώπιον τοῦ θεοῦ αὐτῶν ἦν μετ’ αὐτῶν τὰ ἀγαθά ὅτι θεὸς μισῶν ἀδικίαν μετ’ αὐτῶν ἐστιν
Nova Vulgata 5,18Sed, cum recesserunt a via, quam disposuerat illis, exterminati sunt in bellis multis multum valde et captivi ducti sunt in terram non suam, et templum Dei eorum devenit ad solum, et civitates eorum comprehensae sunt ab adversariis.
AT greco Gdt5,18ὅτε δὲ ἀπέστησαν ἀπὸ τῆς ὁδοῦ ἧς διέθετο αὐτοῖς ἐξωλεθρεύθησαν ἐν πολλοῖς πολέμοις ἐπὶ πολὺ σφόδρα καὶ ᾐχμαλωτεύθησαν εἰς γῆν οὐκ ἰδίαν καὶ ὁ ναὸς τοῦ θεοῦ αὐτῶν ἐγενήθη εἰς ἔδαφος καὶ αἱ πόλεις αὐτῶν ἐκρατήθησαν ὑπὸ τῶν ὑπεναντίων
Nova Vulgata Et nunc revertentes ad Deum suum ascenderunt a dispersione, qua dispersi fuerant, et possederunt Ierusalem, ubi sanctuarium eorum est, et inhabitaverunt in montana, quia erat deserta.
19 Sactuarium: cum v - deserta: cum g
AT greco Gdt5,19καὶ νῦν ἐπιστρέψαντες ἐπὶ τὸν θεὸν αὐτῶν ἀνέβησαν ἐκ τῆς διασπορᾶς οὗ διεσπάρησαν ἐκεῖ καὶ κατέσχον τὴν Ιερουσαλημ οὗ τὸ ἁγίασμα αὐτῶν καὶ κατῳκίσθησαν ἐν τῇ ὀρεινῇ ὅτι ἦν ἔρημος
Nova Vulgata Et nunc, dominator domine, siquidem est ignorantia in populo isto, et peccant in Deum suum, inspiciemus quoniam est in illis offendiculum hoc et ascendemus et expugnabimus eos;
20 Illis: cum x t r
AT greco Gdt5,20καὶ νῦν δέσποτα κύριε εἰ μὲν ἔστιν ἀγνόημα ἐν τῷ λαῷ τούτῳ καὶ ἁμαρτάνουσιν εἰς τὸν θεὸν αὐτῶν καὶ ἐπισκεψόμεθα ὅτι ἔστιν ἐν αὐτοῖς σκάνδαλον τοῦτο καὶ ἀναβησόμεθα καὶ ἐκπολεμήσομεν αὐτούς
Nova Vulgata si autem non est iniquitas in ipsa gente, transeat dominus meus, ne forte protegat eos Dominus eorum et Deus eorum, et erimus in improperium coram omni terra».
21 In ipsa gente:  um G o R n Pesh
AT greco Gdt5,21εἰ δ’ οὐκ ἔστιν ἀνομία ἐν τῷ ἔθνει αὐτῶν παρελθέτω δὴ ὁ κύριός μου μήποτε ὑπερασπίσῃ ὁ κύριος αὐτῶν καὶ ὁ θεὸς αὐτῶν ὑπὲρ αὐτῶν καὶ ἐσόμεθα εἰς ὀνειδισμὸν ἐναντίον πάσης τῆς γῆς
Nova Vulgata Et factum est, ut desiit loqui Achior verba haec, murmuravit omnis populus, qui erat in circuitu tabernaculi. Et dixerunt magnates Holoferni et omnes, qui habitabant maritimam et Moab, ut configerent eum:
22 Ut desiit: cum o x; cfr. g R m - maritimam: cum n
AT greco Gdt5,22καὶ ἐγένετο ὡς ἐπαύσατο Αχιωρ λαλῶν τοὺς λόγους τούτους καὶ ἐγόγγυσεν πᾶς ὁ λαὸς ὁ κυκλῶν τὴν σκηνὴν καὶ περιεστώς καὶ εἶπαν οἱ μεγιστᾶνες Ολοφέρνου καὶ πάντες οἱ κατοικοῦντες τὴν παραλίαν καὶ τὴν Μωαβ συγκόψαι αὐτόν
Nova Vulgata «Non enim timebimus a filiis Israel; ecce enim populus, in quo non est virtus neque potestas in pugnam validam.
23 Filiis: cum n x
AT greco Gdt5,23οὐ γὰρ φοβηθησόμεθα ἀπὸ υἱῶν Ισραηλ ἰδοὺ γὰρ λαὸς ἐν ᾧ οὐκ ἔστιν δύναμις οὐδὲ κράτος εἰς παράταξιν ἰσχυράν
Nova Vulgata Propter hoc ascendemus, et erunt in escam militiae tuae, dominator Holofernes». 
24 Escam: cum x R
AT greco Gdt5,24διὸ δὴ ἀναβησόμεθα καὶ ἔσονται εἰς κατάβρωσιν πάσης τῆς στρατιᾶς σου δέσποτα Ολοφέρνη