Nova Vulgata13Erant autem in ecclesia, quae erat Antiochiae, prophetae et doctores: Barnabas et Simeon, qui vocabatur Niger, et Lucius Cyrenensis et Manaen, qui erat Herodis tetrarchae collactaneus, et Saulus.
1et doctores in quibus Barnabas
Nova VulgataMinistrantibus autem illis Domino et ieiunantibus, dixit Spiritus Sanctus: “ Separate mihi Barnabam et Saulum in opus, ad quod vocavi eos ”.
2in opus quod adsumpsi eos
Nova Vulgata13,3Tunc ieiunantes et orantes imponentesque eis manus dimiserunt illos.
Nova Vulgata Et ipsi quidem missi ab Spiritu Sancto devenerunt Seleuciam et inde navigaverunt Cyprum
4abierunt Seleuciam
Nova Vulgataet, cum venissent Salamina, praedicabant verbum Dei in synagogis Iudaeorum; habebant autem et Ioannem ministrum.
5habebant autem et Iohannem in ministerio
Nova VulgataEt cum perambulassent universam insulam usque Paphum, invenerunt quendam virum magum pseudoprophetam Iudaeum, cui nomen Bariesu,
6cui nomen erat Bariesu
Nova Vulgataqui erat cum proconsule Sergio Paulo, viro prudente. Hic accitis Barnaba et Saulo, quaesivit audire verbum Dei;
7desiderabat audire verbum Dei
Nova Vulgata13,8resistebat autem illis Elymas, magus, sic enim interpretatur nomen eius, quaerens avertere proconsulem a fide.
Nova Vulgata13,9Saulus autem, qui et Paulus, repletus Spiritu Sancto, intuens in eum
Nova Vulgatadixit: “ O plene omni dolo et omni fallacia, fili Diaboli, inimice omnis iustitiae, non desines subvertere vias Domini rectas?
10non desinis subvertere
Nova VulgataEt nunc ecce manus Domini super te: et eris caecus, non videns solem usque ad tempus ”. Et confestim cecidit in eum caligo et tenebrae, et circumiens quaerebat, qui eum manum darent.
11qui ei manum daret
Nova Vulgata13,12Tunc proconsul, cum vidisset factum, credidit admirans super doctrinam Domini.
Nova Vulgata Et cum a Papho navigassent, qui erant cum Paulo, venerunt Pergen Pamphyliae; Ioannes autem discedens ab eis reversus est Hierosolymam.
13Et cum a Papho navigassent Paulus et qui cum eo venerunt
Nova VulgataIlli vero pertranseuntes, a Perge venerunt Antiochiam Pisidiae, et ingressi synagogam die sabbatorum sederunt.
14Illi vero pertranseuntes Pergen venerunt
Nova Vulgata13,15Post lectionem autem Legis et Prophetarum, miserunt principes synagogae ad eos dicentes: “ Viri fratres, si quis est in vobis sermo exhortationis ad plebem, dicite! ”.
Nova Vulgata 13,16Surgens autem Paulus et manu silentium indicens ait: “ Viri Israelitae et qui timetis Deum, audite.
Nova VulgataDeus plebis huius Israel elegit patres nostros et plebem exaltavit, cum essent incolae in terra Aegypti, et in brachio excelso eduxit eos ex ea
17Deus plebis Israhel
Nova Vulgataet per quadraginta fere annorum tempus mores eorum sustinuit in deserto
18et per quadraginta annorum
Nova Vulgataet destruens gentes septem in terra Chanaan sorte distribuit terram eorum,
19sorte distribuit eis terram eorum
Nova Vulgataquasi quadringentos et quinquaginta annos. Et post haec dedit iudices usque ad Samuel prophetam.
20quasi post quadringentos et quinquaginta annos
Nova Vulgata13,21Et exinde postulaverunt regem, et dedit illis Deus Saul filium Cis, virum de tribu Beniamin, annis quadraginta.
Nova VulgataEt amoto illo, suscitavit illis David in regem, cui et testimonium perhibens dixit: “Inveni David filium Iesse, virum secundum cor meum, qui faciet omnes voluntates meas”.
22suscitavit illis David regem
Nova Vulgata 13,23Huius Deus ex semine secundum promissionem eduxit Israel salvatorem Iesum,
Nova Vulgatapraedicante Ioanne ante adventum eius baptismum paenitentiae omni populo Israel.
24praedicante Iohanne ante faciem adventus eius
Nova VulgataCum impleret autem Ioannes cursum suum, dicebat: “Quid me arbitramini esse? Non sum ego; sed ecce venit post me, cuius non sum dignus calceamenta pedum solvere”.
25quem me arbitramini esse
Nova Vulgata 13,26Viri fratres, filii generis Abraham et qui in vobis timent Deum, nobis verbum salutis huius missum est.
Nova VulgataQui enim habitabant Ierusalem et principes eorum, hunc ignorantes et voces Prophetarum, quae per omne sabbatum leguntur, iudicantes impleverunt,
27et principes eius
Nova Vulgataet nullam causam mortis invenientes petierunt a Pilato, ut interficeretur;
28invenientes in eum petierunt a Pilato ut interficerent eum
Nova Vulgata13,29cumque consummassent omnia, quae de eo scripta erant, deponentes eum de ligno posuerunt in monumento.
Nova Vulgata13,30Deus vero suscitavit eum a mortuis;
Nova Vulgataqui visus est per dies multos his, qui simul ascenderant cum eo de Galilaea in Ierusalem, qui nunc sunt testes eius ad plebem.
31qui usque nunc
Nova Vulgata Et nos vobis evangelizamus eam, quae ad patres promissio facta est,
32Et nos vobis adnuntiamus ea quae ad patres nostros repromissio
Nova Vulgataquoniam hanc Deus adimplevit filiis eorum, nobis resuscitans Iesum, sicut et in Psalmo secundo scriptum est: “Filius meus es tu; ego hodie genui te”.
33adimplevit filiis nostris
Nova Vulgata Quod autem suscitaverit eum a mortuis, amplius iam non reversurum in corruptionem, ita dixit: “Dabo vobis sancta David fidelia”.
34ita dixit quia
Nova Vulgata Ideoque et in alio dicit: “Non dabis Sanctum tuum videre corruptionem”.
35Ideoque et alias dicit
Nova Vulgata 13,36David enim sua generatione cum administrasset voluntati Dei, dormivit et appositus est ad patres suos et vidit corruptionem;
Nova Vulgata13,37quem vero Deus suscitavit, non vidit corruptionem.
Nova Vulgata13,38Notum igitur sit vobis, viri fratres, quia per hunc vobis remissio peccatorum annuntiatur; ab omnibus, quibus non potuistis in lege Moysi iustificari,
Nova Vulgata13,39in hoc omnis, qui credit, iustificatur.
Nova Vulgata13,40Videte ergo, ne superveniat, quod dictum est in Prophetis:
Nova Vulgata 13,41“Videte, contemptores, et admiramini et disperdimini, quia opus operor ego in diebus vestris, opus, quod non credetis, si quis enarraverit vobis!” ”.
Nova Vulgata 13,42Exeuntibus autem illis, rogabant, ut sequenti sabbato loquerentur sibi verba haec.
Nova VulgataCumque dimissa esset synagoga, secuti sunt multi Iudaeorum et colentium proselytorum Paulum et Barnabam, qui loquentes suadebant eis, ut permanerent in gratia Dei.
43et colentium advenarum Paulum et Barnaban
Nova Vulgata 13,44Sequenti vero sabbato paene universa civitas convenit audire verbum Domini.
Nova Vulgata13,45Videntes autem turbas Iudaei repleti sunt zelo et contradicebant his, quae a Paulo dicebantur, blasphemantes.
Nova VulgataTunc audenter Paulus et Barnabas dixerunt: “ Vobis oportebat primum loqui verbum Dei; sed quoniam repellitis illud et indignos vos iudicatis aeternae vitae, ecce convertimur ad gentes.
46Tunc constanter Paulus et Barnabas iudicastis
Nova VulgataSic enim praecepit nobis Dominus: “Posui te in lumen gentium, ut sis in salutem usque ad extremum terrae” ”.
47Posui te in lumen gentibus
Nova Vulgata Audientes autem gentes gaudebant et glorificabant verbum Domini, et crediderunt, quotquot erant praeordinati ad vitam aeternam;
48gavisae sunt
Nova Vulgataferebatur autem verbum Domini per universam regionem.
49disseminabatur autem verbum Domini
Nova VulgataIudaei autem concitaverunt honestas inter colentes mulieres et primos civitatis et excitaverunt persecutionem in Paulum et Barnabam et eiecerunt eos de finibus suis.
50concitaverunt religiosas mulieres et honestas
Nova Vulgata13,51At illi, excusso pulvere pedum in eos, venerunt Iconium;
Nova Vulgata13,52discipuli quoque replebantur gaudio et Spiritu Sancto.