Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Iudith - 16

Iudith

Nova Vulgata Torna al libro

AT greco

Nova Vulgata 16 Dixitque Iudith:

«Incipite Deo meo in tympanis,

cantate Domino meo in cymbalis,

modulamini illi psalmum novum,

exaltate et invocate nomen ipsius.

1 Deo: cum Sin x g r - exaltate: cum o v r e g p
AT greco Gdt16,1καὶ εἶπεν Ιουδιθ ἐξάρχετε τῷ θεῷ μου ἐν τυμπάνοις ᾄσατε τῷ κυρίῳ ἐν κυμβάλοις ἐναρμόσασθε αὐτῷ ψαλμὸν καὶ αἶνον ὑψοῦτε καὶ ἐπικαλεῖσθε τὸ ὄνομα αὐτοῦ
Nova Vulgata
16,2Tu es Deus conterens bella,

qui ponis castra in medio populi tui,
ut eripias me de manu persequentium me.

AT greco Gdt16,2ὅτι θεὸς συντρίβων πολέμους κύριος ὅτι εἰς παρεμβολὰς αὐτοῦ ἐν μέσῳ λαοῦ ἐξείλατό με ἐκ χειρὸς καταδιωκόντων με
Nova Vulgata
16,3Venit Assur a montibus, a borra,

venit in milibus virtutum suarum,
quorum multitudo obturavit torrentes,

et equitatus ipsorum texit colles.

AT greco Gdt16,3ἦλθεν Ασσουρ ἐξ ὀρέων ἀπὸ βορρᾶ ἦλθεν ἐν μυριάσι δυνάμεως αὐτοῦ ὧν τὸ πλῆθος αὐτῶν ἐνέφραξεν χειμάρρους καὶ ἡ ἵππος αὐτῶν ἐκάλυψεν βουνούς
Nova Vulgata
16,4Et dixit incensurum se fines meos

et iuvenes meos occisurum gladio

et mammantes meos daturum ad solum

et infantes meos daturum in partitionem

et virgines spoliaturum.

AT greco Gdt16,4εἶπεν ἐμπρήσειν τὰ ὅριά μου καὶ τοὺς νεανίσκους μου ἀνελεῖν ἐν ῥομφαίᾳ καὶ τὰ θηλάζοντά μου θήσειν εἰς ἔδαφος καὶ τὰ νήπιά μου δώσειν εἰς προνομὴν καὶ τὰς παρθένους μου σκυλεῦσαι
Nova Vulgata
16,5Dominus omnipotens sprevit illos
et confudit illos in manu feminae!

AT greco Gdt16,5κύριος παντοκράτωρ ἠθέτησεν αὐτοὺς ἐν χειρὶ θηλείας
Nova Vulgata
Non enim cecidit potens eorum a iuvenibus,

nec filii Titanum percusserunt illum,

nec alti gigantes superposuerunt se illi,

sed Iudith filia Merari

in specie faciei suae dissolvit illum.

6 Titanum: cum x
AT greco Gdt16,6οὐ γὰρ ὑπέπεσεν ὁ δυνατὸς αὐτῶν ὑπὸ νεανίσκων οὐδὲ υἱοὶ τιτάνων ἐπάταξαν αὐτόν οὐδὲ ὑψηλοὶ γίγαντες ἐπέθεντο αὐτῷ ἀλλὰ Ιουδιθ θυγάτηρ Μεραρι ἐν κάλλει προσώπου αὐτῆς παρέλυσεν αὐτόν
Nova Vulgata
16,7Dispoliavit enim se stola viduitatis suae

in exaltationem dolentium in Israel.
Unxit faciem suam unguento

AT greco Gdt16,7ἐξεδύσατο γὰρ στολὴν χηρεύσεως αὐτῆς εἰς ὕψος τῶν πονούντων ἐν Ισραηλ ἠλείψατο τὸ πρόσωπον αὐτῆς ἐν μυρισμῷ
Nova Vulgata
16,8et colligavit capillos suos in mitra

et accepit stolam lineam in seductionem eius.

AT greco Gdt16,8καὶ ἐδήσατο τὰς τρίχας αὐτῆς ἐν μίτρᾳ καὶ ἔλαβεν στολὴν λινῆν εἰς ἀπάτην αὐτοῦ
Nova Vulgata
16,9Sandalum eius rapuit oculum ipsius,

et species eius captivam fecit animam illius,

et transiit gladius cervicem eius.

AT greco Gdt16,9τὸ σανδάλιον αὐτῆς ἥρπασεν ὀφθαλμὸν αὐτοῦ καὶ τὸ κάλλος αὐτῆς ᾐχμαλώτισεν ψυχὴν αὐτοῦ διῆλθεν ὁ ἀκινάκης τὸν τράχηλον αὐτοῦ
Nova Vulgata
16,10Horruerunt Persae audaciam eius,

et Medi turbati sunt constantia ipsius.

AT greco Gdt16,10ἔφριξαν Πέρσαι τὴν τόλμαν αὐτῆς καὶ Μῆδοι τὸ θράσος αὐτῆς ἐταράχθησαν
Nova Vulgata
16,11Tunc ululaverunt humiles mei,

et exclamaverunt aegrotantes et territi sunt,

in altum extulerunt vocem suam

et conversi sunt.

AT greco Gdt16,11τότε ἠλάλαξαν οἱ ταπεινοί μου καὶ ἐφοβήθησαν οἱ ἀσθενοῦντές μου καὶ ἐπτοήθησαν ὕψωσαν τὴν φωνὴν αὐτῶν καὶ ἀνετράπησαν
Nova Vulgata
16,12Filii puellarum compunxerunt illos

et tamquam pueros ultroneos vulnerabant;

perierunt a praelio Domini mei.

AT greco Gdt16,12υἱοὶ κορασίων κατεκέντησαν αὐτοὺς καὶ ὡς παῖδας αὐτομολούντων ἐτίτρωσκον αὐτούς ἀπώλοντο ἐκ παρατάξεως κυρίου μου
Nova Vulgata
Cantabo Deo meo hymnum novum:

Domine, magnus es tu et clarus,

mirabilis in virtute et insuperabilis.

13 Insuperabilis: cum x
AT greco Gdt16,13ὑμνήσω τῷ θεῷ μου ὕμνον καινόν κύριε μέγας εἶ καὶ ἔνδοξος θαυμαστὸς ἐν ἰσχύι ἀνυπέρβλητος
Nova Vulgata
16,14Tibi serviat omnis creatura tua,

quoniam dixisti, et facta sunt,

misisti spiritum tuum, et aedificata sunt,

et non est qui resistat voci tuae.

AT greco Gdt16,14σοὶ δουλευσάτω πᾶσα ἡ κτίσις σου ὅτι εἶπας καὶ ἐγενήθησαν ἀπέστειλας τὸ πνεῦμά σου καὶ ᾠκοδόμησεν καὶ οὐκ ἔστιν ὃς ἀντιστήσεται τῇ φωνῇ σου
Nova Vulgata
16,15Montes enim a fundamentis agitabuntur cum aquis,

petrae autem a facie tua tamquam cera liquescent.

Illis autem, qui timent te,
propitius adhuc eris.

AT greco Gdt16,15ὄρη γὰρ ἐκ θεμελίων σὺν ὕδασιν σαλευθήσεται πέτραι δ’ ἀπὸ προσώπου σου ὡς κηρὸς τακήσονται ἔτι δὲ τοῖς φοβουμένοις σε σὺ εὐιλατεύσεις αὐτοῖς
Nova Vulgata
16,16Quoniam pusillum omne sacrum ad odorem suavitatis,

et minimus omnis adeps in holocaustum tibi.

Qui autem timet Dominum,

magnus apud eum semper.

AT greco Gdt16,16ὅτι μικρὸν πᾶσα θυσία εἰς ὀσμὴν εὐωδίας καὶ ἐλάχιστον πᾶν στέαρ εἰς ὁλοκαύτωμά σοι ὁ δὲ φοβούμενος τὸν κύριον μέγας διὰ παντός
Nova Vulgata
16,17Vae gentibus assurgentibus generi meo!

Dominus omnipotens vindicabit illos,

in die iudicii visitabit eos,

ut det ignem et vermes in carnes eorum,

et comburentur, ut sentiant usque in aeternum».

AT greco Gdt16,17οὐαὶ ἔθνεσιν ἐπανιστανομένοις τῷ γένει μου κύριος παντοκράτωρ ἐκδικήσει αὐτοὺς ἐν ἡμέρᾳ κρίσεως δοῦναι πῦρ καὶ σκώληκας εἰς σάρκας αὐτῶν καὶ κλαύσονται ἐν αἰσθήσει ἕως αἰῶνος
Nova Vulgata
Ut autem venerunt in Ierusalem, adoraverunt Deum; et, postquam mundatus est populus, rettulerunt holocaustum Domino et voluntaria sua et munera.
18 Ut: cum o m n - Deum: cum o R n
AT greco Gdt16,18ὡς δὲ ἤλθοσαν εἰς Ιερουσαλημ προσεκύνησαν τῷ θεῷ καὶ ἡνίκα ἐκαθαρίσθη ὁ λαός ἀνήνεγκαν τὰ ὁλοκαυτώματα αὐτῶν καὶ τὰ ἑκούσια αὐτῶν καὶ τὰ δόματα
Nova Vulgata 16,19Et attulit Iudith omnia vasa Holofernis, quaecumque dederat ei populus, et conopeum, quod sustulerat de cubiculo ipsius, in consecrationem Domino dedit.
AT greco Gdt16,19καὶ ἀνέθηκεν Ιουδιθ πάντα τὰ σκεύη Ολοφέρνου ὅσα ἔδωκεν ὁ λαὸς αὐτῇ καὶ τὸ κωνώπιον ὃ ἔλαβεν ἑαυτῇ ἐκ τοῦ κοιτῶνος αὐτοῦ εἰς ἀνάθημα τῷ θεῷ ἔδωκεν
Nova Vulgata 16,20Et populus laetabatur in Ierusalem contra faciem sanctorum per menses tres, et Iudith cum illis mansit.
AT greco Gdt16,20καὶ ἦν ὁ λαὸς εὐφραινόμενος ἐν Ιερουσαλημ κατὰ πρόσωπον τῶν ἁγίων ἐπὶ μῆνας τρεῖς καὶ Ιουδιθ μετ’ αὐτῶν κατέμεινεν
Nova Vulgata
Post illos autem dies rediit unusquisque in hereditatem suam, et Iudith abiit in Betuliam et demorata est in possessione sua. Et facta est secundum tempus suum clara in omni terra,
21 Possessione: cum R g; cfr. o m n - secundum tempus suum: cum R m
AT greco Gdt16,21μετὰ δὲ τὰς ἡμέρας ταύτας ἀνέζευξεν ἕκαστος εἰς τὴν κληρονομίαν αὐτοῦ καὶ Ιουδιθ ἀπῆλθεν εἰς Βαιτυλουα καὶ κατέμεινεν ἐπὶ τῆς ὑπάρξεως αὐτῆς καὶ ἐγένετο κατὰ τὸν καιρὸν αὐτῆς ἔνδοξος ἐν πάσῃ τῇ γῇ
Nova Vulgata et multi concupierunt eam, et non cognovit vir illam omnibus diebus vitae eius, ex qua die mortuus est Manasses maritus illius et appositus est ad populum suum.
22 Non cognovit: cum o m R - die: cum x
AT greco Gdt16,22καὶ πολλοὶ ἐπεθύμησαν αὐτήν καὶ οὐκ ἔγνω ἀνὴρ αὐτὴν πάσας τὰς ἡμέρας τῆς ζωῆς αὐτῆς ἀφ’ ἧς ἡμέρας ἀπέθανεν Μανασσης ὁ ἀνὴρ αὐτῆς καὶ προσετέθη πρὸς τὸν λαὸν αὐτοῦ
Nova Vulgata 16,23Et procedens magna facta est valde et senuit in domo mariti sui Manasses annos centum quinque; et dimisit abram suam liberam. Et mortua est in Betulia, et sepelierunt eam in spelunca.

AT greco Gdt16,23καὶ ἦν προβαίνουσα μεγάλη σφόδρα καὶ ἐγήρασεν ἐν τῷ οἴκῳ τοῦ ἀνδρὸς αὐτῆς ἔτη ἑκατὸν πέντε καὶ ἀφῆκεν τὴν ἅβραν αὐτῆς ἐλευθέραν καὶ ἀπέθανεν εἰς Βαιτυλουα καὶ ἔθαψαν αὐτὴν ἐν τῷ σπηλαίῳ τοῦ ἀνδρὸς αὐτῆς Μανασση
Nova Vulgata
16,24Et planxit eam omnis Israel diebus septem. Divisitque bona sua, priusquam moreretur, omnibus proximis viri sui Manasses et proximis ex genere suo.
AT greco Gdt16,24καὶ ἐπένθησεν αὐτὴν οἶκος Ισραηλ ἡμέρας ἑπτά καὶ διεῖλεν τὰ ὑπάρχοντα αὐτῆς πρὸ τοῦ ἀποθανεῖν αὐτὴν πᾶσι τοῖς ἔγγιστα Μανασση τοῦ ἀνδρὸς αὐτῆς καὶ τοῖς ἔγγιστα τοῦ γένους αὐτῆς
Nova Vulgata 16,25Et non fuit adhuc, qui in timorem mitteret filios Israel in diebus Iudith et post mortem eius diebus multis.
AT greco Gdt16,25καὶ οὐκ ἦν ἔτι ὁ ἐκφοβῶν τοὺς υἱοὺς Ισραηλ ἐν ταῖς ἡμέραις Ιουδιθ καὶ μετὰ τὸ ἀποθανεῖν αὐτὴν ἡμέρας πολλάς