Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Ezechielis - 2

Ezechielis

Nova Vulgata Torna al libro

AT greco

Nova Vulgata 2 2,1Et dixit ad me: «Fili hominis, sta super pedes tuos, et loquar tecum».
AT greco Ez2,1καὶ εἶπεν πρός με υἱὲ ἀνθρώπου στῆθι ἐπὶ τοὺς πόδας σου καὶ λαλήσω πρὸς σέ
Nova Vulgata 2,2Et ingressus est in me spiritus, postquam locutus est mihi et statuit me supra pedes meos, et audivi loquentem ad me
AT greco Ez2,2καὶ ἦλθεν ἐπ’ ἐμὲ πνεῦμα καὶ ἀνέλαβέν με καὶ ἐξῆρέν με καὶ ἔστησέν με ἐπὶ τοὺς πόδας μου καὶ ἤκουον αὐτοῦ λαλοῦντος πρός με
Nova Vulgata 2,3et dicentem: «Fili hominis, mitto ego te ad filios Israel, ad gentes apostatrices, quae recesserunt a me; ipsi et patres eorum praevaricati sunt in me usque ad diem hanc.
AT greco Ez2,3καὶ εἶπεν πρός με υἱὲ ἀνθρώπου ἐξαποστέλλω ἐγώ σε πρὸς τὸν οἶκον τοῦ Ισραηλ τοὺς παραπικραίνοντάς με οἵτινες παρεπίκρανάν με αὐτοὶ καὶ οἱ πατέρες αὐτῶν ἕως τῆς σήμερον ἡμέρας
Nova Vulgata 2,4Et filii dura facie et obstinato corde sunt, ad quos ego mitto te; et dices ad eos: Haec dicit Dominus Deus.
AT greco Ez2,4καὶ ἐρεῖς πρὸς αὐτούς τάδε λέγει κύριος
Nova Vulgata 2,5Ipsi sive audiant, sive contemnant — quoniam domus exasperans est — sciant tamen quia propheta fuerit in medio eorum.
AT greco Ez2,5ἐὰν ἄρα ἀκούσωσιν ἢ πτοηθῶσιν διότι οἶκος παραπικραίνων ἐστίν καὶ γνώσονται ὅτι προφήτης εἶ σὺ ἐν μέσῳ αὐτῶν
Nova Vulgata 2,6Tu ergo, fili hominis, ne timeas eos neque sermones eorum metuas, etsi cardui et spinae te circumdant, et cum scorpionibus habitas. Verba eorum ne timeas et vultus eorum ne formides, quia domus exasperans est.
AT greco Ez2,6καὶ σύ υἱὲ ἀνθρώπου μὴ φοβηθῇς αὐτοὺς μηδὲ ἐκστῇς ἀπὸ προσώπου αὐτῶν διότι παροιστρήσουσι καὶ ἐπισυστήσονται ἐπὶ σὲ κύκλῳ καὶ ἐν μέσῳ σκορπίων σὺ κατοικεῖς τοὺς λόγους αὐτῶν μὴ φοβηθῇς καὶ ἀπὸ προσώπου αὐτῶν μὴ ἐκστῇς διότι οἶκος παραπικραίνων ἐστίν
Nova Vulgata 2,7Loqueris ergo verba mea ad eos, sive audiant, sive contemnant, quoniam exasperantes sunt.
AT greco Ez2,7καὶ λαλήσεις τοὺς λόγους μου πρὸς αὐτούς ἐὰν ἄρα ἀκούσωσιν ἢ πτοηθῶσιν διότι οἶκος παραπικραίνων ἐστίν
Nova Vulgata 2,8Tu autem, fili hominis, audi, quaecumque loquor ad te, et noli esse exasperans, sicut domus exasperatrix est; aperi os tuum et comede, quaecumque ego do tibi».
AT greco Ez2,8καὶ σύ υἱὲ ἀνθρώπου ἄκουε τοῦ λαλοῦντος πρὸς σέ μὴ γίνου παραπικραίνων καθὼς ὁ οἶκος ὁ παραπικραίνων χάνε τὸ στόμα σου καὶ φάγε ἃ ἐγὼ δίδωμί σοι
Nova Vulgata 2,9Et vidi: et ecce manus missa ad me, in qua erat involutus liber; et expandit illum coram me, qui erat scriptus intus et foris, et scriptae erant in eo lamentationes et gemitus et vae.
AT greco Ez2,9καὶ εἶδον καὶ ἰδοὺ χεὶρ ἐκτεταμένη πρός με καὶ ἐν αὐτῇ κεφαλὶς βιβλίου