Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Novum Testamentum - Ad Romanos Epistula Sancti Pauli Apostoli - 5

Ad Romanos Epistula Sancti Pauli Apostoli

Nova Vulgata Torna al libro

AT greco

Nova Vulgata 5 Iustificati igitur ex fide, pacem habemus ad Deum per Dominum nostrum Iesum Christum,
1 pacem habeamus
Nova Vulgata per quem et accessum habemus fide in gratiam istam, in qua stamus et gloriamur in spe gloriae Dei.
2 in spe gloriae filiorum Dei
Nova Vulgata 5,3Non solum autem, sed et gloriamur in tribulationibus, scientes quod tribulatio patientiam operatur,
Nova Vulgata 5,4patientia autem probationem, probatio vero spem;
Nova Vulgata 5,5spes autem non confundit, quia caritas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum Sanctum, qui datus est nobis.
Nova Vulgata
Adhuc enim Christus, cum adhuc infirmi essemus, secundum tempus pro impiis mortuus est.
6 ut quid enim Christus
Nova Vulgata 5,7Vix enim pro iusto quis moritur; nam pro bono forsitan quis et audeat mori.
Nova Vulgata 5,8Commendat autem suam caritatem Deus in nos, quoniam, cum adhuc peccatores essemus, Christus pro nobis mortuus est.
Nova Vulgata 5,9Multo igitur magis iustificati nunc in sanguine ipsius, salvi erimus ab ira per ipsum!
Nova Vulgata 5,10Si enim cum inimici essemus reconciliati sumus Deo per mortem Filii eius, multo magis reconciliati salvi erimus in vita ipsius;
Nova Vulgata 5,11non solum autem, sed et gloriamur in Deo per Dominum nostrum Iesum Christum, per quem nunc reconciliationem accepimus.
Nova Vulgata
Propterea, sicut per unum hominem peccatum in hunc mundum intravit, et per peccatum mors, et ita in omnes homines mors pertransiit, eo quod omnes peccaverunt.
12 in hunc mundum peccatum intravit | in quo omnes peccaverunt
Nova Vulgata 5,13Usque ad legem enim peccatum erat in mundo; peccatum autem non imputatur, cum lex non est,
Nova Vulgata sed regnavit mors ab Adam usque ad Moysen etiam in eos, qui non peccaverunt in similitudine praevaricationis Adae, qui est figura futuri.
14 in similitudinem | qui est forma futuri
Nova Vulgata
Sed non sicut delictum, ita et donum; si enim unius delicto multi mortui sunt, multo magis gratia Dei et donum in gratia unius hominis Iesu Christi in multos abundavit.
15 et donum in gratiam
Nova Vulgata Et non sicut per unum, qui peccavit, ita et donum; nam iudicium ex uno in condemnationem, gratia autem ex multis delictis in iustificationem.
16 per unum peccantem
Nova Vulgata Si enim unius delicto mors regnavit per unum, multo magis, qui abundantiam gratiae et donationis iustitiae accipiunt, in vita regnabunt per unum Iesum Christum.
17 Si enim in unius delicto | multo magis abundantiam gratiae et donationis et iustitiae accipientes
Nova Vulgata
5,18Igitur sicut per unius delictum in omnes homines in condemnationem, sic et per unius iustitiam in omnes homines in iustificationem vitae;
Nova Vulgata 5,19sicut enim per inoboedientiam unius hominis peccatores constituti sunt multi, ita et per unius oboeditionem iusti constituentur multi.
Nova Vulgata
Lex autem subintravit, ut abundaret delictum; ubi autem abundavit peccatum, superabundavit gratia,
20 ubi autem abundavit delictum
Nova Vulgata 5,21ut sicut regnavit peccatum in morte, ita et gratia regnet per iustitiam in vitam aeternam per Iesum Christum Dominum nostrum.