Nova Vulgata11,1Initium evangelii Iesu Christi Filii Dei.
Nova Vulgata 1,2Sicut scriptum est in Isaia propheta: “ Ecce mitto angelum meum ante faciem tuam, qui praeparabit viam tuam;
Nova Vulgata 1,3vox clamantis in deserto: “Parate viam Domini, rectas facite semitas eius” ”,
Nova Vulgata fuit Ioannes Baptista in deserto praedicans baptismum paenitentiae in remissionem peccatorum.
4fuit Ioannes in deserto baptizans et
Nova Vulgata1,5Et egrediebatur ad illum omnis Iudaeae regio et Hierosolymitae universi et baptizabantur ab illo in Iordane flumine confitentes peccata sua.
Nova Vulgata1,6Et erat Ioannes vestitus pilis cameli, et zona pellicea circa lumbos eius, et locustas et mel silvestre edebat.
Nova Vulgata 1,7Et praedicabat dicens: “ Venit fortior me post me, cuius non sum dignus procumbens solvere corrigiam calceamentorum eius.
Nova VulgataEgo baptizavi vos aqua; ille vero baptizabit vos in Spiritu Sancto ”.
8vos Spiritu sancto
Nova Vulgata 1,9Et factum est in diebus illis, venit Iesus a Nazareth Galilaeae et baptizatus est in Iordane ab Ioanne.
Nova VulgataEt statim ascendens de aqua vidit apertos caelos et Spiritum tamquam columbam descendentem in ipsum;
10descendentem et manentem in ipso
Nova Vulgata1,11et vox facta est de caelis: “ Tu es Filius meus dilectus; in te complacui”.
Nova Vulgata 1,12Et statim Spiritus expellit eum in desertum.
Nova VulgataEt erat in deserto quadraginta diebus et tentabatur a Satana; eratque cum bestiis, et angeli ministrabant illi.
13et quadraginta noctibus
Nova Vulgata Postquam autem traditus est Ioannes, venit Iesus in Galilaeam praedicans evangelium Dei
14evangelium regni Dei
Nova Vulgataet dicens: “ Impletum est tempus, et appropinquavit regnum Dei; paenitemini et credite evangelio ”.
15dicens quoniam
Nova Vulgata Et praeteriens secus mare Galilaeae vidit Simonem et Andream fratrem Simonis mittentes in mare; erant enim piscatores.
16fratrem eius | mittentes retia in mare
Nova Vulgata1,17Et dixit eis Iesus: “ Venite post me, et faciam vos fieri piscatores hominum ”.
Nova Vulgata1,18Et protinus, relictis retibus, secuti sunt eum.
Nova VulgataEt progressus pusillum vidit Iacobum Zebedaei et Ioannem fratrem eius, et ipsos in navi componentes retia,
19progressus inde pusillum
Nova Vulgataet statim vocavit illos. Et, relicto patre suo Zebedaeo in navi cum mercennariis, abierunt post eum.
20secuti sunt eum
Nova Vulgata Et ingrediuntur Capharnaum. Et statim sabbatis ingressus synagogam docebat.
21docebat eos
Nova Vulgata1,22Et stupebant super doctrina eius: erat enim docens eos quasi potestatem habens et non sicut scribae.
Nova Vulgata Et statim erat in synagoga eorum homo in spiritu immundo; et exclamavit
23Et erat
Nova Vulgata1,24dicens: “ Quid nobis et tibi, Iesu Nazarene? Venisti perdere nos? Scio qui sis: Sanctus Dei ”.
Nova Vulgata1,25Et comminatus est ei Iesus dicens: “ Obmutesce et exi de homine! ”.
Nova Vulgata1,26Et discerpens eum spiritus immundus et exclamans voce magna exivit ab eo.
Nova VulgataEt mirati sunt omnes, ita ut conquirerent inter se dicentes: “ Quidnam est hoc? Doctrina nova cum potestate; et spiritibus immundis imperat, et oboediunt ei ”.
27Quae doctrina haec nova? Quia in potestate
Nova VulgataEt processit rumor eius statim ubique in omnem regionem Galilaeae.
28statim in omnem
Nova Vulgata 1,29Et protinus egredientes de synagoga venerunt in domum Simonis et Andreae cum Iacobo et Ioanne.
Nova VulgataSocrus autem Simonis decumbebat febricitans; et statim dicunt ei de illa.
30Decumbebat autem socrus Simonis
Nova VulgataEt accedens elevavit eam apprehensa manu; et dimisit eam febris, et ministrabat eis.
31adprehensa manu eius et continuo dimisit
Nova Vulgata 1,32Vespere autem facto, cum occidisset sol, afferebant ad eum omnes male habentes et daemonia habentes;
Nova Vulgata1,33et erat omnis civitas congregata ad ianuam.
Nova VulgataEt curavit multos, qui vexabantur variis languoribus, et daemonia multa eiecit et non sinebat loqui daemonia, quoniam sciebant eum.
34eiciebat | loqui ea
Nova Vulgata Et diluculo valde mane surgens egressus est et abiit in desertum locum ibique orabat.
35valde surgens egressus abiit
Nova Vulgata1,36Et persecutus est eum Simon et qui cum illo erant;
Nova Vulgataet cum invenissent eum, dixerunt ei: “ Omnes quaerunt te! ”.
37dixerunt ei quia
Nova VulgataEt ait illis: “ Eamus alibi in proximos vicos, ut et ibi praedicem: ad hoc enim veni ”.
38eamus in proximos vicos et civitates
Nova VulgataEt venit praedicans in synagogis eorum per omnem Galilaeam et daemonia eiciens.
39erat praedicans | et omni Galilaea
Nova Vulgata Et venit ad eum leprosus deprecans eum et genu flectens et dicens ei: “ Si vis, potes me mundare ”.
40Et genu flexo dixit
Nova VulgataEt misertus extendens manum suam tetigit eum et ait illi: “ Volo, mundare! ”;
41Iesus autem misertus eius | tangens eum ait
Nova Vulgataet statim discessit ab eo lepra, et mundatus est.
42et cum dixisset statim
Nova VulgataEt infremuit in eum statimque eiecit illum
43comminatus ei statim
Nova Vulgataet dicit ei: “Vide, nemini quidquam dixeris; sed vade, ostende te sacerdoti et offer pro emundatione tua, quae praecepit Moyses, in testimonium illis ”.
44nemini dixeris | principi sacerdotum
Nova VulgataAt ille egressus coepit praedicare multum et diffamare sermonem, ita ut iam non posset manifesto in civitatem introire, sed foris in desertis locis erat; et conveniebant ad eum undique.
45praedicare et diffamare sermonem | manifeste | in desertis locis esse