Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Novum Testamentum - Evangelium Secundum Matthaeum - 3

Evangelium Secundum Matthaeum

Nova Vulgata Torna al libro

AT greco

Nova Vulgata 3 3,1In diebus autem illis venit Ioannes Baptista praedicans in deserto Iudaeae
Nova Vulgata 3,2et dicens: “ Paenitentiam agite; appropinquavit enim regnum caelorum ”.
Nova Vulgata
3,3Hic est enim, qui dictus est per Isaiam prophetam dicentem:
Vox clamantis in deserto:
"Parate viam Domini,
rectas facite semitas
eius!" ”.
Nova Vulgata
Ipse autem Ioannes habebat vestimentum de pilis cameli et zonam pelliceam circa lumbos suos; esca autem eius erat locustae et mel silvestre.
4 de pilis camelorum
Nova Vulgata
3,5Tunc exibat ad eum Hierosolyma et omnis Iudaea et omnis regio circa Iordanem,
Nova Vulgata et baptizabantur in Iordane flumine ab eo, confitentes peccata sua.
6 in Iordane ab eo
Nova Vulgata
3,7Videns autem multos pharisaeorum et sadducaeorum venientes ad baptismum suum, dixit eis: “ Progenies viperarum, quis demonstravit vobis fugere a futura ira?
Nova Vulgata 3,8Facite ergo fructum dignum paenitentiae
Nova Vulgata et ne velitis dicere intra vos: "Patrem habemus Abraham"; dico enim vobis quoniam potest Deus de lapidibus istis suscitare Abrahae filios.
9 suscitare filios Abrahae
Nova Vulgata Iam enim securis ad radicem arborum posita est; omnis ergo arbor, quae non facit fructum bonum, exciditur et in ignem mittitur.
10 excidetur et in ignem mittetur
Nova Vulgata 3,11Ego quidem vos baptizo in aqua in paenitentiam; qui autem post me venturus est, fortior me est, cuius non sum dignus calceamenta portare; ipse vos baptizabit in Spiritu Sancto et igni,
Nova Vulgata 3,12cuius ventilabrum in manu sua, et permundabit aream suam et congregabit triticum suum in horreum, paleas autem comburet igni inexstinguibili ”.
Nova Vulgata
3,13Tunc venit Iesus a Galilaea in Iordanem ad Ioannem, ut baptizaretur ab eo.
Nova Vulgata 3,14Ioannes autem prohibebat eum dicens: “ Ego a te debeo baptizari, et tu venis ad me? ”.
Nova Vulgata Respondens autem Iesus dixit ei: “ Sine modo, sic enim decet nos implere omnem iustitiam ”. Tunc dimittit eum.
15 Tunc dimisit eum
Nova Vulgata Baptizatus autem Iesus, confestim ascendit de aqua; et ecce aperti sunt ei caeli, et vidit Spiritum Dei descendentem sicut columbam et venientem super se.
16 sicut columbam venientem super se
Nova Vulgata 3,17Et ecce vox de caelis dicens: “Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui ”.