Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Genesis - 26

Genesis

Nova Vulgata Torna al libro

NT greco

Nova Vulgata 26 26,1Orta autem fame super terram post eam sterilitatem, quae acciderat in diebus Abraham, abiit Isaac ad Abimelech regem Philisthim in Gerara.
Nova Vulgata 26,2Apparuitque ei Dominus et ait: «Ne descendas in Aegyptum, sed habita in terra, quam dixero tibi,
Nova Vulgata 26,3et peregrinare in ea; eroque tecum et benedicam tibi. Tibi enim et semini tuo dabo universas regiones has complens iuramentum, quod spopondi Abraham patri tuo,
Nova Vulgata 26,4et multiplicabo semen tuum sicut stellas caeli daboque posteris tuis universas regiones has; et benedicentur in semine tuo omnes gentes terrae,
Nova Vulgata 26,5eo quod oboedierit Abraham voci meae et custodierit praecepta et mandata mea et iustificationes legesque servaverit».
Nova Vulgata 26,6Mansit itaque Isaac in Geraris.
Nova Vulgata
26,7Qui, cum interrogaretur a viris loci illius super uxore sua, respondit: «Soror mea est». Timuerat enim confiteri quod sibi esset sociata coniugio, reputans ne forte interficerent eum propter illius pulchritudinem.
Nova Vulgata 26,8Cumque pertransissent dies plurimi et ibidem moraretur, prospiciens Abimelech rex Philisthim per fenestram vidit eum iocantem cum Rebecca uxore sua.
Nova Vulgata 26,9Et, accersito eo, ait: «Perspicuum est quod uxor tua sit; cur mentitus es eam sororem tuam esse?». Respondit: «Timui, ne morerer propter eam».
Nova Vulgata 26,10Dixitque Abimelech: «Quare hoc fecisti nobis? Potuit coire quispiam de populo cum uxore tua, et induxeras super nos grande peccatum». Praecepitque omni populo dicens:
Nova Vulgata 26,11«Qui tetigerit hominem hunc et uxorem eius, morte morietur».
Nova Vulgata
26,12Sevit autem Isaac in terra illa et invenit in ipso anno centuplum; benedixitque ei Dominus.
Nova Vulgata 26,13Et locupletatus est homo et ibat proficiens atque succrescens, donec magnus vehementer effectus est;
Nova Vulgata 26,14habuitque possessionem ovium et armentorum et familiae plurimum.
    Ob haec invidentes ei Philisthim
Nova Vulgata 26,15omnes puteos, quos foderant servi patris illius in diebus Abraham, obstruxerunt implentes humo,
Nova Vulgata 26,16in tantum ut ipse Abimelech diceret ad Isaac: «Recede a nobis, quoniam potentior nostri factus es valde».
Nova Vulgata
26,17Et ille discedens tentoria fixit ad torrentem Gerarae habitavitque ibi.
Nova Vulgata 26,18Rursum fodit puteos, quos foderant in diebus patris sui Abraham et quos, illo mortuo, obstruxerant Philisthim. Appellavitque eos eisdem nominibus, quibus ante pater vocaverat.
Nova Vulgata 26,19Foderunt servi Isaac in torrente et reppererunt ibi puteum aquae vivae.
Nova Vulgata 26,20Sed et ibi iurgium fuit pastorum Gerarae adversus pastores Isaac dicentium: «Nostra est aqua!». Quam ob rem nomen putei vocavit Esec (id est Iurgium), quia iurgati sunt cum eo.
Nova Vulgata 26,21Foderunt autem et alium puteum, et pro illo quoque rixati sunt; appellavitque eum Sitna (id est Inimicitias).
Nova Vulgata 26,22Profectus inde fodit alium puteum, pro quo non contenderunt; itaque vocavit nomen eius Rehoboth (id est Latitudinem) dicens: «Nunc dilatavit nos Dominus, et crescemus in terra».
Nova Vulgata
26,23Ascendit autem ex illo loco in Bersabee,
Nova Vulgata 26,24ubi apparuit ei Dominus in ipsa nocte dicens:
«Ego sum Deus Abraham patris tui.
Noli timere, quia tecum sum;
benedicam tibi
et multiplicabo semen tuum
propter servum meum Abraham».
Nova Vulgata
26,25Itaque aedificavit ibi altare et, invocato nomine Domini, extendit tabernaculum, et servi Isaac foderunt ibi puteum.
Nova Vulgata
26,26Abimelech autem venit ad eum de Geraris et Ochozath amicus illius et Phicol dux militum,
Nova Vulgata 26,27et locutus est eis Isaac: «Quid venistis ad me hominem, quem odistis et expulistis a vobis?».
Nova Vulgata 26,28Qui responderunt: «Vidimus tecum esse Dominum et idcirco diximus: Sit iuramentum inter nos et te, et ineamus tecum foedus,
Nova Vulgata 26,29ut non facias nobis quidquam mali, sicut et nos non attigimus te et nihil fecimus tibi nisi bonum et cum pace dimisimus te. Tu es enim benedictus Domini».
Nova Vulgata 26,30Fecit ergo eis convivium, et comederunt et biberunt.
Nova Vulgata 26,31Surgentesque mane iuraverunt sibi mutuo. Dimisitque eos Isaac, et profecti sunt ab eo cum pace.
Nova Vulgata
26,32Ecce autem venerunt in ipso die servi Isaac annuntiantes ei de puteo, quem foderant, atque dicentes: «Invenimus aquam».
Nova Vulgata 26,33Unde appellavit eum Sabee (quod significat Abundantiam); et nomen urbi impositum est Bersabee usque in praesentem diem.
Nova Vulgata
26,34Esau vero quadragenarius duxit uxores Iudith filiam Beeri Hetthaei et Basemath filiam Elon Hetthaei.
  
Nova Vulgata 26,35Quae ambae offenderant animum Isaac et Rebeccae.