Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Genesis - 50

Genesis

Nova Vulgata Torna al libro

NT greco

Nova Vulgata 50 50,1Ioseph ruit super faciem patris flens et deosculans eum.
Nova Vulgata 50,2Praecepitque servis suis medicis, ut aromatibus condirent patrem.
Nova Vulgata 50,3Quibus iussa explentibus, transierunt quadraginta dies; iste quippe mos erat cadaverum conditorum. Flevitque eum Aegyptus septuaginta diebus.
Nova Vulgata
50,4Et, expleto planctus tempore, locutus est Ioseph ad familiam pharaonis: «Si inveni gratiam in conspectu vestro, loquimini in auribus pharaonis,
Nova Vulgata 50,5eo quod pater meus adiuraverit me dicens: “En morior; in sepulcro meo, quod fodi mihi in terra Chanaan, sepelies me”; ascendam nunc et sepeliam patrem meum ac revertar».
Nova Vulgata 50,6Dixitque ei pharao: «Ascende et sepeli patrem tuum, sicut adiuratus es».
Nova Vulgata
50,7Quo ascendente, ierunt cum eo omnes servi pharaonis, senes domus eius cunctique maiores natu terrae Aegypti,
Nova Vulgata 50,8domus Ioseph cum fratribus suis, absque parvulis et gregibus atque armentis, quae dereliquerant in terra Gessen. 
Nova Vulgata 50,9Habuit quoque in comitatu currus et equites; et facta est turba non modica.
Nova Vulgata 50,10Veneruntque ad Gorenatad (id est Aream rhamni), quae sita est trans Iordanem; ubi celebrantes exsequias planctu magno atque vehementi impleverunt septem dies.
Nova Vulgata 50,11Quod cum vidissent habitatores terrae Chanaan, dixerunt: «Planctus magnus est iste Aegyptiis»; et idcirco vocatum est nomen loci illius Abelmesraim (id est Planctus Aegypti).
Nova Vulgata
50,12Fecerunt ergo filii Iacob, sicut praeceperat eis;
Nova Vulgata 50,13et portantes eum in terram Chanaan sepelierunt eum in spelunca Machpela, quam emerat Abraham cum agro in possessionem sepulcri ab Ephron Hetthaeo contra faciem Mambre.
Nova Vulgata 50,14Reversusque est Ioseph in Aegyptum cum fratribus suis et omni comitatu, sepulto patre.
Nova Vulgata
Quo mortuo, timentes fratres eius et mutuo colloquentes: «Ne forte memor sit iniuriae, quam passus est, et reddat nobis omne malum, quod fecimus»,
15 Timentes - Lege cum Vg wajjre’û (cfr. Syr et Ex 20,18); TM «et viderunt»
Nova Vulgata 50,16mandaverunt ei dicentes: «Pater tuus praecepit nobis, antequam moreretur,
Nova Vulgata 50,17ut haec tibi verbis illius diceremus: “Obsecro, ut obliviscaris sceleris fratrum tuorum et peccati atque malitiae, quam exercuerunt in te”. Nos quoque oramus, ut servis Dei patris tui dimittas iniquitatem hanc». Quibus auditis, flevit Ioseph.
Nova Vulgata 50,18Veneruntque ad eum fratres sui et proni coram eo dixerunt: «Servi tui sumus».
Nova Vulgata 50,19Quibus ille respondit: «Nolite timere. Num Dei possumus resistere voluntati?
Nova Vulgata 50,20Vos cogitastis de me malum; sed Deus vertit illud in bonum, ut exaltaret me, sicut in praesentiarum cernitis, et salvos faceret multos populos. 
Nova Vulgata 50,21Nolite timere: ego pascam vos et parvulos vestros». Consolatusque est eos et blande ac leniter est locutus.
Nova Vulgata
50,22Et habitavit in Aegypto cum omni domo patris sui; vixitque centum decem annis
Nova Vulgata 50,23et vidit Ephraim filios usque ad tertiam generationem; filii quoque Machir filii Manasse nati sunt in genibus Ioseph.
Nova Vulgata
50,24Quibus transactis, locutus est fratribus suis: «Post mortem meam Deus visitabit vos et ascendere vos faciet de terra ista ad terram, quam iuravit Abraham, Isaac et Iacob».
Nova Vulgata Cumque adiurasset eos atque dixisset: «Deus visitabit vos; asportate ossa mea vobiscum de loco isto»,
25 Vobiscum - Adde cum nonnullis mss, Sam, Gr, Syr et Vg ’ittekem
Nova Vulgata 50,26mortuus est, expletis centum decem vitae suae annis. Et conditus aromatibus repositus est in loculo in Aegypto.