Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Deuteronomii - 18

Deuteronomii

Nova Vulgata Torna al libro

NT greco

Nova Vulgata 18 18,1Non habebunt sacerdotes le vitae, omnis tribus Levi, partem et hereditatem cum reliquo Israel; de sacrificiis Domini et hereditate eius comedent
Nova Vulgata 18,2et nihil accipient de possessione fratrum suorum: Dominus enim ipse est hereditas eorum, sicut locutus est illis.
Nova Vulgata
18,3Hoc erit ius sacerdotum a populo, ab his qui offerunt victimas: sive bovem sive ovem immolaverint, dabunt sacerdoti armum et duas maxillas ac ventriculum,
Nova Vulgata 18,4primitias frumenti, vini et olei et lanarum ex ovium tonsione.
Nova Vulgata 18,5Ipsum enim elegit Dominus Deus tuus de cunctis tribubus tuis, ut stet et ministret in nomine Domini ipse et filii eius in sempiternum.
Nova Vulgata
18,6Si exierit Levites de una urbium tuarum ex omni Israel, in qua ut advena habitat, et voluerit venire desiderans locum, quem elegerit Dominus,
Nova Vulgata 18,7ministrabit in nomine Domini Dei sui, sicut omnes fratres eius levitae, qui stabunt ibi coram Domino.
Nova Vulgata 18,8Partem ciborum eandem accipiet quam et ceteri, excepto eo, quod ex paterna ei successione debetur.
Nova Vulgata
18,9Quando ingressus fueris terram, quam Dominus Deus tuus dabit tibi, cave, ne imitari velis abominationes illarum gentium.
Nova Vulgata 18,10Nec inveniatur in te, qui filium suum aut filiam traducat per ignem, aut qui sortes sciscitetur et observet nubes atque auguria, nec sit maleficus
Nova Vulgata 18,11nec incantator, nec qui pythones consulat nec divinos, aut quaerat a mortuis veritatem;
Nova Vulgata 18,12omnia enim haec abominatur Dominus et propter istiusmodi scelera expellet eos in introitu tuo.
Nova Vulgata 18,13Perfectus eris et absque macula cum Domino Deo tuo.
Nova Vulgata 18,14Gentes istae, quarum possidebis terram, augures et divinos audiunt; tu autem a Domino Deo tuo aliter institutus es.
Nova Vulgata
18,15Prophetam de gente tua et de fratribus tuis sicut me suscitabit tibi Dominus Deus tuus; ipsum audietis,
Nova Vulgata 18,16ut petiisti a Domino Deo tuo in Horeb, quando contio congregata est, atque dixisti: “Ultra non audiam vocem Domini Dei mei et ignem hunc maximum amplius non videbo, ne moriar”.
Nova Vulgata 18,17Et ait Dominus mihi: “Bene omnia sunt locuti;
Nova Vulgata 18,18prophetam suscitabo eis de medio fratrum suorum similem tui et ponam verba mea in ore eius, loqueturque ad eos omnia, quae praecepero illi.
Nova Vulgata 18,19Qui autem verba mea, quae loquetur in nomine meo, audire noluerit, ego ultor exsistam.
Nova Vulgata 18,20Propheta autem qui, arrogantia depravatus, voluerit loqui in nomine meo, quae ego non praecepi illi ut diceret, aut ex nomine alienorum deorum, interficietur”.
Nova Vulgata 18,21Quod si tacita cogitatione responderis: “Quomodo possum intellegere verbum, quod Dominus non est locutus?”,
Nova Vulgata 18,22hoc habebis signum: quod in nomine Domini propheta ille praedixerit, et non evenerit, hoc Dominus non est locutus, sed per tumorem animi sui propheta confinxit; et idcirco non timebis eum.