Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Malachiae - 2

Malachiae

Nova Vulgata Torna al libro

NT greco

Nova Vulgata 2 2,1Et nunc ad vos mandatum hoc, o sacerdotes. 
Nova Vulgata 2,2Si nolueritis audire et si nolueritis ponere super cor, ut detis gloriam nomini meo, ait Dominus exercituum, mittam in vos maledictionem et maledicam benedictionibus vestris; et maledicam illis, quoniam non posuistis super cor.
Nova Vulgata
Ecce ego abscindam vobis brachium
et dispergam stercus super vultum vestrum,
stercus sollemnitatum vestrarum,
et assumet vos secum;
3 Abscindam – Lege hōdēa (cfr. Gr); TM «increpabo»
Brachium – Lege cum Vg hazzerōa (cfr. Gr «umerum»); TM «semen»
Nova Vulgata
2,4et scietis quia misi ad vos mandatum istud,
ut esset pactum meum cum Levi,
dicit Dominus exercituum.
Nova Vulgata
2,5Pactum meum fuit cum eo vitae et pacis,
et dedi haec ei simul cum timore, et timuit me
et a facie nominis mei pavebat.
Nova Vulgata
2,6Lex veritatis fuit in ore eius,
et iniquitas non est inventa in labiis eius;
in pace et in aequitate ambulavit mecum
et multos avertit ab iniquitate.
Nova Vulgata
2,7Labia enim sacerdotis custodiunt scientiam,
et legem requirunt ex ore eius,
quia angelus Domini exercituum est.
Nova Vulgata
2,8Vos autem recessistis de via
et scandalizastis plurimos in lege;
irritum fecistis pactum Levi,
dicit Dominus exercituum;
Nova Vulgata
2,9propter quod et ego dedi vos
contemptibiles et humiles omnibus populis,
sicut non servastis vias meas
et accepistis personam in lege.
Nova Vulgata
2,10Numquid non pater unus omnium nostrum? Numquid non Deus unus creavit nos? Quare ergo dolum facit unusquisque nostrum cum fratre suo, violans pactum patrum nostrorum?
Nova Vulgata 2,11Dolum fecit Iuda, et abominatio facta est in Israel et in Ierusalem, quia contaminavit Iuda sanctuarium Domini, quod diligit, et accepit uxorem filiam dei alieni.
Nova Vulgata Disperdet Dominus virum, qui fecerit hoc, filium et nepotem, de tabernaculis Iacob et de offerentibus munus Domino exercituum.
12 Et de offerentibus – Lege cum Gr ûmimmaggîšê; TM «et offerentem»
Nova Vulgata
2,13Et hoc rursum facitis: operitis lacrimis altare Domini, fletu et mugitu, ita ut non respiciam ultra ad sacrificium nec accipiam placabile quid de manu vestra;
Nova Vulgata 2,14et dicitis: “Quam ob causam?”. Quia Dominus testificatus est inter te et uxorem adulescentiae tuae, cui tu factus es infidelis; et haec particeps tua et uxor foederis tui.
Nova Vulgata 2,15Nonne unitatem fecit carnis et spiritus? Et quid unitas quaerit nisi semen a Deo? Custodite ergo spiritum vestrum; et uxori adulescentiae tuae noli esse infidelis.
Nova Vulgata 2,16Si quis odio dimittit, dicit Dominus, Deus Israel, operit iniquitas vestimentum eius, dicit Dominus exercituum. Custodite spiritum vestrum et nolite esse infideles.

Nova Vulgata
2,17Laborare facitis Dominum in sermonibus vestris et dicitis: “In quo eum facimus laborare?”. In eo quod dicitis: “Omnis, qui facit malum, bonus est in conspectu Domini, et tales ei placent” aut: “Ubi est Deus iudicii?”.