Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Psalmorum - 135

Psalmorum

Nova Vulgata Torna al libro

NT greco

Nova Vulgata 135
135,1ALLELUIA.
Laudate nomen Domini,

laudate, servi Domini,
Nova Vulgata
135,2qui statis in domo Domini,

in atriis domus Dei nostri.
 
Nova Vulgata
135,3Laudate Dominum, quia bonus Dominus;

psallite nomini eius, quoniam suave.
Nova Vulgata
135,4Quoniam Iacob elegit sibi Dominus,

Israel in peculium sibi.
 
Nova Vulgata
135,5Quia ego cognovi quod magnus est Dominus,

et Deus noster prae omnibus diis.
Nova Vulgata
135,6Omnia, quaecumque voluit,

Dominus fecit in caelo et in terra,

in mari et in omnibus abyssis.
Nova Vulgata
135,7Adducens nubes ab extremo terrae,

fulgura in pluviam facit,

producit ventos de thesauris suis.
 
Nova Vulgata
135,8Qui percussit primogenita Aegypti

ab homine usque ad pecus.
Nova Vulgata
135,9Misit signa et prodigia in medio tui, Aegypte,

in pharaonem et in omnes servos eius.
Nova Vulgata
135,10Qui percussit gentes multas

et occidit reges fortes:
Nova Vulgata
135,11Sehon regem Amorraeorum

et Og regem Basan

et omnia regna Chanaan.
Nova Vulgata
135,12Et dedit terram eorum hereditatem,

hereditatem Israel populo suo.
 
Nova Vulgata
135,13Domine, nomen tuum in aeternum;

Domine, memoriale tuum in generationem et generationem.
Nova Vulgata
135,14Quia iudicabit Dominus populum suum

et servorum suorum miserebitur.
 
Nova Vulgata
135,15Simulacra gentium argentum et aurum,

opera manuum hominum.
Nova Vulgata
135,16Os habent et non loquentur,

oculos habent et non videbunt.
Nova Vulgata
135,17Aures habent et non audient;

neque enim est spiritus in ore ipsorum.
Nova Vulgata
135,18Similes illis erunt, qui faciunt ea,

et omnes, qui confidunt in eis.
 
Nova Vulgata
135,19Domus Israel, benedicite Domino;

domus Aaron, benedicite Domino;
Nova Vulgata
135,20domus Levi, benedicite Domino;

qui timetis Dominum, benedicite Domino.
 
Nova Vulgata
135,21Benedictus Dominus ex Sion,

qui habitat in Ierusalem. ALLELUIA.