Nova Vulgata5858,1Clama fortiter, ne cesses; quasi tuba exalta vocem tuam et annuntia populo meo scelera eorum et domui Iacob peccata eorum.
Nova Vulgata 58,2Me etenim de die in diem quaerunt et scire vias meas volunt, quasi gens, quae iustitiam fecerit et iudicium Dei sui non dereliquerit. Rogant me iudicia iustitiae, appropinquare Deum volunt.
Nova Vulgata 58,3«Quare ieiunavimus, et non aspexisti, humiliavimus animam nostram, et nescisti?». Ecce, in die ieiunii vestri agitis negotia et omnes operarios vestros opprimitis.
Nova Vulgata 58,4Ecce, ad lites et contentiones ieiunatis et percutitis pugno impie. Nolite ieiunare sicut hodie, ut audiatur in excelso clamor vester.
Nova Vulgata 58,5Numquid tale est ieiunium, quod elegi, dies, quo homo affligit animam suam? Numquid contorquere quasi iuncum caput suum et saccum et cinerem sternere? Numquid istud vocabis ieiunium et diem acceptabilem Domino?
Nova Vulgata Nonne hoc est ieiunium, quod elegi: dissolvere vincula iniqua, solvere funes iugi, dimittere eos, qui confracti sunt, liberos, et omne iugum dirumpere?
6Dirumpere – Lege cum Gr, Sym, VL et Vg tenattēq: TM «dirumpite»
Nova Vulgata 58,7Nonne frangere esurienti panem tuum, et egenos, vagos inducere in domum? Cum videris nudum, operi eum et carnem tuam ne despexeris.
Nova Vulgata 58,8Tunc erumpet quasi aurora lumen tuum, et sanatio tua citius orietur; et anteibit faciem tuam iustitia tua, et gloria Domini colliget te.
Nova Vulgata 58,9Tunc invocabis, et Dominus exaudiet; clamabis, et dicet: «Ecce adsum». Si abstuleris de medio tui iugum et desieris extendere digitum et loqui iniquitatem;
Nova Vulgata 58,10si effuderis esurienti animam tuam et animam afflictam satiaveris, orietur in tenebris lux tua, et caligo tua erit sicut meridies.
Nova Vulgata 58,11Et te ducet Dominus semper, et satiabit in locis aridis animam tuam et ossa tua firmabit; et eris quasi hortus irriguus et sicut fons aquarum, cuius non deficient aquae.
Nova Vulgata 58,12Et reaedificabit gens tua ruinas antiquas; fundamenta generationis et generationis suscitabis: et vocaberis restitutor ruinarum, instaurator viarum, ut habitentur.
Nova Vulgata 58,13Si averteris a sabbato pedem tuum, facere negotia tua in die sancto meo, et vocaveris sabbatum delicias et diem Domino sacrum gloriosum; et glorificaveris eum relinquens vias tuas et negotia tua et sermones tuos,
Nova Vulgata 58,14tunc delectaberis super Domino; et vehi te faciam super altitudines terrae et cibabo te hereditate Iacob patris tui. Os enim Domini locutum est.