Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Exodus - 28

Exodus

Nova Vulgata Torna al libro

NT greco

Nova Vulgata 28 28,1Applica quoque ad te Aaron fratrem tuum cum filiis suis de medio filiorum Israel, ut sacerdotio fungantur mihi: Aaron, Nadab et Abiu, Eleazar et Ithamar.
Nova Vulgata
28,2Faciesque vestes sanctas Aaron fratri tuo in gloriam et decorem;
Nova Vulgata 28,3et loqueris cunctis sapientibus corde, quos replevi spiritu prudentiae, ut faciant vestes Aaron, in quibus sanctificatus ministret mihi.
Nova Vulgata 28,4Haec autem erunt vestimenta, quae facient: pectorale et ephod, tunicam et subuculam textam, tiaram et balteum. Facient vestimenta sancta Aaron fratri tuo et filiis eius, ut sacerdotio fungantur mihi;
Nova Vulgata 28,5accipientque aurum et hyacinthum et purpuram coccumque et byssum.
Nova Vulgata
28,6Facient autem ephod de auro et hyacintho ac purpura coccoque bysso retorta opere polymito.
Nova Vulgata 28,7Duas fascias umerales habebit et in utroque latere summitatum suarum copulabitur cum eis.
Nova Vulgata 28,8Et balteus super ephod ad constringendum, eiusdem operis et unum cum eo, erit ex auro et hyacintho et purpura coccoque et bysso retorta.
Nova Vulgata 28,9Sumesque duos lapides onychinos et sculpes in eis nomina filiorum Israel:
Nova Vulgata 28,10sex nomina in lapide uno et sex reliqua in altero, iuxta ordinem nativitatis eorum.
Nova Vulgata 28,11Opere sculptoris et caelatura gemmarii sculpes eos nominibus filiorum Israel, inclusos textura aurea;
Nova Vulgata 28,12et pones duos lapides super fascias umerales ephod, lapides memorialis filiorum Israel. Portabitque Aaron nomina eorum coram Domino super utrumque umerum ob recordationem.
Nova Vulgata 28,13Facies ergo margines textas ex auro
Nova Vulgata 28,14et duas catenulas ex auro purissimo quasi funiculos opus tortile et inseres catenulas tortas marginibus.
Nova Vulgata
28,15Pectorale quoque iudicii facies opere polymito, iuxta texturam ephod, ex auro, hyacintho et purpura coccoque et bysso retorta.
Nova Vulgata 28,16Quadrangulum erit et duplex; mensuram palmi habebit tam in longitudine quam in latitudine.
Nova Vulgata 28,17Ponesque in eo quattuor ordines lapidum: in primo versu erit lapis sardius et topazius et smaragdus;
Nova Vulgata 28,18in secundo carbunculus, sapphirus et iaspis;
Nova Vulgata 28,19in tertio hyacinthus, achates et amethystus;
Nova Vulgata 28,20in quarto chrysolithus, onychinus et beryllus. Inclusi auro erunt per ordines suos.
Nova Vulgata 28,21Habebuntque nomina filiorum Israel: duodecim nominibus caelabuntur, singuli lapides nominibus singulorum per duodecim tribus.
Nova Vulgata 28,22Facies in pectorali catenas quasi funiculos, opus tortile, ex auro purissimo;
Nova Vulgata 28,23et duos anulos aureos, quos pones in utraque pectoralis summitate;
Nova Vulgata 28,24catenasque aureas iunges anulis, qui sunt in marginalibus eius;
Nova Vulgata 28,25et ipsarum catenarum extrema duobus copulabis marginibus in fasciis umeralibus ephod in parte eius anteriore.
Nova Vulgata 28,26Facies et duos anulos aureos, quos pones in summitatibus pectoralis in ora interiore, quae respicit ephod.
Nova Vulgata 28,27Necnon et alios duos anulos aureos, qui ponendi sunt in utraque fascia umerali ephod deorsum, versus partem anteriorem eius iuxta iuncturam eius supra balteum ephod,
Nova Vulgata 28,28et stringatur pectorale anulis suis cum anulis ephod vitta hyacinthina, ut maneat supra balteum ephod, et a se invicem pectorale et ephod nequeant separari.
Nova Vulgata 28,29Portabitque Aaron nomina filiorum Israel in pectorali iudicii super cor suum, quando ingredietur sanctuarium: memoriale coram Domino in aeternum.
Nova Vulgata 28,30Pones autem in pectorali iudicii Urim et Tummim, quae erunt super cor Aaron, quando ingredietur coram Domino; et gestabit iudicium filiorum Israel super cor suum in conspectu Domini semper.
Nova Vulgata
28,31Facies et pallium ephod totum hyacinthinum,
Nova Vulgata 28,32in cuius medio supra erit capitium et ora per gyrum eius textilis, sicut in capitio loricae, ne rumpatur.
Nova Vulgata 28,33Deorsum vero, ad pedes eiusdem pallii per circuitum, quasi mala punica facies ex hyacintho et purpura et cocco, mixtis in medio tintinnabulis aureis;
Nova Vulgata 28,34ita ut sit tintinnabulum aureum inter singula mala punica.
Nova Vulgata 28,35Et vestietur eo Aaron in officio ministerii, ut audiatur sonitus, quando ingreditur et egreditur sanctuarium in conspectu Domini, et non moriatur.
Nova Vulgata
28,36Facies et laminam de auro purissimo, in qua sculpes opere caelatoris: “Sanctum Domino”.
Nova Vulgata 28,37Ligabisque eam vitta hyacinthina, et erit super tiaram
Nova Vulgata 28,38super frontem Aaron. Portabitque Aaron iniquitatem contra sancta, quae sanctificabunt filii Israel in cunctis muneribus et donariis suis. Eritque lamina semper in fronte eius, ut placatus eis sit Dominus.
Nova Vulgata
28,39Texesque tunicam bysso et tiaram byssinam facies et balteum opere plumarii.
Nova Vulgata
28,40Porro filiis Aaron tunicas lineas parabis et balteos ac mitras in gloriam et decorem;
Nova Vulgata 28,41vestiesque his omnibus Aaron fratrem tuum et filios eius cum eo. Et unges eos et implebis manus eorum sanctificabisque illos, ut sacerdotio fungantur mihi.
Nova Vulgata 28,42Facies eis et feminalia linea, ut operiant carnem turpitudinis suae a renibus usque ad femora;
Nova Vulgata 28,43et utentur eis Aaron et filii eius, quando ingredientur tabernaculum conventus, vel quando appropinquant ad altare, ut ministrent in sanctuario, ne iniquitatis rei moriantur: legitimum sempiternum erit Aaron et semini eius post eum.