Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Psalmorum - 8

Psalmorum

Nova Vulgata Torna al libro

NT greco

Nova Vulgata 8
8,1Magistro chori. Ad modum cantici  «Torcularia... ». Psalmus. David.

Nova Vulgata
8,2Domine, Dominus noster,

quam admirabile est nomen tuum in universa terra,

quoniam elevata est magnificentia tua super caelos.
 
Nova Vulgata
8,3Ex ore infantium et lactantium perfecisti laudem

propter inimicos tuos,

ut destruas inimicum et ultorem.
 
Nova Vulgata
8,4Quando video caelos tuos, opera digitorum tuorum,

lunam et stellas, quae tu fundasti,
Nova Vulgata
8,5quid est homo, quod memor es eius,

aut filius hominis, quoniam visitas eum?
 
Nova Vulgata
8,6Minuisti eum paulo minus ab angelis,

gloria et honore coronasti eum
Nova Vulgata
8,7et constituisti eum super opera manuum tuarum.
 
 Omnia subiecisti sub pedibus eius:
Nova Vulgata
8,8oves et boves universas,

insuper et pecora campi,
Nova Vulgata
8,9volucres caeli et pisces maris,

quaecumque perambulant semitas maris.
Nova Vulgata
8,10Domine, Dominus noster,

quam admirabile est nomen tuum in universa terra!