Nova Vulgata10 10,1Muscae morientes perdunt et corrumpunt oleum unguentarii. Gravior quam sapientia et gloria est parva stultitia.
Nova Vulgata 10,2Cor sapientis in dextera eius, et cor stulti in sinistra illius.
Nova Vulgata 10,3Sed et in via stultus ambulans, cum ipse insipiens sit, omnes stultos aestimat.
Nova Vulgata 10,4Si spiritus potestatem habentis ascenderit contra te, locum tuum ne dimiseris, quia lenitas faciet cessare peccata maxima.
Nova Vulgata 10,5Est malum, quod vidi sub sole quasi errorem egredientem a facie principis:
Nova Vulgata10,6positum stultum in dignitate sublimi et divites sedere deorsum.
Nova Vulgata10,7Vidi servos in equis et principes ambulantes super terram quasi servos.
Nova Vulgata 10,8Qui fodit foveam, incidet in eam; et, qui dissipat murum, mordebit eum coluber.
Nova Vulgata 10,9Qui excidit lapides, affligetur in eis; et, qui scindit ligna, periclitabitur ex eis.
Nova Vulgata 10,10Si retusum fuerit ferrum, et aciem eius non exacueris, labor multiplicabitur, sed lucrum industriae erit sapientia.
Nova Vulgata 10,11Si mordeat serpens incantatione neglecta, nihil lucri habet incantator.
Nova Vulgata 10,12Verba oris sapientis gratia, et labia insipientis praecipitabunt eum.
Nova Vulgata 10,13Initium verborum eius stultitia, et novissimum oris illius insipientia mala.
Nova Vulgata 10,14Stultus verba multiplicat: «Ignorat homo quid futurum sit; et, quid post se futurum sit, quis ei poterit indicare?».
Nova Vulgata 10,15Labor stultorum affliget eos, qui nesciunt in urbem pergere.
Nova Vulgata 10,16Vae tibi, terra, cuius rex puer est, et cuius principes mane comedunt.
Nova Vulgata 10,17Beata terra, cuius rex nobilis est, et cuius principes vescuntur in tempore suo ad reficiendum et non ad luxuriam.
Nova Vulgata10,18In pigris manibus humiliabitur contignatio, et in remissis perstillabit domus.
Nova Vulgata 10,19In risum faciunt epulas; vinum laetificat vitam, et pecunia praestat omnia.
Nova Vulgata 10,20In cogitatione tua regi ne detrahas, et in secreto cubiculi tui ne maledixeris diviti, quia et aves caeli portabunt vocem tuam, et, qui habet pennas, annuntiabit sententiam.