Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Iob - 38

Iob

Nova Vulgata Torna al libro

NT greco

Nova Vulgata 38 38,1Respondens autem Dominus Iob de turbine dixit:
Nova Vulgata
38,2«Quis est iste obscurans consilium

sermonibus imperitis?
Nova Vulgata
38,3Accinge sicut vir lumbos tuos;

interrogabo te, et edoce me.
Nova Vulgata
38,4Ubi eras, quando ponebam fundamenta terrae?

Indica mihi, si habes intellegentiam.
Nova Vulgata
38,5Quis posuit mensuras eius, si nosti?

Vel quis tetendit super eam lineam?
Nova Vulgata
38,6Super quo bases illius solidatae sunt?

Aut quis demisit lapidem angularem eius,
Nova Vulgata
38,7cum clamarent simul astra matutina,

et iubilarent omnes filii Dei?
Nova Vulgata
38,8Quis conclusit ostiis mare,

quando erumpebat quasi de visceribus procedens,
Nova Vulgata
38,9cum ponerem nubem vestimentum eius

et caligine illud quasi fascia obvolverem?
Nova Vulgata
38,10Definivi illud terminis meis

et posui vectem et ostia
Nova Vulgata
38,11et dixi: Usque huc venies et non procedes amplius

et hic confringes tumentes fluctus tuos.
Nova Vulgata
38,12Numquid in diebus tuis praecepisti diluculo

et assignasti aurorae locum suum,
Nova Vulgata
38,13et, cum extrema terrae teneres,

excussi sunt impii ex ea?
Nova Vulgata
38,14Vertetur in lutum signatum

et stabit sicut vestimentum.
Nova Vulgata
38,15Cohibetur ab impiis lux sua,

et brachium excelsum confringetur.
Nova Vulgata
38,16Numquid ingressus es scaturigines maris

et in novissimis abyssi deambulasti?
Nova Vulgata
38,17Numquid apertae sunt tibi portae mortis,

et ostia tenebrosa vidisti?
Nova Vulgata
38,18Numquid considerasti latitudinem terrae?

Indica mihi, si nosti omnia:
Nova Vulgata
38,19In qua via lux habitet,

et tenebrarum quis locus sit;
Nova Vulgata
38,20ut ducas unumquodque ad terminos suos

et intellegas semitas domus eius?
Nova Vulgata
38,21Novisti, nam tunc natus eras,

et numerus dierum tuorum multus!
Nova Vulgata
38,22Numquid ingressus es thesauros nivis

aut thesauros grandinis aspexisti,
Nova Vulgata
38,23quae praeparavi in tempus angustiae,
in diem pugnae et belli?
Nova Vulgata
38,24Per quam viam spargitur lux,

diffunditur ventus urens super terram?
Nova Vulgata
38,25Quis dedit vehementissimo imbri cursum

et viam fulmini tonanti,
Nova Vulgata
38,26ut plueret super terram absque homine,

in deserto, ubi nullus mortalium commoratur,
Nova Vulgata
38,27ut impleret inviam et desolatam

et produceret herbas in terra arida?
Nova Vulgata
38,28Quis est pluviae pater,

vel quis genuit stillas roris?
Nova Vulgata
38,29De cuius sinu egressa est glacies,

et pruinam de caelo quis genuit?
Nova Vulgata
38,30In similitudinem lapidis aquae durantur,

et superficies abyssi constringitur.
Nova Vulgata
38,31Numquid coniungere valebis nexus stellarum Pleiadum,

aut funiculum Arcturi poteris solvere?
Nova Vulgata
38,32Numquid produces Coronam in tempore suo

et Ursam cum filiis ducis tu?
Nova Vulgata
38,33Numquid nosti leges caeli

et pones scripturam eius in terra?
Nova Vulgata
38,34Numquid elevabis in nebula vocem tuam,

et impetus aquarum operiet te?
Nova Vulgata
38,35Numquid mittes fulgura, et ibunt

et dicent tibi: “Adsumus!”?
Nova Vulgata
38,36Quis posuit in visceribus ibis sapientiam,

vel quis dedit gallo intellegentiam?
Nova Vulgata
38,37Quis recensebit nubes in sapientia,

et utres caeli quis declinabit,
Nova Vulgata
38,38quando funditur pulvis in solidum,

et glebae compinguntur?
Nova Vulgata
38,39Numquid capies leaenae praedam

et animam catulorum eius implebis,
Nova Vulgata
38,40quando cubant in antris

et in specubus insidiantur?
Nova Vulgata
38,41Quis praeparat corvo escam suam,

quando pulli eius clamant ad Deum vagantes,

eo quod non habeant cibos?