Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Habacuc - 1

Habacuc

Nova Vulgata Torna al libro

NT greco

Nova Vulgata 1 1,1Oraculum, quod vidit Habacuc propheta.
Nova Vulgata
1,2Usquequo, Domine, clamabo,
et non exaudis?
Vociferabor ad te: «Violentia!»,
et non salvas?
Nova Vulgata
1,3Quare ostendisti mihi iniquitatem
et malitiam vides?
Et vastitas et violentia est coram me,
et facta est contentio, et iurgium exoritur.
Nova Vulgata
1,4Propter hoc languet lex,
et non pervenit usque ad finem iudicium.
Quia impius praevalet adversus iustum,
propterea egreditur iudicium perversum.
Nova Vulgata
1,5«Aspicite in gentibus et videte,
admiramini et obstupescite,
quia opus facio in diebus vestris,
quod nemo credet, cum narrabitur.
Nova Vulgata
1,6Quia ecce ego suscitabo Chaldaeos,
gentem amaram et velocem,
ambulantem super latitudinem terrae,
ut possideat tabernacula non sua.
Nova Vulgata
1,7Horribilis et terribilis est,
ex semetipsa iudicium eius
et maiestas eius egredietur.
Nova Vulgata
Leviores pardis equi eius
et saeviores lupis deserti;
et accurrunt equites eius:
equites namque eius de longe venient,
volabunt quasi aquila
festinans ad comedendum.
8 Desertiereb = ărābāh (cfr. Ier 5,6; 25,24; Gr «Arabiae» = ărāb); Syr et Vg «vespertinis» (ereb = vesper)
Nova Vulgata
1,9Omnes, ut violentiam faciant, venient,
omnes facies eorum ventus urens;
et congregabunt quasi arenam captivos.
Nova Vulgata
1,10Et ipsa reges subsannabit,
tyrannis illudet;
ipsa super omnem munitionem ridebit
et comportabit aggerem et capiet eam.
Nova Vulgata
Tunc ultra progrediens quasi ventus pertransibit
et constituet fortitudinem suam deum suum».
11 Et constituet – Lege weśām (cfr. 1QPHab); TM «et deliquit»
Nova Vulgata
Numquid non tu a principio, Domine,
Deus meus, sanctus meus,
qui non morieris?
Domine, ad iudicium posuisti eam;
petra mea, ad corripiendum fundasti eam.
12 Qui non morieris – Lege lō’ tāmût; TM «non moriamus» (tiqûn sōpherîm, correctio scribarum)
Nova Vulgata
1,13Mundi sunt oculi tui, ne videas malum;
et respicere ad iniquitatem non poteris.
Quare respicis super inique agentes
et taces, devorante impio iustiorem se?
Nova Vulgata
1,14Fecisti homines quasi pisces maris,
quasi reptile non habens principem super se.
Nova Vulgata
1,15Omnes in hamo sublevat,
trahit eos in sagena sua
et congregat in rete suo;
super hoc laetatur et exsultat.
Nova Vulgata
1,16Propterea immolat sagenae suae
et sacrificat reti suo,
quia in ipsis incrassata est portio eius,
et cibus eius pinguis.
Nova Vulgata
Propter hoc ergo evaginabit gladium suum semper,
ut interficiat gentes sine misericordia?
17 Propter hoc – Lege cum 1QPHab, Gr, Syr, Targ et Vg al-kēn; TM «num propter hoc»
Glaudium suum semper – Lege cum 1QPHab ḥarbô tāmid; TM «sagenam suam et semper»