Nova Vulgata1212,1Et factus est sermo Domini ad me dicens:
Nova Vulgata12,2«Fili hominis, in medio domus exasperantis tu habitas, qui oculos habent ad videndum et non vident, et aures ad audiendum et non audiunt, quia domus exasperans est.
Nova Vulgata12,3Tu ergo, fili hominis, fac tibi vasa transmigrationis et transmigrabis per diem coram eis; transmigrabis autem de loco tuo ad locum alterum in conspectu eorum, si forte aspiciant, quia domus exasperans est.
Nova Vulgata12,4Et efferes foras vasa tua quasi vasa transmigrantis per diem in conspectu eorum; tu autem egredieris vespere coram eis, sicut egreditur migrans.
Nova Vulgata12,5Ante oculos eorum perfode tibi parietem et efferes per eum;
Nova Vulgata12,6in conspectu eorum in umeris portabis, in caligine efferes: faciem tuam velabis et non videbis terram, quia portentum dedi te domui Israel».
Nova Vulgata 12,7Feci ergo, sicut praeceperat mihi Dominus: vasa mea protuli quasi vasa transmigrantis per diem et vespere perfodi mihi parietem manu; et in caligine extuli in umeris portans in conspectu eorum.
Nova Vulgata 12,8Et factus est sermo Domini ad me mane dicens:
Nova Vulgata12,9«Fili hominis, numquid non dixerunt ad te domus Israel, domus exasperans: “Quid tu facis?”.
Nova VulgataDic ad eos: Haec dicit Dominus Deus: Super ducem onus istud, qui est in Ierusalem, et super omnem domum Israel, quae est in medio eius.
10In medio eius – Lege betôkāh; TM «in medio eorum»
Nova Vulgata12,11Dic: Ego portentum vestrum. Quomodo feci, sic fiet illis: in transmigrationem et in captivitatem ibunt.
Nova Vulgata12,12Et dux, qui est in medio eorum, in umeris portabit, in caligine, et egredietur; parietem perfodient, ut transitus fiat per eum; faciem suam operiet, ut non videat oculo terram.
Nova Vulgata12,13Et extendam rete meum super illum, et capietur in tendicula mea; et adducam eum in Babylonem in terram Chaldaeorum, et ipsam non videbit ibique morietur.
Nova Vulgata12,14Et omnes, qui circa eum sunt, praesidium eius et agmina eius, dispergam in omnem ventum; et gladium evaginabo post eos.
Nova Vulgata12,15Et scient quia ego Dominus, quando dispersero illos in gentibus et disseminavero eos in terris.
Nova Vulgata12,16Et relinquam ex eis viros paucos a gladio et fame et pestilentia, ut narrent omnia scelera eorum in gentibus, ad quas ingredientur, et scient quia ego Dominus».
Nova Vulgata 12,17Et factus est sermo Domini ad me dicens:
Nova Vulgata12,18«Fili hominis, panem tuum in conturbatione comede; sed et aquam tuam in trepidatione et sollicitudine bibe.
Nova Vulgata12,19Et dices ad populum terrae: Haec dicit Dominus Deus ad eos, qui habitant in Ierusalem in terra Israel: Panem suum in sollicitudine comedent et aquam suam in desolatione bibent, quia desolabitur terra a plenitudine sua propter violentiam omnium, qui habitant in ea;
Nova Vulgata12,20et civitates, quae nunc habitantur, desolatae erunt, terraque deserta, et scietis quia ego Dominus».
Nova Vulgata 12,21Et factus est sermo Domini ad me dicens:
Nova Vulgata12,22«Fili hominis, quod est proverbium istud vobis in terra Israel dicentibus: “In longum differentur dies, et peribit omnis visio”?
Nova Vulgata12,23Ideo dic ad eos: Haec dicit Dominus Deus: Quiescere faciam proverbium istud, neque vulgo dicetur ultra in Israel; et loquere ad eos quod appropinquaverint dies et sermo omnis visionis.
Nova Vulgata12,24Non enim erit ultra omnis visio vana neque divinatio ambigua in medio filiorum Israel,
Nova Vulgata12,25quia ego Dominus loquar; quodcumque locutus fuero verbum, et fiet: non prolongabitur amplius, sed in diebus vestris, domus exasperans, loquar verbum et faciam illud», dicit Dominus Deus.
Nova Vulgata 12,26Et factus est sermo Domini ad me dicens:
Nova Vulgata12,27«Fili hominis, ecce domus Israel dicentium: “Visio, quam hic videt, in dies multos et in tempora longa iste prophetat”;
Nova Vulgata12,28propterea dic ad eos: Haec dicit Dominus Deus: Non differetur ultra omnis sermo meus; verbum, quod locutus fuero, complebitur», dicit Dominus Deus.