Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Iob - 29

Iob

Nova Vulgata Torna al libro

NT greco

Nova Vulgata 29 29,1Addidit quoque Iob assumens parabolam suam et dixit:
Nova Vulgata
29,2«Quis mihi tribuat, ut sim iuxta menses pristinos,

secundum dies, quibus Deus custodiebat me?
Nova Vulgata
29,3Quando splendebat lucerna eius super caput meum,

et ad lumen eius ambulabam in tenebris.
Nova Vulgata
29,4Sicut fui in diebus adulescentiae meae,

quando familiaris Deus erat in tabernaculo meo,
Nova Vulgata
29,5quando erat Omnipotens mecum,
et in circuitu meo pueri mei,
Nova Vulgata
29,6quando lavabam pedes meos lacte,

et petra fundebat mihi rivos olei.
Nova Vulgata
29,7Quando procedebam ad portam civitatis

et in platea parabam cathedram mihi,
Nova Vulgata
29,8videbant me iuvenes et abscondebantur,

et senes assurgentes stabant.
Nova Vulgata
29,9Principes cessabant loqui

et digitum superponebant ori suo.
Nova Vulgata
29,10Vocem suam cohibebant duces,

et lingua eorum palato suo adhaerebat.
Nova Vulgata
29,11Auris audiens beatificabat me,

et oculus videns testimonium reddebat mihi,
Nova Vulgata
29,12eo quod liberassem pauperem vociferantem

et pupillum, cui non esset adiutor.
Nova Vulgata
29,13Benedictio perituri super me veniebat,

et cor viduae iubilare feci.
Nova Vulgata
29,14Iustitia indutus sum et vestivi me,

sicut vestimento et diademate, iudicio meo.
Nova Vulgata
29,15Oculus fui caeco

et pes claudo;
Nova Vulgata
29,16pater eram pauperum

et causam viri ignoti diligentissime investigabam.
Nova Vulgata
29,17Conterebam molas iniqui

et de dentibus illius auferebam praedam.
Nova Vulgata
29,18Dicebamque: In nidulo meo moriar

et sicut palma multiplicabo dies.
Nova Vulgata
29,19Radix mea aperta est secus aquas,

et ros morabitur in ramis meis.
Nova Vulgata
29,20Gloria mea semper innovabitur,

et arcus meus in manu mea instaurabitur.
Nova Vulgata
29,21Qui me audiebant, blandiebantur
e
t intenti tacebant ad consilium meum.
Nova Vulgata
29,22Verbis meis addere nihil audebant,

et super illos stillabat eloquium meum.
Nova Vulgata
29,23Exspectabant me sicut pluviam

et os suum aperiebant quasi ad imbrem serotinum.
Nova Vulgata
29,24Si quando ridebam ad eos, non credebant,

et lux vultus mei non cadebat in terram.
Nova Vulgata
29,25Si voluissem ire ad eos, sedebam primus;

cumque sederem quasi rex, circumstante exercitu,

eram tamen maerentium consolator.