Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Leviticus - 22

Leviticus

Nova Vulgata Torna al libro

NT greco

Nova Vulgata 22 22,1Locutus quoque est Dominus ad Moysen dicens:
Nova Vulgata 22,2«Loquere ad Aaron et ad filios eius, ut caveant ab his, quae consecrata sunt filiorum Israel, et non contaminent nomen sanctum meum, quae ipsi offerunt mihi. Ego Dominus.
Nova Vulgata
22,3Dic ad eos pro posteris vestris: Omnis homo, qui accesserit de omni stirpe vestra ad sancta, quae consecraverunt filii Israel Domino, in immunditia sua, peribit coram me. Ego Dominus.
Nova Vulgata
22,4Homo de semine Aaron, qui fuerit leprosus aut patiens fluxum, non vescetur de his, quae sanctificata sunt, donec sanetur. Qui tetigerit omne, quod immundum est ex mor tuo, vel vir, ex quo egreditur semen,
Nova Vulgata 22,5et qui tangit reptile, quo polluitur, vel hominem, quo polluitur qualibet immunditia illius,
Nova Vulgata 22,6immundus erit usque ad vesperum et non vescetur his, quae sanctificata sunt; sed cum laverit carnem suam aqua,
Nova Vulgata 22,7et occubuerit sol, tunc mundatus vescetur de sanctificatis, quia cibus illius est.
Nova Vulgata 22,8Morticinum et dilaceratum a bestia non comedent, nec polluentur in eis. Ego Dominus.
Nova Vulgata 22,9Custodient praeceptum meum, ut non habeant super illo peccatum et propterea moriantur, cum polluerint illud; ego Dominus, qui sanctifico eos.
Nova Vulgata
22,10Omnis alienigena non comedet de sanctificatis, inquilinus sacerdotis et mercennarius non vescentur ex eis.
Nova Vulgata 22,11Quem autem sacerdos emerit, et qui vernaculus domus eius fuerit, hi comedent ex eis.
Nova Vulgata 22,12Si filia sacerdotis cuilibet ex populo nupta fuerit, de muneribus, quae sanctificata sunt, non vescetur;
Nova Vulgata 22,13sin autem vidua vel repudiata et absque liberis reversa fuerit ad domum patris sui, sicut puella consueverat, aletur cibo patris sui. Omnis alienigena comedendi ex eo non habet potestatem.
Nova Vulgata
22,14Qui comederit de sanctificatis per ignorantiam, addet quintam partem cum eo, quod comedit, et dabit sacerdoti sanctificatum.
Nova Vulgata 22,15Nec contaminabunt sanctificata filiorum Israel, quae tamquam munus offerunt Domino,
Nova Vulgata 22,16ne inducant super eos iniquitatem delicti, cum illi sanctificata sua comederint. Ego Dominus, qui sanctifico».
Nova Vulgata
22,17Locutus est Dominus ad Moysen dicens:
Nova Vulgata 22,18«Loquere ad Aaron et filios eius et ad omnes filios Israel dicesque ad eos: Homo de domo Israel et de advenis, qui habitant apud vos, qui obtulerit oblationem suam vel vota solvens vel sponte offerens, quidquid illud obtulerit in holocaustum Domino,
Nova Vulgata 22,19in beneplacitum pro vobis offeratur masculus immaculatus ex bobus et ex ovibus et ex capris;
Nova Vulgata 22,20si maculam habuerit, non offeretis, quia non erit vobis acceptabile.
Nova Vulgata
22,21Homo, qui obtulerit victimam pacificorum Domino, vel vota solvens vel sponte offerens tam de bobus quam de ovibus immaculatum offeret, ut acceptabile sit; omnis macula non erit in eo.
Nova Vulgata 22,22Si caecum fuerit, si fractum, si mutilum, si verrucam habens aut scabiem vel impetiginem, non offeretis ea Domino nec in incensum dabitis ex eis super altare Domino.
Nova Vulgata 22,23Bovem et ovem deformem et debilem voluntarie offerre potes; votum autem ex his solvi non potest.
Nova Vulgata 22,24Omne animal, quod vel contritis vel tusis vel sectis ablatisque testiculis est, non offeretis Domino, et in terra vestra hoc omnino ne faciatis.
Nova Vulgata 22,25De manu alienigenae non offeretis cibum Dei vestri ex omnibus his animalibus, quia corrupta et maculata sunt omnia; non erunt in beneplacitum pro vobis».
Nova Vulgata
22,26Locutusque est Dominus ad Moysen dicens:
Nova Vulgata 22,27«Bos, ovis et capra, cum genita fuerint, septem diebus erunt sub ubere matris suae; die autem octavo et deinceps erunt acceptabile munus incensi Domino.
Nova Vulgata 22,28Sive illa bos sive ovis non immolabuntur una die cum fetibus suis.
Nova Vulgata
22,29Si sacrificaveritis hostiam pro gratiarum actione Domino, sacrificabitis, ut possit esse placabilis.
Nova Vulgata 22,30Eodem die comedetis eam; non remanebit quidquam in mane alterius diei. Ego Dominus.
Nova Vulgata
22,31Custodite mandata mea et facite ea. Ego Dominus.
Nova Vulgata 22,32Ne polluatis nomen meum sanctum, ut sanctificer in medio filiorum Israel. Ego Dominus, qui sanctifico vos
Nova Vulgata 22,33et eduxi de terra Aegypti, ut essem vobis in Deum. Ego Dominus».