Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Leviticus - 6

Leviticus

Nova Vulgata Torna al libro

NT greco

Nova Vulgata 6 6,1 Locutus est Dominus ad Moysen dicens:
Nova Vulgata 6,2«Praecipe Aaron et filiis eius: Haec est lex holocausti: cremabitur in foco altaris tota nocte usque mane; ignis altaris in eo ardebit.
Nova Vulgata 6,3Vestietur sacerdos tunica et feminalibus lineis super verecunda sua; tolletque cineres, quos vorans ignis exussit, et ponet iuxta altare.
Nova Vulgata 6,4Porro spoliabitur prioribus vestimentis; indutusque aliis efferet cineres extra castra in locum mundum.
Nova Vulgata 6,5Ignis autem in altari semper ardebit, non exstinguetur, quem nutriet sacerdos subiciens ligna mane per singulos dies et, imposito holocausto, desuper adolebit adipes pacificorum.
Nova Vulgata 6,6Ignis est iste perpetuus, qui numquam deficiet in altari.
Nova Vulgata
6,7 Haec est lex sacrificii similae, quod offerent filii Aaron coram Domino et coram altare:
Nova Vulgata 6,8tollet sacerdos ex eo pugillum similae, quae conspersa est oleo, et totum tus, quod super similam positum est; adolebitque illud in altari in odorem suavissimum, memoriale Domino.
Nova Vulgata 6,9Reliquam autem partem similae comedet Aaron cum filiis suis, et panis absque fermento comedetur in loco sancto; in atrio tabernaculi conventus comedent illam.
Nova Vulgata 6,10Ideo autem non coquetur fermentata, quia ut partem eorum dedi illam ex incensis meis: sanctum sanctorum est, sicut sacrificium pro peccato atque pro delicto;
Nova Vulgata 6,11mares tantum stirpis Aaron comedent illud. Legitimum sempiternum est in generationibus vestris de incensis Domini; omnis, qui tetigerit illa, sanctificabitur».
Nova Vulgata
6,12 Et locutus est Dominus ad Moysen dicens:
Nova Vulgata 6,13«Haec est oblatio Aaron et filiorum eius, quam offerre debent Domino in die unctionis ipsius: decimam partem ephi offerent similae in sacrificio sempiterno medium eius mane et medium vespere;
Nova Vulgata quae in sartagine oleo conspersa frigetur. Afferes eam calidam et offeres divisam minutatim, sacrificium in odorem suavissimum Domino.
14     Divisam - Lege cum Syr tefuttennāh (divides eam in frustula, cfr. 2,6 ṗātôt); TM tufînê = «cocta» vel «frustula»; Gr «circumvoluta» (hapax leg. incertum)
Nova Vulgata 6,15Sacerdos unctus, qui patri iure successerit, faciet illud. Legitimum sempiternum: Domino tota cremabitur;
Nova Vulgata 6,16omne enim sacrificium similae sacerdotum igne consumetur, nec quisquam comedet ex eo».
Nova Vulgata
6,17 Locutus est Dominus ad Moysen dicens:
Nova Vulgata 6,18«Loquere Aaron et filiis eius: Ista est lex sacrificii pro peccato: in loco, ubi mactatur holocaustum, mactabitur coram Domino: sanctum sanctorum est.
Nova Vulgata 6,19Sacerdos, qui offert, comedet illud in loco sancto, in atrio tabernaculi conventus.
Nova Vulgata 6,20Quidquid tetigerit carnes eius, sanctificabitur: si de sanguine illius vestis fuerit aspersa, lavabitur in loco sancto;
Nova Vulgata 6,21vas autem fictile, in quo coctum est, confringetur; quod si vas aeneum fuerit, defricabitur et lavabitur aqua.
Nova Vulgata 6,22Omnis masculus de genere sacerdotali vescetur carnibus eius, quia sanctum sanctorum est.
Nova Vulgata 6,23Omne autem sacrificium pro peccato, de cuius sanguine infertur in tabernaculum conventus ad expiandum in sanctuario, non comedetur, sed comburetur igni.