Nova Vulgata3535,1Haec quoque locutus est Do minus ad Moysen in campestribus Moab supra Iordanem contra Iericho:
Nova Vulgata35,2«Praecipe filiis Israel, ut dent Levitis de possessionibus suis urbes ad habitandum et suburbana earum per circuitum,
Nova Vulgata35,3ut ipsi in oppidis maneant, et suburbana sint pecoribus ac substantiae et omnibus animalibus eorum;
Nova Vulgata35,4quae a muris civitatum forinsecus per circuitum mille cubitos spatio tendentur.
Nova Vulgata35,5Et mensurabitis extra civitatem contra orientem duo milia cubitorum, et contra meridiem similiter duo milia, ad mare quoque, quod respicit ad occidentem, eadem mensura erit, et septentrionalis plaga aequali termino finietur; eruntque urbes in medio et foris suburbana.
Nova Vulgata 35,6De ipsis autem oppidis, quae Levitis dabitis, sex erunt in fugitivorum auxilia separata, ut fugiat ad ea, qui nesciens fuderit sanguinem; et, exceptis his, alia quadraginta duo oppida dabitis,
Nova Vulgata35,7id est simul quadraginta octo cum suburbanis suis.
Nova Vulgata35,8Ipsaeque urbes, quas dabitis de possessionibus filiorum Israel, ab his, qui plus habent, plures auferetis, et, qui minus, pauciores; singuli iuxta mensuram hereditatis suae dabunt oppida Levitis».
Nova Vulgata 35,9Ait Dominus ad Moysen:
Nova Vulgata35,10«Loquere filiis Israel et dices ad eos: Quando transgressi fueritis Iordanem in terram Chanaan,
Nova Vulgata35,11eligetis urbes, quae esse debeant in praesidia fugitivorum, qui nolentes sanguinem fuderint;
Nova Vulgata35,12erunt vobis urbes refugii contra ultorem, et occisor non morietur, donec stet in conspectu congregationis, et causa illius iudicetur.
Nova Vulgata35,13De ipsis autem sex urbibus, quae ad fugitivorum subsidia separantur,
Nova Vulgata35,14tres erunt trans Iordanem et tres in terra Chanaan,
Nova Vulgata35,15tam filiis Israel quam advenis atque peregrinis, ut confugiat ad eas sex, qui nolens sanguinem fuderit.
Nova Vulgata 35,16Si quis ferro percusserit, et mortuus fuerit, qui percussus est, reus erit homicidii et ipse morietur.
Nova Vulgata35,17Si lapidem mortiferum iecerit, et ictus occiderit, similiter punietur.
Nova VulgataSi ligno mortifero percusserit eum et interfecerit, homicida est; ipse morte punietur.
18Si - Lege cum paucis mss Hebraicis, Sam, Gr, Syr et Vg we’im; TM «aut»
Nova Vulgata35,19Ultor sanguinis homicidam interficiet: statim ut apprehenderit eum, interficiet.
Nova Vulgata35,20Si per odium quis hominem impulerit vel iecerit quippiam in eum per insidias
Nova Vulgata35,21aut, cum esset inimicus, manu percusserit, et ille mortuus fuerit, percussor homicidii reus erit: ultor sanguinis statim ut invenerit eum, iugulabit.
Nova Vulgata 35,22Quod si fortuitu et absque odio eum percusserit vel quidpiam in eum iecerit absque insidiis,
Nova Vulgata35,23vel quemlibet lapidem mortiferum in eum devolverit, cum eum non vidisset, et ille mortuus est, quamvis eum non oderit nec quaesierit ei malum,
Nova Vulgata35,24iudicabit congregatio inter percussorem et ultorem sanguinis secundum has regulas
Nova Vulgata35,25et liberabit occisorem de manu ultoris sanguinis et reducet in civitatem refugii, ad quam confugerat, manebitque ibi, donec sacerdos magnus, qui oleo sancto unctus est, moriatur.
Nova Vulgata35,26Si interfector extra fines civitatis refugii, in quam confugerat, exierit,
Nova Vulgata35,27et invenerit eum ultor sanguinis ibi et interfecerit, absque noxa erit, qui eum occiderit;
Nova Vulgata35,28debuerat enim profugus usque ad mortem pontificis in civitate refugii residere. Postquam autem ille obierit, homicida revertetur in terram suam.
Nova Vulgata35,29Haec erunt vobis in legitima iudicii pro generationibus vestris, in cunctis habitationibus vestris.
Nova Vulgata 35,30Homicida sub testibus occidetur; ad unius testimonium nullus ad mortem condemnabitur.
Nova Vulgata35,31Non accipietis pretium pro eo, qui reus est sanguinis, sed morietur.
Nova Vulgata35,32Neque accipietis pretium, ut fugiat in civitatem refugii sui, ut revertatur et habitet in terra ante mortem sacerdotis.
Nova Vulgata35,33Non polluetis terram habitationis vestrae, quia sanguis polluit terram, nec aliter expiari potest nisi per eius sanguinem, qui alterius sanguinem fuderit.
Nova Vulgata35,34Non maculabitis terram habitationis vestrae, me commorante vobiscum. Ego enim sum Dominus, qui habito inter filios Israel».